Note [édition originale] :
REFUTATA.
I. Otiosè omninò ponuntur tres
illi characteres solitarii in principio hujus Suræ, quemadmodum alii
aliis Suris præfiguntur, si eorum cognitio Deo tantùm reservatur, neque
ab hominibus possunt intelligi. Deus porrò non indiget characteribus,
vel Scriptura ad aliquid cognoscendum. Illud igitur, quod primò præfert
Alcoranus otiosum est & inutile.
II. Cùm Alcoranus à laude sui
ipsius exorditur, & de veracitate sua dubium nullum esse
pronunciat : manifestæ falsitatis convincitur : non enim solùm plura
dubia, ex quibus Moslemi nequeunt se expedire, sunt in Alcorano circa
ejus veritatem : sed etiam plurima falsa & mendacia, ut deinceps
patebit.
III. Præcipit Mahumetus
hominibus, ut credant in Alcoranum, Pentateuchum, Euangelium, &
alios Sacros Libros. Sed hoc est præcipere repugnantia inter se, &
omninò impossibilia. Quomodo enim credere possumus in Alcoranum,
simulque in Euangelium, & Pentateuchum, si Alcoranus destruit
pleraque eorum, quæ sunt in Euangelio, & depravat plurima, quæ sunt
in Pentateucho : & multa in utroque prædicta de se fuisse affirmat,
quæ in neutro reperiuntur, nec unquam reperta sunt ? Frivolum verò &
prorsus inane est hìc effugium Mahumetanorum dicentium : Pentateuchum
& Euangelium à Judæis & Christianis fuisse corruptos : Mahumetum
verò habuisse hos libros legitimos & incorruptos. Contra hanc
Mahumetanorum calumniam fusiùs alibi disserui, & alii etiam
Sanctissimi, doctissimique Viri argumentis prorsus insolubilibus
disseruerunt. Inter hos præcipui sunt ; S. Hieronymus in Isaiam cap. 6.
Origenes in Isaiam lib. 8. S. Augustinus de Civ. Dei lib. 13. cap. 13.
& inter recentiores Eminentissimus Cardinalis Bellarminus lib. 2. de
Verbo Dei cap. 2. quem alii posteriores sequuntur.
Fateor, non defuisse etiam ex
nostris quosdam, & quidem sanctitate, ac doctrina insignes, qui à
Judæis vetus testamentum in odium Christi corruptum fuisse, in iis, quæ
ad ipsum spectabant, existimaverint. Verùm hi nullo modo loquuti sunt,
nec loqui potuerunt de corruptione universali, aut substantiali ; sed de
unius, vel alterius loci depravatione, quæ in eo sita esset, quòd cùm in
Hebraico textu duplex esset lectio ; Judæi eam, quæ Religioni Christianæ
magis favebat, omittentes, minus favorabilem retinuerunt. Quòd verò dolo
malo in tota Scriptura, vel in aliqua parte ejus depravanda
conspiraverint ; nullo modo credendum est.
Verùm, quia hic est Mahumetanorum
Achilles, quo maximè prophetam suum, ejusque Alcoranum ab impostura,
& mendaciis vendicare conantur ; &, si hic ad terram cadat ;
tota Saracenicæ superstitionis moles simul corruat necesse est ;
præcipua hìc argumenta, quibus Sacrorum Veteris, novique testamenti
librorum, (quos Mahumetani,
التوراة و الإنجيل
Pentateuchi & Euangelii nomine
designant) integritas probetur, ex prima parte Prodromi delibabo.
Suppono autem, ad hoc ut aliquis
liber dici possit integer, & incorruptus, non esse necessarium, ut
nullum in eo Scripturæ erratum, vel defectus verborum, vel lectionum
varietas nulla reperiatur : alioqui nullus penè liber dici posset
incorruptus : & Alcoranus ipse esset corruptissimus, cujus nullum
est Arabicum exemplar ab ipsis Mahumetanis, vel diligentissimè scriptum,
reperire, in quo non plura sint amanuensis errata. Adde sexcentas esse
in eo varias lectiones. Prætereà in Surarum inscriptionibus, & in
periodorum numeris, nullum penè exemplar cum alio convenire. Postremò
certum est, Alcoranum, quo Persæ utuntur in rebus essentialibus, ab eo,
quem Turcæ habent, differre. Quid verò, si de Alcorani in alias linguas
versionibus loquamur ? Vix earum pleræque Alcoranum redolent.
Fatemur igitur in Sacris veteris,
novique testamenti libris, aliquot menda, vel defectus tàm in suis
fontibus, quàm in versionibus, vel ex amanuensium incuria, vel ex minus
attenta interpretum inspectione reperiri. Negamus tamen, proptereà
corruptos, vel depravatos esse dicendos. Et licèt quidam putaverint, in
Textu Hebraico à Judæis, in odium Christi nonnulla dolo malo corrupta
fuisse : hoc tamen ab omni prorsus veritate, imò & verisimilitudine
abhorret, idque nullo modo fieri potuisse, mox probabimus. Multò verò
minus concedimus, Euangelium, in odium Mahumeti, ut ipse deblaterat,
depravatum fuisse.
Primum, ac præcipuum fundamentum
certissimæ hujus assertionis est Divina Providentia, ad quam spectat
legem suam inter homines conservare unà cum iis libris, qui ad veram Dei
agnitionem, cultumque legitimum sunt necessarii : alioqui omnia erunt
confusa, incerta, ac tenebris plena. Quin & pro Mahumetanis ipsis
res malè ageretur : nam cùm hi Sectam, ac legem suam (licèt falsò)
Pentateuchi, & Euangelii oraculis stabilire se putent : si hæc
depravata sint, ac proinde fide careant ; Religionis suæ veritatem nullo
modo ostendere possunt, vel comprobare, neque satis est, si dicant,
exstare Alcoranum : nam Alcoranus in hac controversia est pars, neque
potest in propria causa testis esse, vel judex.
