Note [édition originale] :
NOTÆ.
Ex primo Suræ versu desumitur
inscriptio
الانشقاق ,
Scissio. Hanc verò plerique
Meccanam, aliqui Medinensem faciunt. Illius versus alii tres, alii
quinque supra viginti enumerant. De pręmio lectoris hæc habet
Zamchascerius ex ipso Mahumeto :
من قراء سورة انشقت اعاذه الله ان يعطيه كتابه وراء ظهره
Qui legerit Suram Scissionis, liberabit
eum Deus, ne detur illi liber suus post tergum suum.
III.
Et, cùm terra extensa fuerit. ] Explicat Gelal :
زيد في سعتها كما يمدّ الاديم ولم يبق عليها بنآء ولا جبل
Cùm aucta fuerit in latitudine sua in
morem pellis, quandò extenditur : nec remanserit in ea ædificium
ullum, aut mons ullus.
VI.
Certè tu festinaturus es. ] Videntur hæc accipienda, tamquam
responsiva superioribus : nempè, cùm evenerint supradicta, homo
festinanter iturus est ad Deum, ut ab eo judicetur. Sed Gelal putat,
nullam hìc esse responsionem, sed subintelligi
لقى الانسان عمله
inveniet homo id, quod operatus fuerit.
Verba verò sequentia,
O homo,
ita explicat :
يا ايها الانسان انك جاهد في عملك الى لقى ربك وهو الموت فملقيه اى ملاق عملك المذكور من خير او
شر يوم القيمة
O homo, si tu studiosè operatus fueris ad
occurrendum Domino tuo in morte : invenies opera tua bona, vel mala
in die Resurrectionis. Neque negari potest, Arabicum verbum
كَدَحَ propriè significare,
studiosè operari. Quamobrem potest
Gelalis, & aliorum Expositorum sententia probari. Neque enim novum
est in Alcorano sententias truncas esse, & sæpè præmissis nihil
respondere : quod sanè maximæ oscitantiæ manifestum est argumentum.
X.
Liber suus post tergum suum. ] Ideò non in dextera, sed à
tergo in sinistra tradetur Infideli liber suus, quia, ut scribit Gelal :
تغّل يمناه الى عنقه وتجع يسراه وراء ظهره فياخذ بها كتابه
Alligabitur dextera ejus ad collum ejus,
& ponetur sinistra ejus post tergum, & ita accipiet illa
librum suum.
XII.
Insolens. ] Arabicè
مسرورًا , quæ dictio superiùs habetur de Justo, qui salvabitur, ibique
hilarem, seu hilaritate perfusum ex vi suæ originis significat. Hìc verò
dissolutum potiùs, ac præ nimia lætitia insolescentem notat.
XIV.
Itaque non juro. ] Vide, quæ suprà dicta sunt.
XVII.
Feremini in statum à statu. ] Arabicè
تركبن طبقًا عن طبق
Equitabitis, vel navigabitis in
coopertorium à coopertorio : seu
à contignatione in contignationem. Nimirùm, ut explicat
Gelal, transferemini a vita in mortem, & à morte in resurrectionem.