Note [original edition] :
NOTÆ.
Ex primo versu desumitur Inscriptio
الفجر
Aurora. Dubium porrò est inter
Expositores, utrum Sura Meccana sit, an verò Medinensis. Jahias ponit
مكية كلها
Meccanam totam. Gelal :
مكّية او مدنية ,
Meccanam, vel Medinensem. In
enumerandis etiam versibus non conveniunt : quidam enim triginta :
quidam novem, ac viginti : quidam duos supra viginti recensent. Sed
primus computus est communior. De pręmio Lectoris hæc habent :
من قراء سورة الفجر في الليالي العشر غفر له ومن قراءها في ساير الايام كان له نورًا يوم القيمة
Qui legerit Suram Auroræ in noctibus
decem, remittentur ei peccata. Qui autem legerit eam cæteris diebus,
erit ei lux in die Resurrectionis.
II.
Et noctes decem. ] Explicat Gelal :
عشر ذي الحجة ;
decem noctes mensis Dhulhoggiat,
idest Peregrinationis : seu potiùs decimam noctem ejusdem mensis : vel,
ut alii malunt : tres noctes illius, decimam scilicet, undecimam, ac duodecimam. Est
autem hic mensis Sacer apud Arabes.
III.
Et conjunctionem, & separationem. ] Arabicè
والشفع والوتر . Diversimodè exponunt Moslemi
has duas voces, ut patet ex Zamchascerio, cujus hæc sunt verba :
المشفع والوتر امّا الاشيا كلها شفعها ووترها واما شفع هذه الليالي ووترها : ويجوز ان يكون شفعها
يوم النحر ووترها يوم عرفة لان تاسع ايامها وذاك عاشرها : وقد روى عن النبي ص انه فسّر ما بذلك وقد
اكثروا في الشفع والوتر
Conjunctio, & separatio, vel
significat res omnes, ex quibus aliæ sunt conjunctæ, aliæ separatę :
Vel conjunctionem prædictarum noctium : & separationem earum
(nempè omnes simul conjunctas, & singillatim acceptas).
Potest etiam dici conjunctionem earum esse
diem mactationis ovium : separationem verò diem Araphat (qua
scilicet peregrini visitant montem Araphat)
quia hic est nonus dierum ejus, & ille
decimus. Habetur autem ex traditione, Mahumetum ipsum ita declarasse
hæc verba. Jam verò multiplicatæ sunt expositiones conjunctionis,
& separationis. Jahias affert aliam expositionem ex
Cottada :
الشفع الخلق والوتر الله
Conjunctio sunt creaturæ : separatio autem
(seu singularitas)
est Deus.
Quidam exponunt :
par, & impar.
Gelal :
الزوج والفرد
Conjugatum, & separatum.
V.
An
in hoc non est juramentum ?] Sensus est : Nonne juramentum
factum per omnia supradicta, vel per hoc ultimum, est gravissimum apud
viros prudentes, & cordatos ? Vah nebulo.
VII.
Eramæis. ] Arabicè
ارم : est appositum Adæis, ad significandum
عاد الاولى ,
Adæos priores : nam fuerunt alii
posteriores, ut aliàs dictum est. Dicuntur autem hi Adæi
ذات العماد
præditi columnis, vel
habentes columnas, quia eorum
statura erat in morem columnarum. Ut enim scribit Gelal :
كان طول الطويل منهم اربع ماية ذراع
Altitudo grandioris staturæ inter eos erat
quadringentorum cubitorum. Hui.
IX.
Excavabant rupes in Valle. ] Nimirùm excidebant rupes, ut ex
iis sibi domos efficerent. Hoc autem dicitur factum fuisse in Valle,
quæ, ut notat Gelal, eadem est, ac
وادى القرى ,
Vallis urbium, nomen proprium
loci.
X.
Authore paxillorum. ] Vide, quæ superiùs dicta sunt de hoc
genere supplicii à Pharaone inventi.
XXVI.
Et adducta fuerit die illa Gehenna. ] Adeò litteraliter, ac
materialiter accipiunt Moslemi Orthodoxi dicta Alcorani, ut putent,
Gehennam, non secus, ac pecudem aliquam adducendam esse in locum supremi
Judicii. Quamobrem scribit hìc Gelal :
تقاد بسبعين الف زمام كل زمام بايدي سبعين الف ملك لها زفير وتغييظ
Ducetur Gehenna septuaginta millibus
habenis : & unaquæque habena trahetur a septuaginta millibus
Angelis. Ipsa verò indignata, atque irata mugiet.
XXVIII.
Sed die illa non puniet pęna ejus ullus.
] Verba perobscura expositio Gelalis ita dilucidat :
لا يعذّبه احد مثل تعذيبه ولا يوثق مثل ايثاقه
Nullus puniet (idest poterit unquam
cruciare alium)
pœna, quæ sit similis
punitioni illius (nempè Dei, vel diei Judicii)
neque alligabit vinculis, eo modo, quo
ipse alligabit.
XXIX.
Contenta, accepta. ] Arabicè
راضية مرضية : vix potest latinè reddi, nisi vertamus :
complacens tibi ipsi, & complacita Deo
, seu, & in qua Deus sibi complaceat.