Secundum hujus veritatis
argumentum, est accuratissima diligentia, ac vigilantia, qua Hebræi
veteris testamenti, Christiani verò tàm novi, quàm veteris libros semper
custodierunt. Incredibile est quantum hac in re illi semper fuerint
accurati etiam ante ortum Mahumeti. Non solùm libros omnes, & capita
librorum, sed etiam periodos, dictiones, characteres, & apices in
Sacris bibliis enumeravere. Tantam verò ac tàm exactam curam in Sacris
Codicibus exscribendis adhibent, ut in superstitionem degenerare
videantur. Viginti de hoc præcepta enumerat R. Moyses in tractatu de Lib. leg. cap. 10. inter quæ
illa sunt, ut si in scribendo, literula ulla per incuriam vel addatur,
vel detrahatur, vel si unus character ab alio nimis distet, vel eidem
plus justo adhæreat, totus liber profanus habeatur. Multò verò major,
licèt ab omni superstitione immunis, est, semperque fuit Christianorum
cura in Sacris Scripturis, & præsertim Euangeliis asservandis, &
venerandis. Non enim solùm in Ecclesiis, sed etiam in privatis domibus
illas habere perpetuò consueverunt. Et cùm sæpè ab Idololatris eas
depromere, sibique tradere juberentur, bonorum potiùs, vitæque jacturam
facere, quàm Sancta canibus dare eligebant. Mos etiam semper fuit
quotidie in publicis Conventibus, dum Sacra celebrarentur, easdem populo
à Ministris ad hoc specialiter deputatis recitari.
Tertium argumentum est : A primo
usque Christianæ religionis sæculo Sacras Scripturas per universas
terrarum orbis provincias, ac nationes vulgatas fuisse, easque in omnium
propè gentium linguas ex Hebraicis, Græcisque fontibus fuisse
translatas : & prætereà fontes ipsos, tùm Hebræorum, tùm
Christianorum opera ad omnes æquè nationes promanasse. Testantur hoc S.
Augustinus libro secundo de Doctrina Christiana cap. 5. & tract. in
psal. 105. Theodoretus lib. 5. de curan. Græcor. affect. S. Joan.
Chrysost. in Joan. c. 1. homil. p. S. Hieron. præfat. in Euan. ad
Damasum. Vixerunt hi omnes longè ante Mahumetum : & hodie quoque
extant hujusmodi versiones, quæ omnes si non in verbis, saltem in
substantia sententiæ, & in rerum gestarum narrationibus conveniunt :
quod manifestè probat, Sacras Scripturas non fuisse corruptas. Sed dato
etiam in harum aliqua defectum esse substantialem, id tamen Sacrorum
voluminum integritati nullum inferret præjudicium : hujusmodi enim
defectus ex tot aliarum versionum, & ex originalium Textuum
collatione facillimè deprehenderetur. Quòd si ob hanc causam Sacræ
Scripturæ corruptæ dicendæ essent ; corruptus etiam, imò corruptissimus
dicendus esset Alcoranus, cùm multi illum pravissimè descripserint,
& in alias linguas pessimè converterint.
Quartum est ; Neque causas, neque
tempus, neque auctores corruptionis hujusmodi posse assignari. Cur enim
Judæi testamentum vetus corrumperent ? In odium, inquiunt, Christi,
& Christianorum, ne ea, quæ illis favebant, apparerent. Atqui si res
rectè perpendatur, hoc sine aperta calumnia dici non potest. Primò enim
in Hebraico Textu reperiuntur hodie non solùm vaticinia illa omnia, quæ
in novo testamento à Christo Domino, ejusque discipulis allegantur :
verùm & alia multa : & utraque ob proprietatem Hebraicæ linguæ
interdum clariora, & efficaciora, quàm in ipsa latina vulgata :
neque dubitari potest, quin si Hebræi tantum scelus perpetrare
voluissent ; hæc etiam, & multò majori ratione substulissent. Nec
minor Mahumetanorum calumnia, imò insania est, dùm Judæos Pentateuchum,
Christianos verò Euangelium corrupisse, audacter affirmant, quò
vaticinia, quæ in iis de Mahumeto, ejusque secta prædicta erant,
abolerent. Etenim tàm Pentateuchus, quàm Euangelium, cæterique Sacri
Libri sunt hoc tempore prorsus iidem, qui erant ante adventum Mahumeti :
quod secundo, & tertio argumento jam allato, manifestè probatur :
& multò manifestius evincitur, quia non pauci hodie visuntur
Codices, præsertim Hebraici veteris testamenti, quorum antiquitas ortum
Mahumeti longè superat, & tamen cum modernis Codicibus omninò
conveniunt. Quòd si vel in his, vel in aliis exemplaribus originariis,
aut versionibus est aliquod discrimen, qualecumque illud sit, nihil ad
Mahumetum, vel ad ejus Sectam pertinet, sed ex amanuensium, vel
interpretum minori attentione, quàm par erat, contigisse cognoscitur.
Quintum est, quia nulla gens tàm
barbara, atque impia fingi, nedum reperiri potest, quæ publico,
communique assensu ad corrumpendos libros illos conveniat, quos
religionis, regnique sui fundamenta, ac bases agnoscit, & veluti
Sacrosanctos veneratur.
Convenit deinde corruptionis
hujus tempus assignare, quod sanè ante Christi adventum esse non potuit,
cùm nulla tunc fuerit causa ex superiùs assignatis ; Christi scilicet
ipsius, & multò minus Mahumeti, memoriæ abolendæ cupiditas. Hùc
accedit, quòd si Judæi hoc scelus perpetrassent, neque Christus, neque
Apostoli ab illis incusandis abstinuissent. Atqui non solùm hoc non
fecerunt, sed oppositum potiùs docuere, dum sæpè ad Sacrarum
Scripturarum testimonia Judæos, & præsertim Sapientiores
provocabant. Sed neque post Christi adventum potuerunt Sacra volumina
corrumpi, cùm jam in manibus Apostolorum, aliorumque sine numero, qui à
Judaismo ad Christianam fidem transierant, asservarentur. Præterquamquòd
impossibile est, universos Judæos, qui per totum orbem dispersi erant,
in depravandis sacris libris suis unanimi consensu conspirasse.
Loquendo autem de novo
testamento, nullo modo potuit à Christianis ante Mahumeti adventum in
odium ejusdem Mahumeti depravari ob jam dictas rationes. Neque etiam
post adventum Mahumeti, ob causas, quas mox afferemus.
