Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Quod hìc habetur,
Deum demisisse Commonitionem : &
eundem illam custodire : nomine
Commonitionis Arabicè
الذكر, intelligit Ricardus, seu Ricoldus ex Ordine Prædicatorum in
confutatione Alcorani Cap. 3. Pentateuchum, & Euangelium : & hoc
asserit esse juxta expositionem ipsorum Mahumetanorum. Ego quoque fateor
hanc dictionem accipi non rarò in hujusmodi significatione : sed hoc
loco reperio Expositores omnes pro
Commonitione Alcoranum intelligere. Jahias :
انا نحن نزلنا الذكر يعني القران وان له لحافظون :حفظه الله من ابليس ان يزيد فيه شياء وينقص منه .
Nos certè misimus Commonitionem, idest
Alcoranum : & nos sanè eam custodiemus : Custodivit enim illum
Deus à Diabolo, ne in eo aliquid adderet, vel minueret :
Gelal.
اذا نحن نزلنا عليك يا محمد الذكر اي القران وانّا لحافظون من التبديل والتحريف والزيادة وانقص
Nos quidem demisimus super te, ò Mahumete,
commonitionem, idest Alcoranum : & certè nos custodiemus eum ab
immutatione, depravatione, additione, ac diminutione,
Zamchascerius :
واكّد عليهم انه المنزل وانه هو الذي بعث به جبرايل الى محمد وبين يديه ومن خلفه رصد حتى نزل
وبلغ محفوظا من الشياطين وهو حافظه في كل وقت من كل زيادة ونقصان وتحريف وتبديل بخلاف الكتب المقدسة
فانه لم ينزل حفظها فانما استحفظها الربانيون والاحبار واختلفوا فيما بينهم بغيًا فكان التحريف ولم
يكل القران الى غير حفظه
Et confirmavit illis Deus, se esse, qui
misit Alcoranum, & qui
misit cum eo Gabrielem ad Mahumetum :
& antè, & retrò custodivit eum, donec delaberetur è Cœlo,
& perveniret custoditus à Dęmonum injuria : & ipse custodit
illum omni tempore ab omni additamento, & imminutione, &
perversione, & mutatione, ex opposito librorum sacrorum
præteritorum, quos ipse non demisit è Cœlo cum custodia : sed
custodiendos reliquit illos Doctoribus legis, & Pontificibus.
Sed hi discordes fuerunt circa eos inter se ob invidiam. Hinc orta
est in illis de pravatio. Alcoranum autem nulli alii præter se
tradidit custodiendum. Verùm cum hac tota chimerica custodia,
Alcoranum in multis corruptum, ac mutatum fuisse patet ex iis, quæ in
prodromo P. 1. de Alcorano dicta sunt. Interim obiter noto, cùm
Mahumetus sępiùs præcipiat suis, ut omnes sacros libros, Pentateuchum
scilicet, Euangelium, & Alcoranum, pari in honore habeant, nullumque
inter eos discrimen faciant ; cur non omnes à Deo æquè custoditos, atque
à corruptione servatos fuisse fateatur ? Porrò, si eo solum temporis
spatio, quo Alcoranus è Cœlo ad Mahumetum, vel ad Cœlum lunæ missus est,
custoditus fuit à Deo, ne Dæmones eum depravarent : cur non idem de
Pentateucho, & Euangelio asseramus ? Neque enim credi potest,
Pentateuchum ad Moysem, vel Euangelium ad Jesum è Cœlo corruptum
pervenisse. Si verò de tempore subsequenti, & quod usque modo
decurrit, agatur ; Sole ipso clarius est, Alcoranum non ita à Deo
custoditum fuisse, ut in illum immutatio aliqua, vel additio, vel
diminutio, vel depravatio irrepserit : cùm Persę (ut Turcæ, & Arabes
asserunt) & Turcæ, & Arabes (ut affirmant Persæ) multa in eo
etiam substantialia corruperint, vel mutaverint, & tamen utraque
gens credat, se Alcoranum verum habere. Hùc accedit, quòd, cùm Alcoranus
lectionibus variis plenus sit, nec vera lectio certò possit definiri :
