fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA C.

In n. etc. Per terram inhabitatam a te, filiumque patri similem non iuro : [1] Quoniam hominem fortem atque potentem fecimus. Ille superbiens nil sibi praeualere extimat, suaeque substantiae sumptum maximum conquaerens, hoc esse nulli notum arbitratur. Oculos autem et os atque linguam ego illi tribui.

¶ Viam quoque bipertitam, rectam uidelicet atque fallentem, illi patefeci. Cur igitur hominem non redimit : uel orphanum, atque mendicum, humique prostratum urgente fame non cibat ? Credentes quidem, et patientes, atque benefici insidebunt parti dextrae, increduli uero parti sinistrae, quos ignis feruentissimus prorsus operiet. .

notes originales réduire la fenêtre

[1] Mirabile dictu, quod Deus abhorret iurare per terram et filium coaequalem, qui supra iurauit per daemones. Hortatur ad beneficentiam.