Porrò si de Auctoribus hujus
corruptionis agatur, manifestiùs agnoscetur, nullo modo illam fieri
potuisse. Neque enim dici potest, paucos aliquos ad hoc convenisse : sed
cogimur asserere, Judæos omnes ad Pentateuchum depravandum, omnesque
Christianos ad corrumpendum Euangelium unanimi consensu conspirasse. Nam
si aliqui tantùm hoc fecissent (quod sanè non negamus fieri potuisse)
statim ab aliis omnibus deprehensi fuissent, nec poterant hi pauci
universum terrarum orbem pervagari, atque omnes Judæorum Synagogas,
domosque penetrare : omnes Christianorum Ecclesias, atque ædes privatas
pervadere, ut omnes Pentateuchos, omnia Euangelia, omnes sacros libros
tot idiomatibus exscriptos ; in tàm multis doctissimorum virorum
commentariis, & glossis insertos, corrumperent, quò ex iis Christi,
vel Mahumeti nomen, & memoriam abolerent. Multi saltem Codices
integri, illibatique remansissent, è quibus hodie proculdubio aliqui
reperirentur.
Hùc accedit, impossibile esse, ut
in re suapte natura mala, & illicita, plures nationes in eadem
sententia conveniant, quæ inter se moribus, genio, lege, religione
adversæ sint, aut diversæ ; cujusmodi sunt Christiani, & Hebræi :
Latini, & Græci : Orientales, & Occidentales. Unica dictio
addita à Latinis in symbolo fidei, non ad aliquid de veritate
detrahendum, sed ad eamdem veritatem magis explicandam, tàm magnum inter
eos, & Græcos odium peperit, ac dissidium ; ut quantumvis pluries
Græci in generalibus Conciliis additionem illam approbaverint, adhuc
tamen inter eos, & Latinos scissura perseveret. Magis verò mirabile
videtur, quòd cùm Ariani, qui Christi Divinitatem negabant, in infinitum
propè numerum excrevissent, & pro se Imperatores haberent, ut
Mahumetani ipsi in suis historiis fatentur ; attamen ne verbum quidem,
quod Christi Divinitatem probaret, in Sacris Scripturis corrumpere ausi
fuerint. Quòd si etiam daremus, aliquos Judæos, vel Christianos in
Arabia aliquid in odium Mahumeti in Euangelio, vel Pentateucho
depravasse ; poterant ne hi pauci, in remotissimo mundi angulo positi,
cæteros omnes terrarum orbis Christianos, vel Judæos, quorum plures non
nisi post aliquot sæcula Mahumeti nomen audiverunt, in suum scelus
pertrahere ?
Hoc porrò argumentum eò magis
Moslemos urget, quò Mahumetus ipse non semel in Alcorano fatetur,
Pentateuchum, & Euangelium, cæterosque sacros libros, à Christianis,
& Judæis depravatos non fuisse, nisi postquam sese Prophetam cœpit
venditare : ut suis locis videbimus.
Prætereà dum Mahumetus toties
affirmat in Alcorano, necessariò credendum esse in Pentateuchum, &
Euangelium : & Judæis ut juxta Pentateuchum ; Christianis autem, ut
juxta Euangelium judicent, præcipit : Mahumetanis verò, ut simul cum
Alcorano utrumque recipiant, ac venerentur : & toties utrumque
laudat, & commendat tamquam duces veritatis, lucernas illuminantes,
& vias rectas ad salutem ; supponit, non solùm hos libros extare,
sed etiam integros esse, & incorruptos. Neque poterat loqui de alio
Pentateucho, & Euangelio, quàm de iis, quos Judæi, & Christiani
tunc habebant, & nunc etiam habent. Nec Doctores ipsi Mahumetani
alium Pentateuchum, vel aliud Euangelium agnoscunt. Et quidem, quod ad
Pentateuchum attinet, nullum dubium esse potest, cùm ita apertè de illo
loquatur Alcoranus. De Euangelio autem ita scribit Aly Abulhasanus
Ebnalhoseinus Masaudiensis.
ان المسيح مر ببحيرة الطبرية وعليها اناس من الصيادين والقصارين فدعاهم الى الله وقال لهم
اتبعوني تصيدون البشر فاتبعه ثلاثة من الصيادين وهم بنوا زبدي واثنا عشر من القصارين وذكر متي
ويوحنا ومرقوس ولوقا وهم الحواريون الاربعة الذين نقلوا الانجيل والفوا خبر المسيح وماكان من مولده
وكيف عمده يحيي بن زكريا المعمديومافعل من العجايبوأتا من المعجازاتوما ناله من اليهود الى ان رفعه
الله وهو ابن ثلاثة وثلاثين سنة وفي الانجيل خطب طويل في امر المسيح ومريم ويوسف النجار عرضنا عن
ذلك لان الله تعالى لميخبر بشي من ذلك في كتابه ولا خبر به محمد نبيه .
Transivit Christus juxta lacum Tyberiadis,
ubi erant aliquot piscatores, & fullones, vocavitque illos ad
Deum, & ait : Venite post me, & piscabimini homines. Secuti
sunt igitur eum tres ex piscatoribus, qui erant filii Zebedæi :
& duodecim ex fullonibus. Inter hos commemorantur Matthæus,
Joannes, Marcus, & Lucas : suntque illi quatuor Apostoli, qui
scripserunt Euangelium, & historias de Christo, & de eo,
quod spectat ad illius nativitatem, & baptismum per Joannem
filium Zachariæ, cognomine Baptistam : itemque de miraculis, ac
prodigiis illius, & de eo, quod pertulit à Judæis, donec Deus
elevavit illum ad se in Cœlum, cùm esset annorum triginta, ac trium.
Fit autem in Euangelio prolixa narratio eorum, quæ spectant ad
Christum, & Mariam, & Joseph Carpentarium. Nos tamen ab
illis recedimus, quia nullam mentionem facit Deus in libro suo,
neque commemorat ea Mahumetus Propheta ejus. Nihil refert,
quòd nulla mentio fiat in Alcorano de multis rebus, quæ habentur in
Euangelio, vel etiam quòd aliqua ex his ab eodem negentur. Imò hinc
apparet manifestiùs falsitas Alcorani, cùm taceat, vel neget ea, quæ
ipsemet implicitè, imò apertè fatetur, dum toties Euangelium commendat.
