fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA CVIII.

In n. etc. [1] Inter librorum homines, statuentesque Deo participes, ante Dei nuncium aduenientem, legentemque illis libros benedictos, quibus diuina praecepta sunt inscripta, et praedicantem illis, ut unum Deum adorarent, et orando corde puro iugiter inuocarent, et necessaria petentibus impertirent, quae scilicet lex recta admonet, dissensio, cum prius nihil scissent, atque contrarietas incidit. Omnibus autem deteriores sunt homines legibus subditi, cum increduli maneant Deoque participes adiungant. Unde perpetuum ignem gehennae perenniter patientur. Velut credentes, et timentes, atque benefici omnium optimi mercedem maximam, uidelicet paradisum fontibus irriguam, apud Deum sortientur.

[187]
notes originales réduire la fenêtre

[1] Ante Machumetem neque Iudaei neque Christiani quicquam sciuerunt. Eius tamen aduentu dissensio est orta.