sequitur necessariò plures in illum mutationes irrepsisse. Prætereà
scire vellem à Moslemis, quisnam, & ubinam sit Alcoranus ille ita à
Deo custoditus, ut nulla in eo mutatio reperiatur. Nos sanè videmus in
omnibus Alcorani exemplaribus plura menda, etiam substantialia, saltem
Amanuensium negligentia illapsa fuisse : & in sex, aut septem, quæ
ego præ manibus habui, à Mahumetanis scriptis, multa, eaque essentialia
errata notavi. Nec mirum : summa enim esset amentia sibi persuadere,
Deum assistere omnibus Alcoranum exscribentibus, ut nullum in scribendo
erratum committerent. Erit igitur Alcoranus aliquis in universali,
cujusmodi sunt genera, & species apud Philosophos, qui in Utopiæ
tantùm Regno reperietur. At idem nobis de Pentateucho, & Euangelio
majori cum ratione dicere licebit : Vel erit ille idem, quem semel in
anno ostendebat Gabriel Mahumeto, qui nullibi reperitur. Nec tamen
Alcoranus, quem Mahumetus ipse apud se scriptum habebat ; poterat esse
illi uniformis alioqui frustra Gabriel suum illi Alcoranum ostendisset.
Probat etiam in Alcorano mutationem factam fuisse, titulorum illa
ridiculorum inscriptio : quæ in nullo penè Alcorani exemplari uniformis
reperitur. Demùm puncta distinctiva, seu commata, motiones, seu vocales,
& cætera signa grammaticalia, in Alcorano longè post Mahumeti
tempora addita fuisse, docti omnes, & norunt, & fatentur.
De Turribus illis cœlestibus, ac
Dæmonibus inde expulsis, longa est fabula. Breviter hìc repetam, quæ in
secunda Prodromi mei parte cap. 4. p. 82. fusiùs exposui. Ante adventum
Mahumeti assidebant Dæmones in his Turribus, & inde per foramina
quædam arrectis auriculis arcana Angelorum inter se, & cum Deo
colloquia excipiebant : &, si qua futura ex iis cognovissent, in
terram descendentes, Magis, Ariolisque revelabant, ut ita homines
faciliùs deciperent. Affirmant ergo uniformiter scriptores Moslemi,
paulò antequam Mahumetus oriretur, Deum flammas quasdam in Dæmones
repentè immisisse, dùm nihil tale cogitantes, in turribus illis
Angelorum colloquia furtim excepturi accumberent : & universos
tumultuatim aufugisse, nec unquam eò reversos fuisse. Fabulam
clarioribus verbis ex Arabico idiomate brevitatis causa fideliter
translatis, ita refert Albacarius :
Et
commoti, conterritique sunt Dæmones, & expulsi sunt à locis, in
quibus jacebant, ut furtim exciperent ex illis ea, quę ab Angelis,
ac Deo in Cœlo dicebantur, & flammeis jaculis percussi sunt :
Habetur ex Homar Sceibanensi, & communi Historicorum relatu,
Magos, & Ariolos, & Satan as rebelles, & Dęmonas, ante
Mahumeti adventum consuevisse res admirandas ostendere, ac
peregrina, novaque prodigia patrare ; & hominibus arcanas, atque
occultas res per diabolorum, ac dæmonum linguas revelare, qui furtim
eas ab Angelis arrectis auribus excipiebant. Neque verò fuerunt hi
penitùs è Cœlis depulsi, unde hæc assidentes audiebant ; usque ad
adventum Mahumeti. Has flammas asserit Gelal, nihil aliud
esse, quàm
كوكب مضئ يحرقه او يثقبه او يخيّله :
stellam lucidam, quæ comburit, aut
penetrat, aut in stuporem amentiamque convertit eum (idest
dæmonem. Ahmed filius Adol-Halim in sua Apologia pag. mihi 353. ex
authoritate sapientum Moslemorum, & ipsius Mahumeti, vult has
flammas esse stellas illas volantes, de quibus Virgilius l. 1. Georg.