Prætereà Ismael filius Aly in sua historia loquens de Christianorum
gente hæc habet :
واما الانجيل فهو كتاب يتضمن اخبار المسيح ع م من ولادته الى وقت خروجه من هذا العالم كتبه اربعة
نفر من اصحابه وهم متّي كتبه بفلسطين بالعبرانية ومرقس كتبه ببلاد الروم باللغة الرومية ولوقا كتبه
بالاسكندرية باللغة اليونانية ويوحنا كتبه بافسس باللغة اليونانية ايضا :
Euangelium est liber, qui gesta Christi
continet ab ejus ortu usque ad exitum ex hoc mundo. Scriptum fuit à
quatuor
viris ex iis, qui eum sequebantur :
fuerunt autem : Matthæus, qui scripsit illud in Palæstina idiomate
Hebraico : Marcus, qui scripsit illud in regione Romanorum lingua
Romana : Lucas, qui scripsit illud Alexandriæ idiomate Græco : &
Joannes, qui scripsit illud Ephesi item Græcè. Prætereà
Ahmedus, filius Abdolhalimi, idem confirmat in Apologia sua his verbis :
المسيح تكلم بالعبرانية وترجم عنه بلغة اخرى كما الفوا احد الاناجيل باليونانية والاخرى
بالسريانية والاخرى بالرومية وواحد بقي عبرانيًا :
Christus Hebraicè locutus est : ejus autem
sermo in alias linguas translatus fuit. Unum enim ex Euangeliis
Græcè, aliud Syriacè, aliud Latinè scriptum fuit. Unum autem
remansit Hebraicè. Fallitur in eo quod putat, unum ex
Euangeliis Hebraicè, aliud verò Syriacè scriptum fuisse. Verùm hoc parvi
refert. Accedit his duobus tertius Sciaher Settanius, quem citat
Ebnosaidus Mogrebinus, in eo, quod de Christo scripsit in hæc verba :
ثم ان اربعة من الحواريين وهم متي ولوقا ومرقس ويوحنّا اجتمعوا وجمع كل واحد منهم انجيلًا وخاتمة
انجيل متّي ان المسيح قال انّي ارسلتكم الى الامم كما ارسلني ربي اليكم فاذهبوا وادعوا الامم باسم
الاب والابن وروح القدس :
Quatuor ex Apostolis, scilicet Matthæus,
Lucas, Marcus, & Joannes simul convenere : & quilibet eorum
collegit Euangelium. Ultima autem verba in Euangelio Matthæi sunt
hujusmodi : Dixit Christus Apostolis : Ego mitto vos ad gentes,
sicut misit me Dominus meus ad vos. Ite ergo, & vocate gentes in
nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti. Nescio
utrum ex malitia, an ex inscitia, vel oscitantia scriptum sit
ربي Rabbi :
Dominus meus : pro
ابي Abi :
pater meus : & relicta fuerint
verba ;
baptizantes eos.
Nullum aliud proferunt, neque
proferre possunt Mahumetani Euangelium, præter hæc quatuor, seu præter
hoc unum à quatuor Euangelistis scriptum. Quamvis enim alia ab Hæreticis
Euangelia conficta fuerint, nullum tamen ex iis fuit ab Ecclesia
Christiana receptum ; id quod Mahumetanos ipsos minimè latet : nam
Ahmedus Ebnedrisus meminit quinti Euangelii, quod ipsemet agnoscit,
& fatetur spurium : ita enim scribit :
الانجيل الخامس يسمّى انجيل الصبوة ذكر فيه الاشياء التي صدرت من المسيح ع م في حال طفوليته ينسب
لبطرس عن مريم ع م وفيه زيادة ونقصان ومشاهير معجزاته فيذكر فيه قدوم المسيح ع م وامه رضي الله عنها
ويوسف النجار رضي الله عنه الى صعيد مصر ثم عودته الى ناصراة :
Quintum Euangelium
appellatur Euangelium de Pueritia : in quo enarratur id, quod
pertinet ad infantiam Christi. Petro tribuitur, qui illud scripserit
ex relatione Mariæ Sanc. Mem. Multa in eo abundant, multa desunt :
& referuntur ibi mirabilia, quæ operatus est Christus
(puer) :
& adventus ejus cum matre
sua, & Joseph Carpentario in Thebaidem Ægypti, & reditus
illius in Nazaret. Hujus Euangelii de Salvatoris infantia,
multi etiam ex nostris meminere, & tamquam apocryphum semper fuit ab
Ecclesia rejectum, neque possunt eo, vel aliis hujusmodi Euangeliis
Moslemi uti contra nos ; quemadmodum neque nos contra Moslemos Alcorano,
qui scriptus fuit à Mosailma, vel aliis æmulis Mahumeti. Quamvis enim
hujusmodi Alcorani ab aliquibus, imò a plurimis recepti fuerint, nunquam
tamen communi Mahumetanorum consensu sunt approbati. Verùm neque hæc
Euangelia apocrypha quidquam Mahumetum, vel Mahumetanos juvant, cùm in
illis ne minima quidem mentio illius, vel ejus sectæ reperiatur.
Omitto, utpotè levissima,
nulliusque momenti argumenta, quibus Moslemi Pentateuchum, &
Euangelium, cæterosque sacros libros corruptos fuisse, probare
conantur : hæc enim poterit, qui volet, in Prodromo recognoscere : &
ex ipso Alcorano desumo ego argumentum satis validum contra ipsos.
Sect. 15. quæ inscribitur
سورة الحجر
Sura de Hegra, inducitur Deus ita loquens :
انّا نحن نزلنا الذكر وانّا لحافظون :
Nos certè demisimus commonitionem : &
profectò nos custodiemus illam. Nomine
الذكر idest,
Commonitionis, seu commemorationis
intelligitur à Mahumetanis Expositoribus aliquando Pentateuchus, &
Euangelium, aliquando Alcoranus, aliquando demùm omnes libri sacri. Hoc
tamen loco Gelaleddinus, Zamchascerius, Jahias filius Salami, &
alii, quos videre licuit, intelligunt solum Alcoranum. Sed immeritò, cùm
nullo modo Deus ita illum custodierit, ut non multa in eo mutatio facta
sit, ut jam suprà, & in Tractatu de Alcorano demonstravimus. Verùm,
esto Deus Alcoranum illibatum custodierit : peto à Moslemis, quare
Pentateuchum etiam, atque Euangelium non debuit custodire, cùm Mahumetus
ipse jubeat, tàm Alcoranum ipsum, quàm Pentateuchum, & Euangelium,
& reliquos sacros libros pari veneratione suscipi, & tamquam
verbum Dei recognosci, ac servari ?
