fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

INCIPIT DOCTRINA MACHUMET,
QUAE APUD SARACENOS MAGNAE Authoritatis est  : ab
eodem Hermanno translata, cum esset peritissimus utriusque linguae, Latinae scilicet atque Arabicae.

Hic libellus a Machumete scriptus non est, sed ab alio eiusdem spiritus propheta : qui forma dialogi comprehendere summatim uoluit praecipua dogmata Machumetis. Estque a sectatoribus receptus inter authenticos libros. Quem pius lector cognoscet, non tantum ut Milesias et Apuleianas fabulas : sed etiam ut exemplum doctrinae, in quam iusto Dei iudicio prolabuntur, qui Christi Seruatoris doctrinam salutiferam non habent in precio, et libentius attendunt fabulis a ueritate animos abducentibus.

Erat nuncius Dei, oratio Dei super eum et salus, sedens inter socios in ciuitate sua Iesrab, et descendit super eum angelus Gabriel dicens : Salutat te Deus o Machumeth. Respondens ait : Ipse est dominus salutis. Ab eo namque procedit, et ad eum reuertitur. Et ille : Veniunt, inquit, ad probandum te quatuor uiri prudentissimi. Ipsi principes Iudaeorum, et magistri in Israël. Maximus eorum Abdia iben Salon. Praeterea dictus Abdalla iben seleh. Cui Machumet : Ad salutem ueniunt amice, an in opprobrium ? Ad salutem, inquit. Tunc nuncius Dei patruelem suum Haali, filium Abitalib, in occursum eorum egredi iubet, descriptis ex nomine singulorum personis et habitu. Qui cum occurreret, salutat dicens : Salue Abdia iben Salon, et caeteri per ordinem, singulos suis nominibus appellans. Qui admirantes rogant, quis ei singulos ita discrete indicarit, aut unde praescierit uenturos. Respondit, se missum a patruele suo Machumet, cum huiusmodi indiciis. Sequuntur uirum conferentes inter se de iis quae audierant, non sine admiratione. Cum ergo peruenissent ad prophetam, procedens Abdia iben Salon, ait : Salus super te Machumet. Et ille : Salus, inquit, super eum qui salutem sequitur, et potentiam Dei timet. Cui Abdia : Ego, inquit, Abdia iben Salon, et hi socii mei periti legis nostrae, uenimus legati a populo Iudaeorum, exquirendi causa a te loca per legem nostram minus perspicua nobis. Videris enim, prout audiuimus, qui laborem hunc si placuerit, facile absoluere possis. Et ille : Ad temptandum, inquit, an ad inquirendum ? Ad inquirendum, ait. Licet igitur, inquit, quantum libuerit, quaeras. Tunc ille ex centum quaestionibus principalibus, quas per omnem legem suam exquisite excerptas, scriptas attulerat, primam proponens ait : Dic ergo, si placet, in primis o Machumet, propheta es, an nuncius ? Respondit, Et prophetam et nuncium constituit me Deus. Sic enim ait in Alchoran : Partem misi super te, partem non misi. Et sermo Dei alter : Nec est possibile homini colloqui Deo, nisi per internuncium. Ait, Verum dicis. Dic ergo, legem tuam praedicas, an legem Dei ? Respondit, legem Dei. Et ille : quid est lex Dei ? Respondit, Fides. Quae fides ? Ait, Non dii, sed Deus ipse unus, sine participe. Ego Machumet seruus et nuncius eius, praedicans finem, quo sine dubio mortui resurgent. Ait, Verum est quod dicis. Dic itaque si [190] placet, quot sunt leges Dei ? Respondit, una. Quid ergo dices de prophetis, qui te praecesserunt ? Respondit : Lex quidem, siue fides, omnium una, sed ritus diuersorum nimirum diuersi. Ait : Ita est, ut dicis. Sed dic deinde, Intrabimus paradisum pro fide, aut credulitate, aut pro opere ? Respondit, Et tria haec necessaria. Et contingit tamen, ut si quis ex Iudaeis aut Christianis siue gentilibus ad fidem Saracenorum conuersus ante opus morte occupetur, sola fides sufficiat. Sicque siue Iudaeus, siue Christianus, siue etiam gentilis, omni pietatis operi satisfaciens, nec id amore Dei, et ipsum et opus eius ignis assumet. Ait, uerum est. Sed dic, si placet, misit Deus tibi scriptum ? Respondit, sic. Quod ? Dicit, alfurcan. Cur dictum alfurcan ? Dixit, quia discretae sunt sententiae et figurae eius : Nec enim simul descendit super me uerbum Dei, quemadmodum simul data est lex Moysi, psalmi Dauid, et euangelium Christo. Ait, uerum dicis. Dic ergo consequenter, quod habet principium alfurkan ? Respondit : initium libri, In nomine Dei misericordis et miseratoris. Quid post ? Ait, abuget, et caetera. Quid est abuget ? Respondit : a, deus. b, potentia dei. c , pulchritudo dei. d, lex dei. Praeuenit enim Dei pietas iram. Ait ille : id quomodo ? Respondit : cum enim prae caeteris creatus Adam, primum consurgeret, stertuitauit. dixit, Deo gratias. Quod audientes angeli dicunt, Pietas Dei super te Adam. Et ille, amen. Quibus dominus, Praecepi orationem uestram. Ait, ita quidem est, ut dicis. Procede ergo, et enumera si placet, quae sunt illa quatuor genera, quae Deus propriis manibus operatus est ? Respondit : Manibus quidem propriis aedificauit paradisum altiorem, plantauit arborem tubae, plasmauit Adam, scripsit tabulas Moysi. Ait : Et haec quidem ita, ut dicit : solum ut adiungas, quis tibi indicauerit. Respondit : Gabriel, ex domino uniuersitatis. Ait, Ita certe uerum est, tantummodo subiungas, in qua forma, uiri an foeminae ? Respondit, uiri sane : erectus, nunquam