Sæpè etiam stellas, vento
impendente videbis
Præcipites cœlo labi, noctisque per umbras
Flammarum longos à tergo albescere tractus.
Referam hìc aliquot ejusdem
verba.
ومعلوم ان هذا امر يراه الناس باضارهم فان امتلاء السما بالشهب امر يراه الناس كلهم : فلو لم يكن
كذل لكان الناس يكذبون بهذا
Et notum est, hanc esse rem, quam vident
omnes homines oculis suis : nam repleri cœlum flamma (idest
stellis volantibus)
res est, quam vident
homines universi. Quòd si non fuisset ita (quandò scilicet
Mahumetus hæc legebat populis ex
Alcorano)
profectò negassent, tanquam
mendacium, id, quod referebat. Mox subdit :
لم ينكر ذلك احد بل تظاهرتالاخبر بمثل اخبر به القران من الرمي حتى صاروا يشكون هل ذلك من
الكواكب التي في الفلك او غيرها : وقالوا ان كان في كواكب الافلاك فهو خراب العالم فلما راوه في ما
دونها علموا انه لأمر حديث
Verùm nullus hoc negavit : imò convenere
Historiæ in referendo id, quod narrat Alcoranus circa magnam
ejaculationem hujus flammæ, cui nunquam anteà similis visa fuerat :
donec dubitare cœperunt, utrum hæc à Firmamenti Stellis procederet,
an verò aliundè oriretur. Et convenerunt, quòd si ex Stellis
cęlestium Orbium emanasset, universo Orbi ruinam attulisset. Cùm
verò observassent, id sub iisdem Orbibus evenire, cognoverunt esse
rem novam. Nihilominùs subdit Auctor :
وقد ظن بعض الناس ان الشهب لم يكن يرمي قبل ذلك الحال والصواب انه كان الرمي بها كما هو الان
Et jam opinati sunt quidam hominum, quòd
flamma illa, seu stella volans nunquam ante hoc tempus vibrata
fuisset. Sed certum est, eam coruscasse aliquandò anteà, sicut nunc,
& affirmat hoc Sahihus Moslemi. Non est hìc omittendum id,
quod refert Albacharius parte sexta Traditionum Alcoranicarum : nimirùm,
Dæmonem quendam dixisse Zarkę Reginæ Arabiæ felicis, quæ erat
famosissima præstigiatrix, dùm ob Mahumeti adventum conquereretur :
احيانًا كما ثبته صحيح مسلم &c.
لقد نزل بنا الامر اكثر نزل بك : كنّا نصعد الى السموات نسترق السمع الى ان بعث المسيح ابن مريم
فطردنا من اربع سموات فلما كان في هذه الايام طردنا من السموات كلها اسمعنا منادياً ينادي في
السموات العلى الله عز وجل يريد ان يظهر رسوله وحبيبه ليكسر الاصنام
Aliquid gravius nobis accidit, quàm tibi.
Nos per septem Cœlos ascendebamus, & furtim excipiebamus auribus
arcana cœlestia : donec missus est Christus filius Mariæ, & tunc
ejecti sumus è quatuor Cœlis. His verò diebus ex omnibus Cœlis
ejecti sumus : vocemque præconis audivimus, qui ex altissimo Cœlo
clamabat : Deus potens, & gloriosus manifestare vult Legatum
suum, & dilectum suum, ut confringat idola, &c.
Nihil magis insulsum, ac
ridiculum poterat excogitari. Hoc unum abundè ostendit, Alcoranum non
posse esse à Deo, cùm adeò absurda, atque insana contineat. Quid enim ?