Postremò si Moslemi obstinatè
contendant, Pentateuchi, &
Euangelii libros, quibus nunc Judæi, & Christiani utuntur, esse
corruptos, proferant ipsi nobis utrumque, vel alterutrum incorruptum.
Sed tamen probent solidis rationibus, & certis argumentis, esse
verum, & legitimum, itaut de illius veritate, & integritate
dubitari non possit. Hoc verò nunquam fecerunt, nec unquam facere
poterunt.
Placuit hæc fusiùs disserere,
quia hinc pendet omnis nostra contra Mahumetanos victoria. Pergo jam ad
reliqua.
IV. Tàm hoc loco, quàm alibi sæpè
in Alcorano manifestè docetur, hominem non liberè, sed necessariò
peccare. Hoc enim probat id, quod hìc dicitur :
Unum atque idem esse prædicare
infidelibus, ac non prædicare, cùm nullo modo credituri sint. Eos
mutos esse, surdos, ac cæcos : non sentire, non animadvertere,
nescire. Hoc ipsum innuit similitudo illa hominis, cujus lumen
Deus extinguit, & relinquit eum penitùs in tenebris. Item comparatio
illa tempestatis, quæ alioqui ineptissima est, & claudicat utroque
pede. Cùm enim antè dixisset, infideles, seu illos, qui non credunt,
esse surdos, cæcos, ac mutos, idque Dei operæ tribuisset : posteà
asserit, eos tantùm esse surdos, quia ipsi ponunt digitos in auriculas,
ne audiant : cæcitatem verò removet, dum dicit, eos videre fulgura,
& ambulare ad lumen eorum : eatenus verò non ambulare, quatenus Deus
fulgura coruscare non sinit. Atqui impium est putare, Deum alicui homini
necessarium ad æternam salutem lumen denegare, vel auferre, præsertim
dum eo benè utitur, sicut isti finguntur uti, dum ambulant in illo.
Magis verò inconsequens est id, quod additur : Deum, si voluerit,
ablaturum auditum, ac visum eorum. Si enim cæci jam & surdi erant,
non erat, cur Deus auribus, & oculis eos privaret.
Putabit aliquis hanc Alcorani
doctrinam non esse à Sacris Scripturis alienam ; quæ sæpè docent, Deum
indurare corda, seducere, seu in errorem inducere, & alia hujusmodi.
Sed immensa est distantia inter sensum intentum à Spiritu Sancto in
sacris litteris, & inter sententiam verborum Alcorani : nam
Mahumetani Doctores volunt in Alcorano doceri necessitatem peccandi,
& Deum Auctorem esse peccati. Hic enim est unus ex articulis
professionis Mahumetanicæ ab Algazelo allatæ, in qua asseritur, omne
bonum, & omne malum, fidem, & infidelitatem, transgressionem,
& obedientiam evenire, seu fieri :
بقضاء الله وقدره وحكمه ومشيئته :
per decretum,
determinationem, judicium, & voluntatem Dei. Et
Hasciamienses, una ex Sectis Motazelitarum, hanc Alcorani doctrinam
acriter impugnant : quamobrem à Moslemis pro hæreticis habentur.
Asserunt enim contra Alcoranum, Deum :
لا يختم على قلوبهم ولا على سمعهم ولا على ابصارهم ولم يخلق الكفر لان خلق الكفر كفر :
non imprimere
sigillum super corda hominum, neque super aures, aut oculos eorum :
neque creasse infidelitatem : quia creare infidelitatem est
infidelitas, ex quibus verbis patet, qualis sit Alcorani
sensus in hoc loco apud Mahumetanos : qualis scilicet etiam apud quosdam
ex nostris heterodoxis reperitur : nimirùm, Deum ita prædeterminare
hominem ad peccatum, ut non possit non peccare, & necessariò cogatur
ad peccandum. Lepida refertur in hanc rem historiola. Hugonottus quidam
miles, qui hac insania laborabat, furtum perpetraverat : quamobrem
jussit Dux eum suspendio puniri, miles cœpit exclamare, fieri sibi
injuriam, nam ad furtum illud erat à Deo prædeterminatus, nec poterat
illud non committere. Tum Dux : Ne queraris, inquit, de me ; nam &
ego prædeterminatus sum à Deo ad te suspendendum, nec possum non te
suspendere. Atque ita miser ille cum omnium risu suspensus fuit.
V. In illis verbis versus
vigesimi secundi :
Ne ergo ponatis Deo
similitudines : putant nonnulli improbari cultum Sacrarum
imaginum : nam vox Arabica
ندّ
valet
simile, similitudinem, simulacrum,
imaginem. Sed re vera hìc nihil aliud improbatur, quàm
idololatria, seu plurium deorum cultus. Quia tamen aliunde constat, tàm
Mahumetum, quàm illius asseclas, Sacrarum imaginum infensissimos hostes
semper fuisse, atque earumdem cultum, tamquam idololatricum Christianis
objicere ; nonnulla contra hunc illorum errorem argumenta breviter
adducam.
Neque ex jure naturæ, neque ex
lege divina sacrarum imaginum usus, & conveniens cultus potest
damnari. Non quidem ex jure naturæ, quia nulla apparet ratio, cur
illicitum sit aliquid imagine, vel similitudine exprimere. Ex alia verò
parte videmus omnes ferè Orbis nationes, illustrium virorum, & vel
pietate, vel doctrina, vel armis insignium imagines semper efformare
consuevisse, & in ea veneratione habere, quæ viris ipsis illustribus
conveniret. Non ex jure divino : quia in eo nihil aliud prohibetur, quàm
ne imaginibus vel simulacris rerum creatarum cultus Deo debitus
tribuatur. Cæterùm Deus ipse fecit hominem ad imaginem &
similitudinem suam : & jussit fieri imagines Cherubim, boum, &
leonum in templo, & figuram Serpentis ænei in deserto ; quibus
certè, sicut & templo ipsi, & Arcæ Testamenti aliqua veneratio
debebatur, tanquam rebus ad divinum cultum destinatis ; quas si quis vel
violasset, vel contempsisset, sacrilegus omninò, ac morte dignus
haberetur.
