Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Supponit Mahumetus id, quod
probare debuisset ; nempè nullam esse dubitationem, quin Alcoranus
demissus sit è Cœlo à Deo, & omnimodam contineat veritatem. Ex
defectu secundæ assertionis arguitur manifestè falsitas primæ. Certum
est enim, Alcoranum habere multa, quæ sacrarum scripturarum veritati,
& naturali ipsi lumini repugnant : quamobrem nullo modo potest esse
à Deo.
II. Quòd diem judicii mille
annorum spatium occupaturum esse pronunciet, vel ipse mendax est, vel
facit suos omnes mendaces : hi enim unanimi consensu dimidium diei
tantummodò expleturum esse affirmant. Laudo ingenium Gelalis, dùm hanc
tantam unius diei longitudinem impiorum timori, & angustiæ
attribuit. Sed verba Alcorani sunt nimis aperta, nec tàm piam patiuntur
interpretationem. Miror verò, quòd, cùm Moslemi pro impio, atque
hæretico habeant illum, qui Alcorani verba ad metaphoram detorquet,
neque ea prout sonant, accipit : hìc suam ipsi regulam transgrediantur.
III. Magnam Divinæ Bonitati,
& justitiæ infert injuriam Mahumetus, dùm asserit, Deum noluisse
dirigere omnes homines ad Salutem, quia anteà promiserat, se impleturum
gehennam Geniis, & hominibus : quasi verò Deus necessitet homines ad
peccandum, & impellat eos in gehennam, ut possit promissum suum
verificare de implenda gehenna damnatis. Repugnat hoc Deo, ejusque
æquitati. Quòdsi dicant Mahumetani, etiam in Euangelio reperiri
hujusmodi formulas loquendi : ut, cùm Christus loquens cum Patre in
Euangelio S. Joannis cap. 11. dixit de Juda :
Quos dedisti mihi, custodivi, & nemò
ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Respondemus, non ideò periisse Judam, quia Scriptura hoc
prædixerat : sed, quia sua culpa periturus erat, Scripturam hoc
prædixisse : neque enim res eveniunt, quia Prophetæ anteà eas vaticinati
fuerint, sed Prophetæ res ipsas prævidentes futuras, illas vaticinati
sunt. Quòdsi in hoc sensu explicentur verba Alcorani, videntur posse
aliquo modo tolerari. Verùm, si rectè considerentur, hujusmodi
explicationem non admittunt. Cùm enim asserunt, Deum non dirigere
homines, ut eos damnet ad gehennam, constat manifestè, Deum esse
Auctorem damnationis eorum : neque ideò Deum prædixisse eorum
perditionem, quia videbat eos propria culpa damnandos, sed quia jam
decreverat eos ipse damnare, atque ideò noluisse eos ad salutem
dirigere, ut in gehennam detruderentur. Et ita intelligunt verba
Alcorani non pauci inter Mahumetanos sapientiores : imò hæc sententia
communis est inter eos, & articulus fidei, dùm certò tenent, hominem
necessitate ad malum impelli ex vi decreti, seu prædestinationis divinæ,
ut constat ex professione fidei edita à Mohammedo filio Mohammedi patre
Hamedi, cognomine Algazelo, ubi agens de Voluntate Dei asserit :
فلا يجري في الملك والملكوت قليل ولا كثير صغير وكبير خير او شر نفع او ضرّ ايمان او كفر عرفان
او نكر فوز او خسر زيادة او نقصان طاعة او عصيان الا بقضايه وقدره وحكمه ومشئته
Non evenire in regno terrestri, &
Cœlesti parum, aut multum ; exiguum, aut magnum : bonum, aut malum ;
utile, aut noxium ; fidem, aut infidelitatem : scientiam, aut
inscitiam ; salutem, aut perditionem ; augmentum, aut defectum :
obedientiam, aut inobedientiam, nisi per determinationem Dei, &
decretum ejus, & sententiam, seu judicium ejus, & voluntatem
ejus.