dormiens, neque comedens, neque bibens, nisi laudem et gloriam Dei. Ait, et hoc quoque uerum. Nunc itaque si placet, per ordinem exponas, quid est unum, deinde quae duo, quae tria, quae quatuor, V. VI. VII. VIII. IX. X. et ita per ordinem, usque ad centum. Respondens ait : Unum quidem Deus, cui nec particeps, nec socius, nec filius, in eius manu uita et mors, ipse super omnia potens. Duo uero, Adam et Eua. unde par in paradiso, antequam eiicerentur. Tria uero, Michael, Gabriel, Saraphiel, archangeli secretarii deitatis. Quatuor, lex Moysi, psalmi Dauid, euangelium, et alsurkan. Quinque sunt orationes Dei, quas mihi Deus et populo meo nulli prae caeteris saeculi prophetarum datas, neque futuri cuiquam. Sex, dies illi quibus creaturam suam Deus consumauit. Septem, sunt coeli. Sic enim ait in Alchoran : Ordinauit septem coelos. Octo sunt angeli, qui in die iudicii portabunt thronum Dei. Nouem miracula, miracula Moysi. Decem uero, dies ieiunii : quorum tres in itinere peregrinationis, septem in reditu. Undecim stellae, quas Ioseph in somnio se adorare uidit. Duodecim, menses anni. Tredecim uero, undecim uidelicet stellae, cum sole et luna. Quatuordecim, candelae pendentes circa thronum Dei, longitudine quingentorum annorum. Quindecim, quoniam Alchoran continuo quidem descendit a summo coelo usque ad infimum : inde paulatim lapsus est usque ad quintum decimum diem ramadam. sic enim ait Alchoran : Mensis ramadam, in quo descendit Alchoran. Sedecim, sunt legiones angelorum Cherubin circa thronum Dei, laudantes nomen domini sui. Decem et septem, nomina Dei inter [191] imum terrae et infernum : quae si interposita non essent, erumpens aestus inferni totum mundum consumeret. Decem et octo, interstitia inter thronum Dei et aërem : quae si interposita non essent, claritas Dei totum mundum excaecaret. Decem et nouem, sunt brachia zachae infernalis fluuii, qui in die iudicii ualido sonitu clamabit, et respondebunt omnes damnati. Viginti, quia uicesimo die ramadam descenderunt psalmi super Dauid. XXI. Nam uicesimo primo die ramadam natus est Salomon, et montes laudauerunt Deum. Viginti duo, Nam uicesimo secundo die ramadam, ignouit Deus Dauid peccatum Uriae. XXIII. nam uicesimo tertio die ramadam natus est Christus, filius Mariae, orationes Dei super eum. Vicesimo quarto, locutus est dominus Moysi. Vicesimo quinto, diuisum est mare Moysi, et populo Israël. Vicesimo sexto, dedit Deus tabulas Moysi. Vicesimo septimo, deglutiuit cetus Ionam eiectum naui. Vicesimo octauo, reddidit Deus uisum Iacob, cum afferret Iudas camisiam Ioseph. Vicesimo nono, assumpsit Deus Enoch. Tricesimo, abiit Moyses in montem Sinai. Hic interrumpit Iudaeus, dicens : Fac breue, optime Machumeth, et expedite. Siquidem mirum in modum cuncta exequeris. Faciam, inquit, quod postulas. Sed ne ante finem quaesiti desistam : Quadraginta sunt dies, quos ieiunauit Moyses. Quinquaginta uero, quia diem iudicii continuabit spacium quinquaginta milium annorum. Sexaginta sunt uenae terrae singulorum colorum : quae uarietas si non esset, nulla inter homines foret noticiae discretio. Septuaginta uiros assumpsit sibi Moyses. Octuaginta ictus debentur inebriato. Nonaginta, quia † angelus missus ad Dauid, ait : Nonaginta oues habebat hic socius meus, et ego unam, quam abstulit mihi. Centum uero sunt ictus, quibus in adulterio depraehensi flagellantur. Ait, Et habet quidem omnia ita recte, ut sunt, integre executus es. Procede ergo si placet, et expone, quomodo facta est terra, et montes, et quae eis nomina, et quando fuerunt ? Respondit, Deus Adam de limo, Limus autem erat de spuma, Spuma autem de procellis, Procellae uero de mari, Mare autem de tenebris. Tenebrae uero de luce, Lux de uerbo, Verbum de cogitatione, Cogitatio uero de iacinto, Iacintus autem ex praecepto Esto et fuit. Ait, Verum est quicquid dicis. Dic ergo, quot angeli praesunt hominibus ? Respondit : Singulos homines bini circumstant angeli, alter a dextris, alter a sinistris. Dexter uero benefacta hominis scribit, Sinister malefacta. Ait, Ubi assident homini, aut qualiter ? in quo scribunt ? Respondit : Super humeros homines sedent. Calamus, lingua eorum : incaustum, saliua linguae : Tabula notoria, cor eorum. Ait, Et hoc quoque uerum est. Sed prosequere, si placet : Quid post hoc operatus est Deus ? Respondit, Tabulam et calamum, Dic, quam tabulam, et quem calamum ? Respondit : Tabulam quidem, in qua scriptum est quicquid fuit, est et erit, in coelo et in terra : Calamum uero, de luce clarissima. Ait, Quem longitudo calami ? Respondit : Longitudo quidem itineris quingentorum annorum, latitudo uero octuaginta itineris annorum. Octuaginta dentes habet, qui non cessabunt scribere, quicquid fit in mundo, usque ad diem iudicii. Sic enim ait in Alchoran : Nun uuacalam uua me asturum. Ait, Et tabula unde ? Respondit , De smaragdo uiridissimo, uerba eius de margaritis, dorsum eius de pietate. Ait, Quotiens ergo respicit Deus illam tabulam per diem et noctem, Respondit, Centum sexaginta, singulisque respectibus erigit quem uult, et deponit quem uult. Sic enim ait in Alchoran : Quotidie Deus in uoluntate sua. Ait, Nec de his [192] quicquam, nisi uerum. Procede ergo, et expone, cur coelum dictum est coelum ? Respondit : Ideo quidem, quia de fumo creatum : fumus uero, uapor maris. Sic enim ait in Alchoran : Vualme am uuaegehu. Ait : Quid ergo habet, quod uiride est ? Respondit, ex monte kaf. Mons enim kaf ex smaragdis paradisi. Qui mons orbem terrae cingens, coelum sustinet : sic enim ait in Alchoran : kaf uualcoram elmegid. Ait, Habet itaque coelum portas ? Respondit : Habet, itaque portas pendentes. Ait, Et portae claues ? Respondit : Et portae claues in thesauro Dei. Ait, Et portae unde ? Respondit : Portae aureae, portarum serae de luce, claues de pietate. Ait, Vera refers. Sed coelum istud nostrum, dic unde creatum est ? Respondit, Primum de aqua uiridi, secundum de aqua clara, tertium de smaragdo, quartum de auro purissimo, quintum de hiacinto uiridi, sextum de nebula lucida, septimum de splendore ignis. Ait, Neque hoc quicquam nisi uerum. Quid ergo super coelos septem ? Respondit, Mare uiuificum. Ait, Quid deinceps ? Respondit, Mare nebulosum. Ait, Prosequere per ordinem usque ad summum. Procedit desuper mare aëreum. desuper mare lapideum, desuper mare tenebrosum, desuper mare solatii, desuper luna, desuper sol, desuper nomen Dei, desuper supplicatio, desuper Gabriel, desuper pergamenum rasum, desuper plenum, desuper septuaginta interualla lucis, desuper LXX. millia interuallorum uirtutes, desuper LXX. millia montium, desuper mille spacia, in unoquoque LXX. milia turbae, in unaquaque turba quinque milia angelorum, nunquam cessantium laudare dominum uniuersitatis. desuper addet almuncihe, id est terminus angelicae dignitatis : desuper uexillum gloriae, desuper interualla de margaritis, desuper interualla gratiae, desuper interualla potentiae, desuper interualla diuinitatis, desuper interualla dispensationis, desuper scabellum, desuper solium, desuper domus uniuersitatis. Ait, Mirum in modum cuncta, pro ut sunt executus [1] es. Sequitur itaque, ut decernas, si placet, utrumne fideles sint sol et luna, an infideles ? Respondit : Fideles quidem, et obedientes omni mandato Dei. Quid ergo habent, quod non aequaliter lucent ? Respondit : Aequali quidem uirtute et splendore creauit eos Deus. Euenit ergo, ut incerta esset diei et noctis uicissitudo, quousque Gabriel praeteruolans motu uolitandi, forte ut sic ala sua lunam tetigit, et ex inde luna obscurata est. Sic enim ait in Alchoran : Praeposui diei et nocti luminaria, et extinxi nocturnum, et illuminaui diurnum. Ait : Cur ergo nox dicta nox ? Respondit, Quia nox uelamen maris et foeminae. sic enim ait in Alchoran : Posui noctem uestimentum, et diem uictum. Ait, Et hoc quoque prout ueritas habet. Consequenter itaque, si placet, edissere, quot sunt ordines stellarum ? Respondit, Tres. primus, dependentium per cathenas a solio Dei lucentium usque in septimum thronum : secundus, stellarum quae et coelum ornant, et quando diaboli ad insidiandum coelestibus consiliis subintrare parant, occurrentes fugant. Sic enim ait in Alchoran : Et coelum cum eis ornauimus, et diabolis eas obiecimus. Tertius est inspectu angelorum. Ait, Neque haec uspiam a ueritate recedunt. Dic ergo, quot intersunt inter nos et coelum maria ? Respondit, septem. Ait, quot uero uenti inter nos et coelum. Respondit, tres. Primus uentus sterilis, quem emisit Deus ingentem abat. Secundus niger, eleuans mare : et hic exasperabit ignem in die iudicii. Tertius est, qui terris marisque ministrat. Ait, Neque hic quicque nisi uerum. Quot sunt interualla inter nos et coelum ? Unum plane : quod nisi interpositum esset, omnia terrena coelestis consumeret ardor. Ait, Et hoc certe uerum. Si solum subiungas, ubi sol : [193] Respondit, In fonte calido, fons uero in colubro, coluber in interuallo, interuallum in monte kaf, kaf autem in manu angeli tenentis mundum usque in diem iudicii. Ait, Verum est quod dicis. Dic deinde, Quis modus deferentium sedem Dei ? Respondit : Capita eorum sub sede Dei, pedes sub thronis VII. tanta quidem ceruicis amplitudine, ut si continue uolaret auis, uix mille annis ab una aure perueniret ad alteram. Cornua super capita eorum implicata, uictus et potus eorum laus et gloria Dei. Quorum prima acies, cuius dimidium nix, dimidium ignis. nec tamen uel ignis niuem consumit, uel nix ignem extinguit. Secunda acies, cuius dimidium tonitruus, dimidium fulgur impermixta. Tertia, cuius dimidium gleba, dimidium unda : nec tamen unda glebam diluit, uel undam ebibit gleba. Quarta, cuius dimidium uentus, dimidium aqua, incommota ab inuicem. Quinta, cuius dimidium ferrum, dimidium ignis, inconfusa ab inuicem. Sexta, cuius dimidium aurum, dimidium argentum. Septima, cuius dimidium laus, dimidium gloria. Octaua, de fulgidissimo splendore. Ait, Nec hoc quoque uspiam aliter quam ueritas habet. Nunc itaque fiducialiter oro, ne pigeat, exequaris spacium a nobis usque ad coelum. Respondit : A nobis quidem usque ad infimum coelum, iter quingentorum annorum : tantumque per ordinem ab unoquoque ad proximum, et amplitudo uniuscuiusque itinerum