Deinde negari non potest, cultum
aliquem ac venerationem monimentis, & reliquiis Sanctorum Virorum
deberi. Hoc neque Mahumetani, neque Hebræi unquam negabunt : ipsi enim
ad Sanctorum suorum sepulchra peregrinantur, eorumque ossa ac cineres
supplices venerantur. Mirum est, quanta religione Mahumetani
Pseudoprophetæ sui tumulum invisant, & quot lacrymis lapidem quendam
nigrum in angulo delubri Meccani locatum, osculando perfundant. Prætereà
vestigia quædam pedum, seu aliorum membrorum relicta, ut ipsi putant, in lapidibus à
Christo Domino, ab Abraham, & à Mahumeto, imò & à bestiis,
quibus Mahumetus usus est, devotissimè colunt. Si hoc convenit figuræ,
quæ manum, vel pedem, vel aliud Sanctorum Virorum membrum repræsentat ;
cur etiam illi, quæ totum eorum corpus nobis refert, non conveniat ?
Prætereà Prophetæ, & Viri
Sancti, Angelorum, & Dei ipsius figuras in imagines sibi
demonstratas adorabant : erant enim tantummodo spectra, & simulacra
aerea, quibus Angeli & Deus oculis eorum repræsentabantur. Certum
est autem, eorum venerationem ita imagines illas respexisse, ut non nisi
Angelos vel Deum ipsum venerari se putarent. Porrò quod attinet ad
imaginem Dei, ita Christiani illam venerantur, ut Symbolum quoddam à
Sacris Scripturis nobis propositum, & non secus ac characteres
nominis ipsius Dei, quos & Hebræi & Mahumetani etiam supremo
honore prosequuntur. Reliquum, certò scimus nullam fieri posse Dei
imaginem, cùm sit invisibilis, immaterialis, & immensus.
Sed ut contra Mahumetanos
directè, & ex ipsorum testimonio agamus, eosque gladio suo
quodammodo jugulemus : cùm ipsi velint, Christianam Religionem saltem
usque ad Mahumetum bonam fuisse : certum est Sacrarum imaginum cultum
apud Christianos orthodoxos pluribus sæculis ante eum semper in usu
fuisse. Neque de hoc ullum potest esse dubium, cùm imagines ipsæ
antiquissimæ, quæ adhuc extant, id testentur ; & Christianorum
historiæ per singula sæcula confirment. Quin & ipsi iidem narrant,
in Cœnobio Bahiræ sacras imagines depictas, vel sculptas fuisse. Et
nihilominus Bahiras, qui eas venerabatur, tamquam Sanctus & Propheta
ab illis habetur. Prætereà narrant in suis historiis, Constantinopoli in
templo S. Sophiæ cultas fuisse Christi, & Apostolorum figuras aureas
è Cœlo delapsas, antequam Constantinopolis ipsa à Turcis expugnaretur.
Vide Auctorem Mahumetanum de origine gentis Othomanicæ.
Itaque injuria Christianos
idololatriæ accusant Moslemi, ob Sacrarum imaginum cultum, cùm ipsi
delubrum Meccanum, Saxum nigrum, lapidem super quem stetit Abraham,
puteum Zamzam, Sapham, & Mervam, sepulchrum & ossa Mahumeti,
& aliorum, quos ipsi Sanctos fuisse putant, adeò colant ac
venerentur : quin & viventium Sanctorum seu Dervisiorum suorum non
solùm oculos & manus, sed etiam obscœna deosculentur, atque in magno
habeant honore. Certè nullum potest absurdum in Sacrarum imaginum cultu
contra Christianos afferri, quod in rebus, quas Mahumetani colunt,
superabundantius non reperiatur.
Postremò non alia ratione Sacras
imagines colunt, eisque genua flectunt, vel caput inclinant Christiani,
nisi qua Moyses, Josue, David, & populus Israeliticus Arcam ligneam
auro tectam, & Cherubim super eam collocatos colebant, & sese
prosternentes venerabantur : referendo nimirùm venerationem suam ad
Deum, qui in eadem Arca residere putabatur. Ita hi referunt cultum suum
ad eos, quos imagines Sacræ repræsentant. Alia circa hoc argumentum vide
in Prodromo p. 3. cap. 22. pag. 70.
VI. Ut probet Mahumetus se verum
esse Prophetam, & Alcoranum à Deo traditum fuisse : provocat
Meccanos ad unicam Suram, quæ ejusdem Alcorani Suris similis sit,
conscribendam : alibi verò ad decem Suras, alibi ad totum Alcoranum
imitandum. Nimirùm si id præstitissent, fateri se non esse Prophetam,
neque Alcoranum esse opus divinum. Si verò id efficere nullo modo
possent ; utrumque ipsi verum esse faterentur. Atqui eos nullo modo id
præstituros, etiamsi totum ingenii sui conatum adhiberent, & Dæmonum
omnium opem, & auxilium accerserent, absolutè pronunciat. Hoc
argumentum putant Doctores Moslemi esse omninò insolubile : ac proptereà
Alcoranum Miraculorum omnium, quæ Mahumetus fecerit, maximum esse
prædicant. Verùm præterquamquòd non pauci ex ipsis Mahumetanis
sapientioribus argumentum hoc, & miraculum negant, ac derident :
satis est, si respondeamus, id quod nebuloni cuidam, qui jactabat se
Rhodi saltum saltasse, quem nullus alius saltare potuisset, responsum
fuit,
ἰδοὺ ῥόδος, ἰδοὺ καὶ πήδημα :
En Rhodus, en & Saltus. En
hic Alcoranus : nullum validius afferri potest argumentum contra ipsum,
quàm ipsemet stylo tàm dissuto ineptoque compactus ; tot nugis, fabulis,
mendaciisque refertus, qui non solùm Latinis, Græcisque Scriptoribus tàm
Christianis, quàm Ethnicis ; verùm etiam plurium Arabum libris
comparatus stramineus omninò, vel luteus esse cognoscitur. Vide quæ
diximus in Prodr. p. 2. cap. 11. pag. 69.
