fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XIX.

[1] Haec epistola est Dei legatique sui illis incredulis missa : cum quibus terminum posuistis. Libere per quatuor menses quouis terrarum pergite, scientes uos Deo cunctorum incredulorum confusori, minime nocere posse. Die quidem peregrinationis in mense gentibus Deum suunque legatum praedicate, dicentes, quod Deus se suumque legatum ab incredulis liberauit. Conuerti quidem, uobis esset melius : Sin autem, Deo minime nocere potestis, qui uobis malum grauissimum ingerit, illis exceptis, qui pacem firmatam tenuerint, nec in uiros nostrae legis surrexerint. Illi namque in termino statuto conuersi, cum Deus timentes diligat, colligendi sunt. Conuerti nolentes, ubicunque repertos, mensibus Haram peractis sumite, et interficite, omnibus uiis insidiantes illis. [2] Si uestram legem sequi, et orare, ac decimas dare uobiscum uoluerint, dimittendi sunt : quia Deus pius et misericors ueniam illis tribuet. Eorum quemlibet ad te uenientem humiliter, diligenter collige, ut sic cum sit uelut animalia bruta, uerbum Dei audient, quo forsan eorum corda penetrabunt. [3] Qualiter firmi constantesque contra Deum [63] legatosque suos, nisi qui uobis templum Haram fiduciae pignus posuerint, aut aliud quid reperiuntur : Quamdiu tamen apud uos sua perseuerauerit iustitia, ius apud eos mutare nolitis, Deo timentes diligente. Et si eos uobis superapparere contigerit, aliud ore, aliud corde tenentes, cum eorum pars sit plurima incredula, Dei praecepta pro minimo uendiderunt, et sic aberrando malum operati sunt.

¶ His cum nullius sint substantiae, sed gratia uos hostilitatis maximae nemo bonus credat, nisi prius conuersis et oratoribus et beneficis factis. [4] Tunc enim in lege nostri fratres existunt, quod sapiens quiuis discrete perpendit. Post iuraiuranda se uertentes, et in lege uestra malum aliquod dicentes, cum eorum sacramentum ante conuersionem nihil sit, expugnate. Cum illis qui nuncium e loco suo eiicere uoluerunt, nobis tamen prius eiectis, cur bellum non initis ? An eos timetis ? Deus quidem omnibus credentibus plus timendus. Eos expugnare non differatis, cum Deus malum atque dedecus eis per manus uestras sit illaturus, uobisque ueniam atque uictoriam, uestrorumque cordium molestiam eis accumulabit. Nec ante fortitudinis et audaciae uestrorum cordium noticia cessabit : nec ipsi rursum parti Dei omnia sua facta sibi reuelaturi, suiue legati, caeterorumue bonorum nil eorum cuiquam celate gerentium assentiant. [5] Increduli, quorum animae testes sunt erroris et prauitatis suae sectae, quorum scilicet actus hic nihil sunt, saeculoque futuro mansio focus, [6] templum Haram adire minime digni sunt : nec etiam aliquis, nisi qui in Deum credidit, nullum alium timens, dieique futurae fidem adhibuerit, et eleemosynas ac orationes fecerit. Hic namque recte proficiscens, itinere bono dignus est. Nullus extimet peregrinantes ad templum Haram, et ibi potantes aquam, aequales existere bonis expugnatoribus, alium Deum expectantibus, et in Deum credentibus, qui malos homines in uiam bonam non dirigit.