quingentorum annorum : Tot unoquoque angeli, quod nemo numerare potest, nisi solus Deus. Ait, Et hoc quoque uerum. Dic itaque consequenter, quae aues sunt inter nos et coelum ? Respondit : Aues quaedam, quae nec coelum neque terram unquam attingunt. Ipsae colubri albi iubas habentes equinas, comas ut coma mulieris, alas ut aues. Oua pariunt super caudas suas, ibidemque filios producunt, illinc usque in diem iudicii. Ait, Ita quidem uerum est. Dic ergo, mundus iste cur dictus mundus ? Respondit : quia mundus iste factus fuit praeter aliud saeculum. Si enim cum illo factus esset, perpetuus foret, ut illud. Ait : uerum est, Dic deinde, finis cur dictus finis ? Respondit, quia eo resurget omnis creatura. Ait, Ita est. Subiunge ergo, saeculum aliud, cur dictum aliud ? Respondit, quia postremum, post mundum istum superstes futurum, cuius nulla similitudo exprimi potest. Nec enim coloni eius mortales, neque dies eius sub numero. Ait, Similiter et hoc uerum. Sed quid ? Aliquid nempe hodie proponam, ubi incidas. Dic ergo si placet, Quis filius patre fortior ? Respondit, ferrum. Quid ferro ? ignis. Quid igne ? aqua. Quid aqua ? uentus. Ait, et haec omnia uera. Nec cesses, sed dic consequenter : Adam cur dictus Adam ? Respondit, quia creatus de limo terrarum omnium, non unius. Si enim de uno creatus esset, nulla esset inter homines noticiae discretio. Ait : Ita est : dum subiungas, Cum factus fuit Adam, qua intrauit spiritus in eo ? Respondit, per os intrauit inuitus, et per os exiuit. Ait, Quid ergo dixit, ei Deus ? Respondit, Habita tu et coniunx tua paradisum : Comedite et bibite, tantum ne huic arbori appropinquetis. Ait, Quaenam fuit arbor illa ? Respondit, arbor tritici. Ait, Quae forma arboris ? Respondit, septem spicas habebat. unam rapuit Adam, in qua erant grana quinque, de quibus duo comedit Adam, duo dedit Euae, quintum detulit secum. Ait, Quantum fuit granum ? aut quid inde fecit ? Respondit, Magis fuit ouo, quod ubi in sexcentas particulas comminuisset, produxit ex eo cuncta seminum genera. Ait, Qua receptus est paradiso expulsus ? Respondit : Adam in India, Eua in Nubia. Ait, Quid induebant ? Respondit, Adam [194] tria folia de paradiso, Euam coma cooperiebat. Qua ergo conuenerunt ? Respondit : In Arafe, Ait, Uter de altero factus ? Respondit, Eua ex Adam. Unde est quod mulier operitur ? Ex costa eius sinistra. nam si a dextra, aeque fortis esset. Ait, Quis habitauit terram ante Adam ? Respondit, Primum diaboli, deinde angeli, post angelos Adam. Inter diabolos et angelos septem millia annorum, inter angelos et Adam M. anni. Ait, Rem omnem ut gesta est narras. Sed de his satis est. Transeamus ad alia : et dic si placet, Quis incoepit peregrinationem ? Respondit, Adam. Ait, Quis rasit caput ei ? Respondit, Gabriel. Ait, Quis circumcidit Adam ? Respondit, ipsemet. Ait, post Adam quis circuncisus est ? Respondit, Abraham, Ait, Et haec quidem manifesta sunt. Habemus alia. Dic si placet, Quaenam est terra, quam semel uidit sol, nunquam deinde uisurus usque ad finem saeculorum ? Respondit : Quando mare diuisit Moyses, denudatus est fundus pelagi, quem tunc uidit sol, post reditum undarum amplius non uisurus. Quid ergo uidetur Abdia, ne reperis haec in lege tua ? Et ille, Nec haec quidem, nec multa alia, quae pectus mihi ministrat. Age, Dic deinde, quaenam est domus habens duodecim portas, per quas duodecim portiones exeunt, duodecim cum generationibus ? Respondit, Rupis illa, quam percussit Moyses, aperuit duodecim portas, et emisit duodecim fontes, per duodecim tribus Israël. Ait, Verum dicis. Sed dic, cui terrae locutus est Deus ? Respondit, Monti Synai praecepit, ut eleuaret Moysen usque ad coelum. Ait, Bene dicis. Dic deinde, qui uiuit, nec habens spiritum ? Respondit, Nox. nec enim spiritus uenit usque ad mane. Ait, Hoc quoque uerum. Age ergo. quid in primis lignum, postea cum spiritu ? Respondit, Virga Moysi nunc lignum, nunc serpens. Ait, ita est. Nunc itaque refer, si placet, Quae foemina ex masculo tantum, et quis masculus de foemina tantum ? Respondit, Eua ex Adam solo, Christus ex Maria uirgine ? Ait, ita quidem refers, ut uerum est, dum subiungas, Quae sunt terra illa, quae sine uiri commixtione edita fuerunt ? Respondit, Adam, aries Abrahae, et Iesus Christus. Ait, uerum est. Dic deinde, quod sepulchrum motum est cum sepulto ? Respondit, Cetus cum Iona. Ait, uerum est. Dic ergo consequenter, qui sunt soli illi duo, quorum sepulcra ignorantur ? Respondit, Abitabil, et Moyses. Ait, Id quomodo ? ut breuiter de utroque exponas. Respondit : Ibetabil quidem cum mortem praesentiret, iniunxit, ut post obitum camelus superposito f unere suo impelleretur ad eundum, quocunque sors duceret, euntemque sequerentur, quousque sponte procumberet. Sic facto, ubi funus ab Ibetabil deferens camelus procubuit, fodiendo repertum est monumentum, quod Noë praeparauit Abitabil. Sepulto itaque amissus est locus, nec unquam postea repertus. Moyses uero cum solus per desertum uagaret, forte sepulcrum uacuum et apertum inuenit, recte ad quantitatem suam effossum. Quod admirans, incoepit