Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Quod Deus juret, unumquemque
hominum habere custodem Angelum, superfluum omninò videtur : nam &
hoc quidam ex Philosophis Ethnicis agnovere. Quòd verò hoc juret per
Cœlum, & Stellas, non minùs ridiculum, quàm impium existimandum est.
II. Nugari manifestè videtur
Mahumetus, & Scurram agere ; dum tanto apparatu Deum proponentem
inducit, quàm arduum, ac difficile sit scire, quid sit illud, quod noctu
venit : & mox respondentem facit, esse stellam, vel stellas. Nonnè
risum nobis excitaret, siquis tamquam re ardua proposita, quid sit
illud, quod habeat cornua, responderet esse bovem, vel arietem ?
Hujusmodi nugæ, ac divinamenta ridicula aliàs in Alcorano reperiuntur.
III. Non satis fuit Mahumeto,
Deum vana, & per vana jurantem inducere : etiam falsa impio perjurio
affirmantem facit, eum scilicet idem Deus per Cœlum, terramque jurat,
Alcoranum vera à falsis distinguere : neque aliquid in eo reperiri
futile, vanum, aut otiosum. Alcoranus ipse tantum, tàmque impium
perjurium patefacere poterit.
IV. Videat porrò lector, quàm
dissitæ inter se, ac dissutæ sint in hac Sura sententiæ, itaut nec pes,
nec caput, nec ullum ex illius membris, uni reddatur formæ. Verùm hoc
morbo totus laborat Alcoranus. Vide, quæ paulò ante diximus.