Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Notanda hìc, & alibi est
vulpina Mahumeti calliditas, qui, ut se veridicum, candidum, sincerumque
ostenderet, ac proindè sibi apud suos fidem in iis, quę blasphemè
mentiebatur, conciliaret : fingit, se identidem à Deo de aliquo peccato,
vel errore reprehendi : quemadmodùm hoc loco, ubi inducit ipsum Deum se
redarguentem, quòd, ut diviti, ac potenti operam navaret, Cœcum salutis
suæ sollicitum fastidiosè rejecisset. Qui enim ita candidè peccata sua
fateretur, quomodò non eidem in cæteris, quæ diceret, fides esset
habenda ?
II. Notanda porrò est culpa ipsa,
de qua hìc Impostor fingit, se
reprehendi, quæ sanè ostendit, illum non Prophetam, sed nebulonem magnum
fuisse. Nam quomodò Propheta censendus est, qui missus à Deo ad homines
in viam salutis dirigendos ; eos, qui illam requirunt, à se rejicit, ut
divitis, potentisque obsequiis, operam suam impendat ? At enim hujus
quoque salutem ipse curabat, eumque ad fidem pertrahere ob majus bonum
studebat : nempè, quia (utpotè inter suos magnæ authoritatis) si ipse
credidisset, alios plures ad Mahumeti sequelam traxisset. Ita fingit
Gelal : sed Alcorani verba illi manifestè contradicunt, dùm asserunt,
Mahumetum nihil de divitis illius fide, vel salute curasse.
Zamchascerius valdè malitiosè ita explicat verba Alcorani :
وليس عليك بأس في ان لا يتزكّى بالاسلام ان عليك الا البلاغ ,
& non spectat ad te decertare eo, quòd
ille non justificetur per fidem : sed solùm munus tuum est fidem
illi annunciare. Verùm nulla hìc erat decertatio, seu pugna
necessaria, sed satis erat tantùm benigna allocutio ad alliciendum
hominem illum ad Religionem : & hoc sanè non erat reprehendendum.
Atqui, etiamsi cum aliquo vehementiori studio id Mahumetus egisset, non
poterat culpari. Neque enim ita fides prædicanda est, ut nullum in ea
persuadenda studium, & energia, contentio nulla adhibenda sit :
alioquin Mahumetus sibi adversaretur, qui in Alcorano tot ad sectam suam
ingerendam motiva, tot argumenta, licèt frivola, congerit : Neque malum
ullum fuisset, pro lucrando divite illo, ac potente cum spe majoris boni
(præsertim, quia se Mahumeticæ Religionis cupidum, ejusque aliis
persuadendæ studiosum ostendebat) aliquem alium tunc temporis
posthabere. Noto hìc obiter, Zamchascerium velle, Mahumetum eo tempore
non uni tantùm, sed aliis etiam ex Coraisitarum Principibus sectam suam
prædicasse : ita enim scribit :
وعند صناديد قريش عتبة وشيبة ابنا ربيعة وابو جهل بن هشام واعباس بن عبد المطلب وامية بن الخلف
والوليد بن مغيرة ويدعوهم الى الاسلام رجاء ان يسلم باسلامهم غيرهم
Erant apud eum Primates Coraisitarum,
Otba, & Sceiba filii Rabiæ : & Abugehel filius Hasciam :
& Abbas filius Abdalmotalleb : & Ommia filius Chalphi, &
Validus filius Mogheiræ : & prædicabat eis invitans ad
Religionem suam, sperans, si ipsi credidissent, alios quoque eorum
exemplo credituros. Sed in Alcorano unius tantùm mentio
habetur : & manifestè asseritur, nullam de ejus salute Mahumeto
curam fuisse, sed tantùm de illius divitiis, quas potiùs captabat, quàm
illius fidem. Verùm, si, ut vult Zamchascerius, tàm multis Mahumetus
publicè, & palam legem suam prædicabat : cur Cęcus ille exigebat ab
eo, ut sibi eam prędicaret ? nonnè satis illi erat attendere iis, quæ
tunc temporis cæteros docebat, si tamen non ita aurium, sicut oculorum
morbo laborabat ?
III. Asserit Mahumetus, vel Deus
Mahumeti, hanc Suram, seu, ut alii explicant, totum Alcoranum
transcriptum ab Angelis ex Tabula asservata in volumina honorata,
exaltata, & purificata, seu custodita à contactu Dæmonum. Hæc autem
volumina volunt Moslemi, esse libros Prophetarum. At in nullius Prophetę
libris, neque in ullis aliis hujusmodi Codicibus, vel hæc Sura, vel
Alcoranus reperietur. Quamobrem manifesti mendacii arguitur. Hùc
accedit, valdè ridiculum esse, quòd aliquis apud Deum liber reperiatur,
ex quo Angeli exscribant, quę in Prophetarum libris reperiuntur. Ipsi
enim Prophetæ per se, vel per amanuenses ea scribebant, quæ sibi à Deo
revelabantur. Assignent igitur Moslemi, quinam sint, & ubinam sint
hi codices, transcripti per manus Angelorum è Tabula asservata, honorati
apud Deum, exaltati in Cœlo, vel juxta aliam expositionem Zamchascerii,
مرفوعة في المقدار
exaltati in mensura, seu quantitate,
& purificati, seu intacti à manibus, & contactu dęmonum. Sunt ne
in Cœlo, an in terra ? Si in Cœlo, ad quid, oro, ibi deserviunt ? Est ne
in Cęlo Bibliotheca aliqua voluminum, in quorum lectione Angeli, ac
Beati sese exerceant ? Si autem in terra existunt : tenentur Mahumetani
ea nobis ostendere, ut Alcorani veritatem comprobemus. Respondebunt, ea
jam periisse. Sed peto, an ante Mahumetum, an verò post illum perierint.
Si ante illum, testes mortuos adhibet veritatis sui Alcorani. Post illum
verò perjisse, nullo modo probari potest. Hùc accedit, repugnare Divinæ
providentiæ, ut sineret perire libros illos, quos, & honoratos apud
Deum, & exaltatos in Cœlo, & à manibus, tactuque Dęmonum
illibatos Alcoranus pronunciat. Dicent ne, hos libros esse Pentateuchum,
Euangelium, & cęteros Sacros Codices, quos habent apud se, &
legunt Scripturales, Judæi scilicet, & Christiani ? At in his, ut
jam dixi, neque Alcoranus, neque ulla ejus Sura reperitur.