ad propriam staturam metiri. Interea angelus mortis aduenit ad interficiendum Moysen. Quem cum cognouisset Moyses, quaesiuit dicens : Ad quid uenisti ? Respondens, missus sum pro anima tua. Cui Moyses. Qua ergo putas eam eripere ? per os enim non poteris, quo locutus sum Domino : neque per aures, quibus audiui uocem Domini : neque per oculos, quibus faciem domini uidi : neque per manus, quibus donum Dei recepi : neque per pedes, quibus montem Synai conscendi. His auditis, abiit angelus. formaque mutata, attulit pomum de paradiso. quod cum olfaciendum [195] porrigeret, recepit Moyses. Cumque naribus apponeret, arripuit eum angelus per nares, per quas tanquam emungens animam eius extorsit. Quo facto, remansit corpus eius in sepulchro, nemini unquam reperto. Ait, ita quidem factum est, ut dicis. Sed dic quis ignis comedit et bibit, et ex quo extinguitur, non accenditur usque in diem iudicii ? Respondit, Ignis in corpore humano, uictu sustentatur, et anima abeunte extinguitur. Nec antequam illa redeat, accendetur. Ait, Et ita uerum est. Dic deinde, quid paruum semper, quid magnum semper ? Respondit, Lapilli, et montes. Ait, bene est, Sed dic, ubi est medium terrae ? Respondit, In Hierusalem. Inde namque dispersae sunt gentes, et illic congregabuntur. Ibi erit pons et statera super infernum, quod apportabunt illuc septuaginta millia angelorum per totidem tenaces. Ait, Et ita est. Sed quare Hierusalem dicta domus benedicta ? Respondit, quia in directo coelestis Hierusalem, quodque locutus est ibi Deus et angeli cum patriarchis et prophetis : deditque ibi Deus Moysi praecepta tria millia quingenta quindecim. Ait, Et ita constans est. Dic deinde, quis humor fit neque de coelo, neque de terra ? Respondit, sudor animalium laborantium. Ait, bene dicis. Sed memora. si placet : quomodo facta est nauis ? Respondit, Nauem incoepit primus Noë : claues dedit Gabriel : intrauitque Noë cum filiis, et procedens ex Arabia super Meccam, circuiuit septies. Inde nauigans super Hierusalem, et eam septies circuiuit, peruenit in montem Iudaeae, ibique decrescentibus undis, haerens resedit. Ait, quidem ita est. Dic ergo, ubi fuit interim Mecca ? Respondit, Assumpsit eam Deus in coelum, Hierusalem uero commisit monti Abikobez, et seruauit eam in uentre suo. Ait, Omnia quidem ut gesta sunt, exponis. Dic ergo, Quae ratio, quod qui nascitur similis est patri, aut matri, eorumue parentibus ? Respondit, Quum superat uoluptas uiri uoluptatem mulieris, trahit conceptus similitudinem patris, eiusque parentum : Sic in parte altera, superante mulieris libidine. Ait, Et hoc uerum. Expone consequenter, punit Deus quenquam sine ratione ? Respondit, non. Ait, Et filiis infidelium quid faciet ? Respondit, Venient in die iudicii filii infidelium ante faciem Dei, et dicet eis : Quis est dominus uester ? Dicent, Tu domine, qui creasti nos. Cui ergo seruisti ? Quem adorasti ? Domine noster, neque aurium, neque linguae officio uti, neque nuncium tuum sequi potuimus. Dicet eis, Faceretis ergo aliquid si praeciperetur uobis ? Dicent, Digne domine noster et iuste, quicquid praecipere placet. Tunc effluere praecipiet unum de fluuiis inferni, et dicet eis : Insilite in gurgitem istum. Hinc ergo qui obedierint, illaesi exibunt, et in paradisum transibunt : qui uero renuerint, ibunt cum patribus suis in infernum. Sic enim ait in Alchoran : Qui obedierint, erunt in paradiso, qui renuerint, in inferno. Ait, Vere ita est. Sed uellem, si est aliqua horum similitudo, eam mihi exprimeres. Respondit, Ita. Nam et fidelium filiis, si qui nascuntur caeci, surdi, muti, eadem fit quaestio. Ait, ita quidem uidetur, dum consequenter exponas, Quomodo soluetur terra ? Ignis terram diriget in cinerem. Cinerem aqua diluet. Ait, Ita est. Sed montes unde exierunt ? Respondit, de monte Kaf, fixitque eos Deus palos in terra. Sic enim ait in Alchoran : Posui terram planam, et montes palos terrae. Ait, Verum dicit. Dic consequenter, quidnam restat sub his septem terris ? Respondit, Bos. Ait, et pedes bouis super quid ? Respondit, super lapidem album. Ait, quae forma bouis ? Respondit, caput [196] eius in oriente, cauda in occidente. Ei quadraginta cornua, et totidem dentes, a cornu ad cornu iter mille annorum. Ait, Et sub lapide, super quem stat. quid ? Respondit, Mons cui nomen Zohot. Ait, Cuius hic mons ? Respondit, inferni. Ait, Quae ei amplitudo ? Respondit, Itineris mille annorum. Hunc ascendet omnis turba infidelium. Cumque uerticem consederint, omnis intremiscet mons, omnemque turbam deiiciet in profundum inferni. Sic enim ait in Alchoran, Sourhicubu azohot : quod est, destruet eos zohot. Ait, uerum est, quod dicis. Sed quid sub monte ? Respondit, Terra. Quod est ei nomen ? Respondit, Vuerelea. Quid sub ea terra ? Respondit, mare. Quod est ei nomen ? Alkasem. Et quid infra ? ut omnia per ordinem edisseras. Respondit, terra Aliolen, infra mare Zere, infra terra Neama, infra mare Zegir, infra terra therib, infra alia terra Agiba, alba ut lac, redolens ut muscus, mollis ut crocus, lucida ut luna. Super hanc congregabit Deus omnes iustos. Sic enim ait