Quòd verò Arabes Meccani à
Mahumeto provocati non fecerint aliquid simile Alcorano, non constat,
licèt id non reperiatur : quot enim opera doctissimorum Virorum olim
vulgatissima periere ? Prætereà, etiamsi non fecerint, non potest hinc
inferri, eos facere non potuisse : & fortassè homini insano, qualem
Mahumetum censebant, respondere dedignati sunt. Adde, Arabes, præsertim
Meccanos, fuisse homines idiotas (ita enim in Alcorano appellantur :)
& quamvis ore tenus proni essent ad versificandum, & cæcorum
more carmina temerè effutirent : legendi tamen, scribendique erant
ignari. Verùm etiamsi daremus, Alcoranum tantæ esse artis &
elegantiæ, ut nullus eam posset æquare, non tamen miraculum dicendum hoc
esset. Quot enim Scriptores inveniuntur, quos nullus potuit æmulari,
nisi fortè eadem scribendo, vel ita imitando, ut propè eadem scripsisse
videretur.
VII. Nulla penè in re Alcorani
vanitas & impostura magis ostenditur ; quàm ubi de summa hominis
felicitate loquitur. Paradisum enim hujusmodi suis promittit, qualem vel
Epicurus sibi finxisset, vel Nero, aut Sardanapalus exoptassent. Tota
illius beatitudo, crapula & Venus. Uxores ibi ponit non ad prolem
suscipiendam, quod nihilominus esset indignum : sed ad libidinem tantùm
explendam, quod castæ aures audire exhorrescunt. Id verò non mirum, nam
Mahumetus totus totus ex lascivia compactus erat. De hoc illum Judæi
ipsi sugillabant. Audi Thalebiensem in Suram 4. §. 52.
ابو حمزة الثمالي قالت اليهود انظروا الى هذا الذي لا والله لا يشبع من الطعام ولا والله ما له
الا النساء لو كان نبيًا لشغله امر النبوة عن النساء
Dixit Abu-Hamza Themaliensis : Dicebant
Judæi (de Mahumeto) :
Videte
hunc, qui per Deum non satiatur cibo, neque per Deum habet aliam
solicitudinem, quàm de mulieribus. Si esset Propheta, incumberet ad
ea, quæ pertinent ad munus propheticum, non autem ad fœminas.
Mahumetani ipsi hanc Prophetæ sui ad mulieres, ac delitias proclivitatem
non dissimulant. Quamobrem Ismael Ebn-Aly in ejus vita, agens de
qualitatibus, ac moribus ejus, hæc habet :
كان يحب الطيب ويكره الريح الكريهة وكان يقول ان الله جعل لذّتي في النساء والطيب :
Delectabatur suavibus
unguentis, & pravos odores aversabatur : & dicere solebat :
Deus posuit delectationem meam in fœminis, & suavibus odoribus.
Sed de belluina Mahumeti libidine alibi dicendi locus occurret,
& plura in illius vita dicta sunt. Ad suillum ejus Paradisum
redeamus, de quo doctissimus ac Sapientissimus P. Philippus Guadagnolus,
in Arabica facultate ævi nostri facilè princeps, è religione Cleric.
Reg. Minorum, in aurea sua Apologia ; de Alcorano cap. 3. Sect. 3. ex
lib.
السنّة
Sonnæ, divinæ apud Mahumetanos
auctoritatis, loquens de puellis illis, seu veriùs scortis Paradisi, hæc
habet ex ipsius Mahumeti ore :
لو ظهرت واحدة منهنّ في السماء او الهواء ليلا لتنير العالم كله كانها شعاع الشمس ولو برقت في
البحر لتحول ملحه عسلا وملاحة مياهه حلوًا عذبًا :
Si appareret una ex illis in Cœlo,
vel in aere, nocturno tempore, illuminaret certè totum Mundum, quasi
esset splendor solis. Si verò spueret in mare, converteretur salsedo
ejus in mel, & amaritudo aquarum ejus in dulcedinem ac
suavitatem. Loquens verò de ingressu Mahumetanorum in
Paradisum post diem resurrectionis, ita pergit nefarius fabulator in
sonna :
ثم سيامر الله جبراييل لياخذ مفاتيح جنة القدوس فينطلق جبراييل لياخذها فيجد ملاكا يستخرج من فيه
سبعين الف مفتاح لكل مفتاح منها طوله سبعة الف مرخلة فلا يقدر جبراييل على رفعها لثقلها فيقول عن
نقصانه لله فيقول الله له ادع اسمي واسم محمد حبيبي فتقدر على رفعها فياخذ جبراييل المفاتيح ويفتح
جنة القدوس فاذا في داخل الجنة بمايدة من الماس طولها سبعماية الف يوم والمجالس من ذهب وفضة حول
المايدة ومناديلها منسوخة من حرير وذهب فيتكون بها وياكلون اطعمة الفردوس ويشربون من مياه الجنة
واذا اكلوا فالغلمان الخادميهم يلبسونهم ثيابًا من خز وذهب ومن ثم يقربونهم اليهم في اطباق نوارج
لكل واحد من المسلمين نارنجة وهم يشتمونها فيخزجن من كل النوارجة جارية حسنهن غاية ما يكون وكل واحد
منهم وجريته يتعانقان ويتحاضنان مباشرين خمسين سنة دايمًا وبعد مباشرتهم فالله يظهر لهم وجهه وهو
يسقطون على وجوههم ولا يقدرون على نظرهم الى وجه الله فيرفعهم الله ويقويهم فينظرون الى وجهه وبعد
ما نظر والله يتخذ كل واحد منهم جاريته ويدخل كل واحد منهم وجاريته في قصره وياكلون ويشربون
ويباشرون كل واحد منهم وجاريته الى ابد الابدين
Deinde præcipiet Deus Gabrieli, ut
accipiat claves Paradisi Sancti. Pergetque Gabriel, ut accipiat
eas ; & inveniet Angelum, qui extrahet ex ore suo septuaginta
millia clavium, quarum unaquæque habebit longitudinem septem millium
leucarum, itaut nequeat Gabriel eas elevare propter pondus earum.