¶ Expugnatores etenim tolerantes ardua, pecuniamque suam pro Dei nomine consumentes, plenum gaudium habituri coram Deo gradum maiorem obtinebunt, et praemio maximo perennique donabuntur. [7] Nullus uestri filiis suis, siue fratribus, nisi suae legis fuerint, confidat : Sin autem, malis annumerabitur. [8] Si patres uestros, et filios, aut fratres, et mulieres, gentemque uestram atque substantiam acquisitam, et mercaturam, cuius sumptum pertimescitis, et aedificia pulchra, plusquam Deum, suumque legatum et expeditionum effectus propter Deum diligitis, indurate, usquequo Deus illos malos abhorrens, suum mandatum afferat. [9] In multis autem locis, et maxime in die Heunaim, qua uestra multitudo uobis placens minime uobis profuit, quin fugam terra spaciosa se uobis abbreuiante iniretis, Deus uobis suffragium praestitit : tuncque uobis stationariam mansionem figens, cum exercitibus non uisis a uobis, malum incredulis intulit. Hic enim exegit suum meritum, deinceps Deus cui uult condonans, uobis inde ueniam praebuit. [10] Viri boni, qui legem uestram non sequuntur, scilicet illoti, post hunc annum ad templum Haram non accedant. Et si paupertatem et inopiam ob hoc timueritis, Deus ditissimus et sapientissimus uobis de sua pecunia largietur. Non credentes in deum, dieique futurae, et non facientes Haram, qui suo legato Deus Haram constituit, et non recte litigantes uelut caeterarum legum homines, usquequo uestri tributarii subiectique fiant, expugnate.

[11] ¶ Iudaeos, dicentes Ozair esse filium Dei : Christianos uero, Iesum, quorum uerba praedecessorum nugis assimilantur, confundat deus : qui etiam suos sacerdotes atque pontifices, Iesumque Mariae filium sibi dominos loco Dei sumentes, uenerantur : cum ipsis praeceptum sit, non nisi Deum unum adorare : Ipsi quidem Dei lucem ore suo [64] nituntur extinguere : sed ipsis nolentibus, lucis suae complementum efficiet. Suum itaque nuncium cum uia recta legeque bona misit, ut ipsam manifester, et super omnes leges extollat, licet caeteri nolint atque resistant.

[12] ¶ Sacerdotes atque pontifices substantias hominum gratis comedentes, non rectam uiam proficiscendo, uos uiri boni improbate. Omnis thesaurizans aurum et argentum, nec expendens in Dei nomine, malum grauissimum sortietur, ipsiusque die futuro, uenientis ad gehennam, frons et latera, dorsum et nares inde comburentur, effectumque thesauri malum ipse reperiet. [13] Cum in libro Dei, die qua coelum et terram condidit, sit totus mensium numerus XII, eorum quatuor hac lege data super Haram, in quibus nihil animabus uestris nociuum agatis, omnes incredulos, uelut ipsi uos omnes, expugnate, scientes deum timentibus auxiliari. [14] Nulla fides est incredulorum, sed error maximus, cum omnium rerum Haram numero apud Deum determinato, ipsi Hale quod deus Haram, et e contra : et quod hoc anno Haram, alio Hale, et econuerso constituunt : quos suis factis sibi uisu pulchris, per uiam rectam Deus minime dirigit. Vos uiri boni, cum uobis iniungitur iter Dei, cur recusatis, hoc saeculum plus quam aliud diligentes, cum suae res ad rerum alius comparationem nihil sint ? Ire nolentibus, Deus summam poenam inferet, alios eorum locis altiscens, cui nemo nocere potest, cum ipse sit omnipotens.