in Alchoran : In die illo mutabit terram pro alia terra. Infra hanc mare Alknitar : Infra piscis nomine albehbut, cuius caput in oriente, cauda in occidente. Super cuius dorsum terrae et maria, tenebrae, aër, et montes usque in finem saeculorum. Infra piscem, uentus piscem substinens, infra mons, infra tonitruus, infra fulgur. Sub his mare sanguineum, infra infernus conclusus, infra mare igneum, infra mare opacum, infra mare po*, infra mare nebulosum, infra laudes, infra glorificatio, infra solium, infra tabula, infra calamus, infra maius nomen Dei. Et quid infra ? Respondit, Infinita quaerendo prosequeris Abdia. Quis ultra potest ? Praeter quod aequalis est undique uersum omnipotentia Dei. Ait, Res mira. Nihil quidem aliter quam est uel opinari uideris. Sed prosequere deinceps si placet, et dic. Quae sunt tria quae de paradiso in hunc mundum uenerunt ? Respondit, Mecha, et Iesrab, et Hierusalem. Ait, Verum dicis. Dum subiungas, quae quatuor in hoc mundo ex inferno ? Respondit, Vasta ciuitas aegypti, secunda Antiochia Syriae, tertia Ehberam Armeniae, quarta Elmeden Chaldaeae. Ait, Et hoc quoque uerum. Consequenter ergo metire mihi orbem. Respondit, Orbis quantitas iter unius diei. Ait, Quomodo ? Respondit : Totum enim sol ab ortu suo usque ad occasum permeat. Ait, Argute quidem hoc animaduertisti.

Nunc itaque si placet, quoniam summa et infima uides, paradisum oro, et quae incolis eius uita, plane mihi describas. Respondit, Quia conuenienter et ex ordine quaeris, placet, dum attentus assis. Paradisi namque solum aureum, smaragdis et hyacinthis crebro interpositis distinctum, omni fructifera consitum arbore, decurrentibus per amoena fluentis. Quorum alia quidem lac, alia mel album, alia uinum purissimum fundunt. Dies enim mille annorum, annus quadraginta millium annorum. Quid ergo ? Nunquid non ita beatitudini sufficere uidetur ? Ait, Quinimo, et uere uideri poterit, dum incolarum eius habitum et usum exequaris. Respondit, Incolis quidem eius, quicquid desiderari potest, statim aderit. Omni siquidem colore uestientur, praeter nigrum : Qui color neminem illic attinget, excepto † praecone modo, qui ob insigne huius uitae meritum proprium colorem singulari priuilegio retinebit. Perfecti omnes in statura quidem Adae, in forma uero Iesu Christi, nunquam incrementum aut detrimentum aliquod patientes. Ait, Haec quidem ita uere sunt. Assume iam de uictu et uoluptate eorum, a primo introitu incipiens. Respondit, Primum quidem [197] ingressis uescendum proponitur iecur piscis albehbut, cibus quam ultra mirari possis delectabilis. Succedunt fructus arborum, potusque defluentis paradisi, deinde quicquid affectarint, praesto erit. Ait, Dic ergo, cum quicquid influit, et effluere necesse habet, nonne ut comedent, sic et iam egerere oportebit ? Respondit, Non sequitur. Nam et infans in utero dum uiuit, uescitur, nec tamen egerit. Et quam cito egerere incipit, mortalitatis legem subit. Quae et illos, si egererent, necessitas consequeretur. Si quid tamen superfluit, id per sudorem exit, odorem musti fragrantem. Ait, Bene quidem, et discrete huic obiectioni respondisti, dum subiungas, etiamne panem et carnes comedent, ut fructus et caetera ? Respondit, Plane quidem quicquid gestierint, oblectamenta tantum, non fame praeter illicita : quae nec ipsis placebunt. Ait, Quaenam ? Respondit, uerbi gratia, caro suilla. Ait, Beasti me, optime Machumet. Eam siquidem et nobis Iudaeis, et scio non sine causa, prohibuit Deus : quam uelim, ni pigeat, per Deum obsecro inter caetera, dum locus est, edisseras. Respondit, Placet, dum studiosus ades. Nam Iesus Christus, dum rogaretur a discipulis, ut modum arcae Noë, habitumque superstitis in ea generis humani exponeret, tacitus rogantes audiens, formulam ex luto inter manus suas confectam iecit humi. Et ait, surge in nomine patris mei. Et surrexit homo canus. Cui Christus, Tu quis es ? Respondit, Ego Iafeth filius Noë. Cui Iesus, Itane canus mortuus es ? Respondit, Nequaquam. Sed in hac ipsa hora, putans me ad diem iudicii surgere, metu canus effectus sum. Praecepit ergo Iesus, ut omnem historiam arcae discipulis rogantibus exponeret. Tunc ille rem omnem a primordio narrans, ordine peruenit ad locum, ubi cum secessus inquit pondere egestionis arcam inclinaret, timuimus ualde. Consuluit itaque pater Deum. Cui Deus : Adduc, inquit, elephantem, et uerte posteriora eius super locum. Et fecit. Ubi ergo elephas fimum suum hominum egestioni iniecit, surrexit sus grandis. Satisne uidetur ergo causae Abdia, uitandi animal immundum ? Ait, Certe satis : Dum prosequaris, quid profecerit hac necessitate editus. Respondit, Quae cum omnem (inquit) massam illam rostro fossorio dispergeret, conceptum insuetis naribus foetorem efflans, murem edidit. Qui deinde tum tabulas indesinenter roderet, consulto pater Domino, leonem in fronte percutit. Leo concitus, flatu anhelo cattum naribus eiecit. Hic Iudaeus : Bene, inquit, omnia. Sed hoc satis, ne a proposito longius digrediamur. Et quoniam de uictu incolarum paradisi plene exposuisti, restat, ut de uoluptate eorum prosequaris. Et