fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA CVI.

In n. etc. [1] Lectioni uaca, exordium gerendo Dei nomine. Quoniam ipse maximus omnium, hominem a se creatum ex coagulo sanguineo, nescita prius, [2] officiumque pennae docuit. Ipse uero diues effectus, praesumptuosus atque superbus effectus est, ad Deum tamen rediturus.

¶ Si recta uia proficiscens, Deumque timens consentiendo prohibenti se beneficium orationesque facere nostris praeceptis contradiceret, nunquid Deum hoc agniturum non perpenderet ? Ipsum quidem si se diuerteret, collo capillisque uerticalibus ob suum peccatum atque mendacium retrahi iuberemus ab aduocatis, ipsum ad ignem ducturis. Illum igitur non exaudiat, sed Deum adoret, et ad ipsum pro posse suo semper accedet.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Lectioni uacandum, eaque in Dei nomine auspicanda.

[2] Deus hominem docuit literas