Defectum itaque virium suarum exponenti, respondebit Deus : Invoca
nomen meum, & nomen Mahumeti dilecti mei : sic enim poteris eas
elevare. Accipiet itaque Gabriel claves, & aperiet Paradisum
Sancti, in cujus ingressu apparebit mensa
facta ex adamante, cujus longitudo habebit iter septingentorum
millium dierum : & sedilia ex auro & argento circa mensam,
cujus mappæ contextæ erunt ex serico, & auro. Accumbent itaque
in illis, & comedent dapes Paradisi, & bibent ex aquis ejus.
Postquam autem comederint, adolescentes, qui ministraverant eis,
induent eos vestibus serico auroque contextis, & ornabunt eos
torquibus & armillis aureis. Deinde offerent unicuique eorum in
pateris citrum, ex quo, dum ipsi illud olfacient, egredietur puella
speciosa supra quàm dici possit : & unusquisque eorum puellam
suam amplectetur, & per quinquaginta annos semper in
voluptatibus Venereis commorabuntur. Post hujusmodi verò carnales
voluptates, Deus ostendet illis faciem suam : illi verò proni
cadentes in terram, non poterunt intueri faciem Dei. Sed Deus
sublevabit illos, & corroborabit eos, ita ut valeant intueri
faciem ejus ; quam postquam aspexerint, accipiet unusquisque puellam
suam, & ingredientur bini in palatia sua, in quibus perpetuò
manebunt comedentes, & bibentes, & opera Veneris exercentes,
unusquisque cum puella sua per totam æternitatem. Hæc ex
libris Sonnæ apud Mahumetanos sacrosancta, quæ tamen castæ aures
exhorrescunt. Sed Mahumetus in his, velut sus in luto, pruriens
volutabatur libentissimè, ut enim diximus, lascivissimæ erat naturæ.
Hinc de illo S. Petrus Paschasius Giennensis Episcopus & Martyr,
qui, utpote inter Mauros assiduè versatus, ea, quæ ad Mahumetum
spectabant, ex ipsis Mahumetanis, & eorum libris optimè noverat, ita
scripsit de eo in Historia Mahumetica cap. 2.
Mauri, tanquam in Mahumeti laudem, dicunt,
illum potentem esse fornicatorem, lascivumque valdè, ita ut una
tantummodò hora cum undecim posset cubare mulieribus. Insuperque,
quod ipse de se dixit, quòd illi datum erat, habebatque vim quantum
ad hoc pro triginta viris. Non fingit hæc Sanctus Vir, sed in
Mahumetanorum libris, tanquam in peculiarem Mahumeti laudem, passim
leguntur. Porrò ea, quæ superiùs ex Sonna retulimus, non metaphoricè
(quamquam & ita honestatem ac pudorem offenderent) sed materialiter
omninò intelligunt, & accipiunt : quasi summa hominis felicitas,
& beatitudo non in operatione nobilissimæ partis illius, nempè animæ
(quemadmodum non solùm Christiana fides, sed Philosophia, ipsumque
naturæ lumen docet), sed in corporeis voluptatibus, ac libidinibus sita
esset. Quòd si objiciant Moslemi, etiam in Euangelio, aliisque Sacris
libris cœlestem beatitudinem rerum corporearum nominibus describi, ut
cibi, potus, somni, &c. Respondemus primò nunquam hujusmodi
obscœnitatibus metaphoricè Sacras Scripturas uti. Deinde ex aliis
apertissimis earumdem Scripturarum sententiis ostendi, summam
felicitatem in Visione & Amore Dei positam esse : hæc verò non
propriè, sed allegoricè, seu symbolicè nobis proponi. Illud autem hìc
præterire non possum. Si singulis Mahumetanis puellæ ex Citris illis
prosilientes in uxores tradentur : quid fiet de miseris illis fœminis,
quas dum viverent in hoc mundo uxores habuerunt ? Vel illæ à Paradiso
excludentur : vel si admittantur, Zelotypia perpetua torquebuntur, cùm
videant, vel sciant, viros suos cum puellis illis in palatiis sibi
destinatis, tàm lascivè versari. De hoc Mahumeti paradiso suillo, aliàs
in Alcorano sermo redibit. Vide etiam Prodr. p. 4. cap. ult. ubi multa
de eo dicta sunt.
VIII. Postremò habetur hìc &
alibi in Alcorano, Deum, postquam creasset omnia, quæ sunt in terra, ad
Cœli creationem, & ornatum animum intendisse, atque illud in septem
Cœlos distinxisse. Nihil dissero de hoc septenario Cœlorum numero ;
quamvis plures quàm septem Cœlos Astrologi reperiant. Illud tantùm
assero, falsum omninò esse, ac præposterum id, quod de Cœli, terræque
creatione Alcoranus enunciat. Deus enim primò Cœlum, deinde terram
creavit : utrumque tamen omni ornamento denudatum. Posteà lucem utrique
communem produxit. Tum Firmamentum, quod procul dubio ad Cœlum pertinet,
efformavit. Deinde maria congregavit : tum herbas, atque arbores jussit
in terra germinare : quæ omnia procul dubio ad terram spectant. Posteà
Solem, & Lunam, & Stellas in Cœlo creavit. Jamque omnibus Cœli
partibus & ornamentis absolutis, perrexit in ornatu terræ, rerumque
terrestrium productione ; videlicet quadrupedum, reptilium, volucrum,
piscium, & postremò hominis. Hæc apertissimè patent ex libro
Geneseos, nec indigent probatione. Nullius ergo momenti est explicatio,
quam affert Jahias ex Ebn-abbaso, nimirùm :
انه كان خلق (يسط) الارض ثم خلق السموات ثم عاد فدحا الارض وخلق فيها جبالها وانهارها واشجارها
ومرعاها :
Quòd Deus creaverit
terram, deinde creaverit Cœlos : & posteà regressus sit ad
extendendam, seu complanandam terram, & creaverit in ea montes,
& flumina, & arbores, & pascua. Alcoranus enim
affirmat, Deum primò creasse terram, & omnia, quæ sunt in ea : &
deinde ad Cœlorum creationem animum intendisse.