fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA CII.

In n. etc. Sicut noctis aduentus diem tegit, dies autem res manifestat, et masculus atque foemina differunt, [1] sic et actus hominum minime coaequantur. Timentem etenim, suaeque pecuniae in Dei nomine distributorem, Deique [186] praeceptorum confirmatorem, et iugiter orantem, in uias rectas dirigemus. Huic autem contrarium, in ignem feruentissimum proiiciemus. Quid igitur sibi, malum passuro, sua proderit pecunia ? Nos autem utrique saeculo dominamur. Meum est, uobis rectas uias aperire, et ob ignem illum castigare, quem contradicentes et disgredientes inibunt : timens autem, et eleemosynarius, nunquam. Ob hoc quidem nullum peto praemium, nisi dilectionem diuinam.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Diuersissimus bene aut male agentium exitus.