Habent ne Dæmones auriculas, vel Angelorum voces materiales sunt, ac
sonoræ : itaut illi ad has furtim excipiendas excubare debeant ad
foramina, vel fissuras Cœlorum ? Verùm Moslemorum crassitiei potest hoc
aliqualiter condonari. Sed quid dicemus de ejectione Dæmonum è turribus
Cœli per jactum illarum flammarum, quas Meteorologi sydera discurrentia,
seu volantia, vel stellas cadentes appellant ? Quis unquam somniavit
hujusmodi flammas, nonnisi ad Mahumeti adventum cæpisse videri : anteà
verò, vel visas non fuisse, vel rariùs apparuisse, cùm hujuscemodi
Meteorologicæ impressiones semper eodem modo, tàm ante, quàm post
adventum Mahumeti ubique, & ab omnibus visæ fuerint, ut patet ex
suprà allegatis Virgilii versibus : & ex Aristotele lib. 1. Meteor.
cap. 4. & 5. Quid verò efficere possunt in Dæmonibus hæ flammæ, cùm
hi spiritus sint incorporei, neque à materialibus flammis lædi possint,
saltem eo modo, quem fingunt Mahumetani ? Prætereà certissimum est,
Meteora prædicta in Orbibus Cœlestibus non gigni, quemadmodum
Adversarius ipse fatetur : sed sub Cœlo Lunæ in secunda aeris regione,
remotissimè ab infimo Cœlo, ad quod certum est, ea non pertingere. Imò
plerumque non sursum, sed obliquè, & in transversum moventur, &
aliquandò etiam deorsum feruntur, ut asserit Aristoteles loco citato his
verbis :
Aut in sublime fertur, vel ad
latus : sed ferè ad latus : quod duobus motibus, vi deorsum, natura
ad supera feratur : omnia enim talia per diametrum feri solent.
Itaque stellarum, quæ trajiciuntur, motus inflexus, & obliquus
ferè existit. Quomodò ergo dici potest sine manifesta insania,
Meteora hæc invehi sursum ad feriendos, ac depellendos Dæmones, qui per
septem Cœlorum orbes assident ad Angelorum colloquia furtim excipienda,
cùm ne tertiam quidem aeris regionem transcendant ? Satis verò
importunè, & prorsùs ineptè admonuit Magus ille Doctor Ebn-Abbas à
Jahia relatus, discipulos suos de hujuscemodi flamma :
اذا رايتم الكوكب قد رمي به فتورى قانة يحرق ما اصاب وما يقتل
Cùm videritis stellam in Cœlo evibrari,
statimque evanescere, scitote, eam tantùm adurere, quem ferit, non
occidere. Dubitare scilicet aliquis poterat, utrum vapor
ignitus in secunda aeris regione conceptus, & nullius propè
activitatis, posset Dæmonas in cœlestibus orbibus commorantes non solùm adurere, sed etiam
occidere. Verùm excusandi sunt Arabes, qui Dæmonas, seu Genios, &
corporeitatem habere, & generationi, & corruptioni obnoxios esse
existimant.
III. Hallucinatur Alcoranus, dùm
fingit tres Angelos annunciare Abrahæ, tanquam rem novam, conceptum,
& nativitatem Isaac : & Abraham de hoc dubitare, & ab
Angelis argumenta hujus rei exquirere. Jam antea certior factus fuerat à
Deo, se filium Isaac è Sara suscepturum neque poterat de hoc, nisi
stultè, vel impiè dubitare. Dubitavit quidem Sara, cui Deus nihil
revelaverat, & de revelatione facta Abrahæ nihil fortasse sciebat.
At Mahumetus Abraham hìc cum Sara oscitanter confundit.
Reliquas hujus Suræ fabulas,
& ineptias, ut de creatione Adæ, de adoratione Angelorum, de
Paradiso, & Gehenna, de Lot, ac Sodomitis, & alias : jam supra
satis refutavi.