illud primum, quoniam comedent et bibent, si etiam misceantur illic mulieribus, idque qualiter, et qua lege. Respondit, Si ullum oblectamenti genus deesset, beatitudo minime plena esset. Frustra ergo deliciae adessent, si uoluptas deesset. Quinimo si quicquid uolunt, praesto est, et quascunque, et quomodocunque uolunt habent, et qualiter, et ubi, et quando, et quantum, et quotiens uolunt, sine mora et difficultate, ita quidem, quod quas hic uxores habuerunt fideles, habebunt et illic. caeterae, concubinae erunt. Ancillarum uero non erit numerus. Ait, Optime quidem et ad unguem omnia. Sed illuc recolens, quod dicis, praeter illicita : cum illic uini fluenta describas, quaero quid nam operis illic habeant, si uinum illicitum est ? aut si licitum est, quid tibi causae assumis in hoc saeculo uini prohibendi ? Respondit, Adeo quidem argute quaeris, ut necessario una quaestione geminam responsionem extorqueas. Utrumque ergo exponam, et illic esse licitum, et hic illicitum. Erant enim angeli duo Arot et Marot, missi olim a Deo de coelis in [198] terram, gubernando et instruendo generi humano, tribus his interdictis, ne occiderent, nec iniuste iudicarent, nec uinum biberent. Multo itaque tempore sic habito nocti iudices essent per uniuersum orbem, uenit eis die quodam mulier prae cunctis foeminis omnino pulcherrima, causam habens aduersus maritum. Quae ut parti suae accommodaret iudices, inuitauit ad prandium. Sequuntur. Illa satagens, conuiuantibus inter epulas et pocula uini apponit. Adstat ministrans, offert crebro, instat ut sumant. Quid plura ? Vicerunt blandiciae mulieris. Inebriati poculis, in hospitam formosam incaluerunt. uicti, accubitum postulant. Spondet ea conditione, dum alter uerbum doceat, per quod ascendebant coelos : alter, per quod descendebant. Placet condicio . Cum ergo didicisset, eleuata est subito, et ascendit coelos. Quod cum uideret Deus, explorata causa, posuit eam luciferum, pulcherrimam inter stellas, ut fuerat inter foeminas. Illis autem in iudicium uocatis, proposuit eis Deus, ut eligerent inter poenam huius saeculi et poenam alterius. Elegerunt hanc. Depensi sunt ergo per cathenas ferreas, demissis capitibus in puteo bebil, usque in diem iudicii. Quid ergo Abdia ? Nonne sufficiens uidetur causa cur et illic licitum sit uinum, et hic illicitum ? Ait, certe satis, et merito. Sed quoniam haec ad plenum exposita sunt, uellem si placet, ut etiam de inferno breuiter percurras. Recte postulas, et ita faciam. Inferni siquidem solum sulfureum, fumosum, crebra pice intersertum. Ipse totus flammis teterrimis aestuans. Sunt in eo lacus et putei profundissimi, pleni pice feruente, suppositis flammis sulfureis, quibus quotidie immerguntur damnati. Sunt illic et arbores, quarum fructibus uescentur : quo cibo nihil grauius in toto mundo excogitari potest. Ait, Bene omnia exponis, si interseras, ubi est ille, quem Deus euocabit post diem iudicii ? Respondit, in medio uallis inferni, in ualle gurges, in gurgite puteus, in puteo arca, in arca uictus cathenis, astrictus compede, spe constans, per mille annos incessanter misericordiam appellabit. Ait, Quid ergo faciet ei Deus ? Respondit, Post mille annos adduci faciet eum, et dicit ei : Quid tibi uis miser, qui aures meas inquietare non desinis ? Quae te fiducia ducit ? Quo merito speras ? Respondet gemens, Domine Deus meus, ego non habeo Deum nisi te, qui misereatur mei. Tu satis habes praeter me, ubi iram tuam uindices. Miserere mei Domine, miserere mei. Ait, Quid tunc ? Respondit, eum reddi inferno. Adducetur, nec adhuc inuocare misericordiam Dei cessabit. Misertus tandem misericors miserator, eripi praecipiet eum. Cumque pice nigrior eum infernalis calor tangat. Interrogabunt angeli, qualiter paradisi incolis misceri possit ? Tunc lauari praecipiet eum Deus in fonte aërio, et fiet albus totus, praeter maculam in fronte. Mundatus ergo incedet per paradisum, in publico conspectu omnibus uocabulis. Hic ergo assignabunt eum in inuicem omnes uidentes, ereptumque inferno, quasi improperando hinc inde murmurabunt. Ille uerecundus usque adeo pudore superabitur, quousque dicat, mallem inferno reddi, quam huiusmodi probra longius ferre. Dicet itaque misericors miserator angelis suis, ut iterum eum in eodem fonte quinquies lauent. Quod ubifecerint, auferetur nota de fronte eius, fietque similis paradisi incolis, et ita cessabit opprobrium. Haec sunt quae te de inferno quaesisse opinor Abdia. Procede si quid superest. Ait, Omnia quidem ita ad unguem executus es, ut nullum penitus intermiseris nodum. [199] Nunc itaque per Deum tuum obsecro, ut quoniam cuncta tibi quasi prae manibus, diem iudicii plane mihi describas. Respondit, Placet, dum attentus adsis. In die illo mandabit Deus angelo mortis, ut omnem creaturam spiritum habentem interimat, tam angelos omnes, et diabolos omnes, quam homines, aues, pisces, beluas, et pecora. Sic enim ait in Alchoran : Omnia mortua praeter Deum. Post haec uocabit angelum mortis, dicens : O Adreiel, estne quid superstes ex omni creatura mea ? Dicet, Nihil domine mi, praeter me seruum tuum imbecillem. Tunc dicet ei, Quoniam omnem creaturam meam occidisti, abi hinc inter paradisum et infernum, et occide postremo teipsum, ac morere. Abibit infelix, atque in praescripto interuallo proiectus humi, et alis suis inuolutus, seipsum suffocabit, cum tanto quidem mugitu, qui et coelestes spiritus et terrena animalia si uiuerent terrore exanimaret. Stabitque totus mundus uacuus per quadraginta annos. Post hoc coelum et terram pugno continens dicet : Ubi nunc reges et principes et potentes saeculi ? Cuius est regnum, et imperium, atque rerum potentia ? dicite, si ueridici estis. Et his uerbis ter repetitis, suscitabit Seraphielem, et dicet : Accipe tubam hanc, et descende in Hierusalem, et clange. Tunc accepta Seraphiel tuba, cuius longitudo itineris quingentorum annorum, stans in Hierusalem insufflabit tubam, exintus omnes animas iustas et iniustas inibi interim seruatas. Animae euolantes in omnem terram, quaeque ad corpora sua, ubicunque sint dispergentur, atque ad primum hunc sonitum omnium ossa congregabuntur. Transactis quadraginta annis iterum sonabit. Ad quem sonitum ossa, carnem, et neruos assument. Atque inde post quadraginta annos ubi tertio sonuerit, omnes animae corpora sua induent. Sic facto, ignis ab occidente accensus, omnis creatura Hierosolymam agitabit. Quo cum omnes peruenerint, cessabit. Hic ergo ubi per quadraginta annos in sudore suo natauerint, expectantes iudicium, tot tandem miseriis affecti appellabunt Adam, sic dicentes : Pater Adam, pater Adam, ad quid nos genuisti ? huiusmodi scilicet miseriis, et tormentis ? Itane pater filios sub incerto fine, inter spem et metum fluitare pateris ? quinimo Deum ora, ut plane finiat de nobis quicquid inter paradisum et infernum facturus est. Respondebit Adam, et dicet : O filii filii, scitis ut suadente diabolo inobediens praecepto Dei extiterim, quae causa, ut indignus hoc habitus officio, uel huiusmodi praesumam. Sed ite ad Noë. Conuersi ad Noë, dicent : Intercede pro nobis, electe Dei pater Noë. Respondebit Noë dicens : Feci quod potui, saluaui uos in diluuio. Hic nihil mihi superest officii. Sed ite ad Abraham. Appellabunt Abraham, dicentes : Pater fidei et ueritatis, pater Abraham, respice nos miseros, et miserere. Quibus Abraham : Quid a me petitis ? Non recolitis, ut diu uagabundus idololatra incircuncisus errauerim ? Non sufficio. Sed appellate Moysen. Appellabunt Moysen, dicentes : Audi nos electe nuncie Dei, et propheta, famule Dei Moyses. Quibus Moyses : Quem appellatis ? Nonne legem uobis dedi, miraculis confirmaui, nec tamen credidistis ? Si mihi credidissetis, facere possem quod postulatis. Sed ite ad Iesum Christum. Conuersi ad Christum, dicent : Iesu Christe, spiritus, uerbum et uirtus Dei, moueat te pietas tua, et intercede pro nobis. Tunc dicet eis Iesus : Quod a me petitis, ipsi amisistis. Missus quidem fui uobis in uirtute Dei, et uerbo ueritatis : uos autem aberrastis, et me plus quam ego praedicauerim uobis, Deum [200] uestrum fecistis. Hoc itaque beneficium meum amisistis. Sed ite ad ultimum prophetarum. hunc significans, cum quo loqueris Abdia. Ad quem conuersi dicent : O nuncie fidelis, et amice Dei, quam male quidem peccauimus. Exaudi nos pie propheta Dei, spes una superstes. Nam post te, in quo sperabimus ? Exaudi nos, potentia, tibi a Deo collata. Aderit itaque Gabriel : nec impotentem sinet amicum suum uoluntatis suae. Procedent socii ante faciem Dei, dicetque eis Deus : Scio ad quid uenistis. Absit itaque, ut fidelis mei uotum in aliquo quassem. Hic ergo ponte facto super infernum, ad caput pontis aderit statera : qua libratis uniuscuiusque factis, ambulabunt super pontem. Salui ergo transibunt, damnati in infernum decident. Quaere deinceps Abdia, quid placuerit. Et ille, Proh dolor, quae me hucusque dementia tenuit ? ut uerum luce clarius non uiderem. Sed quoniam omnia tibi pro uoto meo occurrunt, procede. Nunquam enim haec audire fatigarer. Enumera ergo acies populorum in die illa, et discerne fideles atque infideles. Respondit, Erunt acies omnium hominum, CXX. e quibus tres tantum fidelium, reliquae omnes infidelium : Eritque longitudo uniuscuiusque acieti itineris mille annorum, latitudo uero quingentorum. Ait, Vere ita est, ut dicis. Conclude postremum hoc, quod cum omnes creaturae in eum modum, quo descripsisti, inter utramque regionem diuisae fuerint, quid fiet de morte ? Respondit, Mutabitur mors in arietem, et adducent eam inter paradisum et infernum. Eritque magna inter utriusque regionis incolas dissensio. Nam populus paradisi metu mortis necem machinabitur. Infernales uero spe mortis, superstitem fore cupient. uincet populus paradisi, et mortem inter paradisum et infernum occident. Hinc Iudaeus exclamans, ait, Vicisti optime Machumet, siste, et recipe confitentem me. Ego credo, et uideo, quia non sunt dii, sed Deus unus omnipotens, cuius uere tu nuncius et propheta.

EXPLICIT doctrina Machumet, quae apud Saracenos magnae authoritatis est, licet ibi multa mendacia sunt, et multa ridiculosa. [201]

notes originales réduire la fenêtre

[1] Corrigé d’après l’édition de 1543.