[15] ¶ Licet uestrum desit auxilium, Deus minime suum subtrahit subsidium : Qui tunc adiutor adfuit, quando in cauernam ob persecutores solus uno comitatus intrauit, socioque suo dixit : Nil timeas. Deus enim nobiscum est, qui cordibus eorum quietem induxit, et cum exercitibus occultis uos adiuuans, suum uerbum super eorum uerba sublimauit, cum ipse sit altissimus et sapiens. Leues igitur atque graues in litibus cum substantia uestra, uitaque pro amore dei, quasi sopitis, uobis nihil est melius, indurate. [16] Sunt quidam suarum animarum perditores, Deo teste mendaces, qui si locus sterilis et commodus, uiaque breuis et leuis esset, te sequerentur. Sed cum sit difficilis atque longinqua, per deum iurant se minime posse uobiscum exire. Quid de suo dixisti exitu, tibi ueniam meruit, quod ueritatem mendaciumue loquentium apparere uoluisti, uiris bonis nequaquam haerentibus, sed firmissime credentibus in Deum, dieique futurae, et similiter hominibus contrariis illis, se ad litem ituros cum substantia uitaque sua pollicentibus, cum illi suum persoluant pollicitum, hi saltim necessaria praeuiderent, se praemuniendo, si uox sua cordi consonaret. [17] Sed Deus timentes discernens, et horum iter abhorrens, cum nil nisi maliciam cordium et pusillanimitatem profecti uobis augerent, commorantibus in domo eos manere uoluit. Illis uestrum malum atque seditionem affectantibus, nostraque mandata usquequo manifesta ueritas illis non diligentibus apparuerit, uariantibus, quidam uobiscum uiuentes, quos Deus agnoscit, obediunt. Eorum quidam sanius intelligentes exorant, ut eis quaelibet non uoluptuosa nec illicita praecipias, eo quod huiusmodi uiros sibi gehenna uendicat.

¶ Si profectis expugnatum successus commodus occurrit, mali domo relicti molestia grauantur. Ipsis uero dictis, uel nil lucratis, sed sibi bene prouidisse, quod non ibant, ostentant, maximeque gaudent illis inani manu redeuntibus : huiusmodi uiris manifesta, neminem quid habiturum, nisi quod sibi praescripsit dominus Deus noster : cuius tutelae nos, sicut omnes credentes atque boni, commendamur. Sciendum quidem, uestram nobiscum moram esse causam uestri boni, uestram uero nobiscum esse, ut malum recipiatis, uel ipso deo dante, uel per manus uestras : Unde si uos stetis et nos, omnis sumptus noster siue spontaneus siue coactus, a Deo [65] minime, quia mali estis, colligetur. Quippe nec in Deum, nec legato suo crediderunt, nec orationes corde puro, nec sumptus nisi contra uelle suum effecerunt.

[18] ¶ Horum neque proles neque substantia tibi placeat, cum Deus nolit eas alius quam mali causas et effectus in hoc mundo existere : et eos item uita priuabit, ipsis incredulis. Qui licet iurando per deum se uestros perhibent, non sunt nisi gens a nobis et a uero disgregata, sed munimina seu cauernae uel concaua, quo fugerent, illis paterent, cito recedentes et retrambuli fierent. [19] Eorum quibusdam a te petentibus aliquid de decimis et beneficiis, si datur, est eis placidum : Sin autem, conquerentes et irati recedunt. Sed si Dei legatique sui munus bonum esse faterentur, dicerent : O deus, tu legatusque tuus nobis pro uelle nostro munera facietis, qui te precamur et adoramus.

[20] ¶ Eleemosynae quidem et beneficia non sunt nisi pauperum, et miserorum petentium, et in Dei nomine redimendorum, ac peregrinantium inopum, secundum dei praeceptum, omnium sapientissimi. [21] De propheta male loquentes, et dicentes se non dixisse, graui malo punientur. Et licet uos coniurando, ut uestrum amorem habere queant, se uelle simulent, tamen Dei nunciique sui dilectionem atque fidem habere melius esset. [22] Omnis deo molestiam et odium inferens, ignem gehennae passurus, dedecus magnum subibit. Cauendum incredulis, ne sibi superueniant azoarae, quae sibi cordis sui secreta notificant. Irrident tamen, quod Deus ab illis seruata pandet : qui percunctati, se deliberando dubitare fatentur. An de deo suoque propheta ridiculum agunt ? Quid uobis incredulis factis, post credulitatem prodest excusatio ? Licet enim quibusdam uestrorum Deus ueniam largiatur, caeteris tamen, uidelicet incredulis, malum inferet.

[23] ¶ Resistentes atque perturbatores, et insurgentes uiri, seu mulieres, hi uel illi prohibenda praecipientes, et e conuerso, suarumque manuum constructores, Deum obliti, a deo minime commemorantur ob maliciam suam. His et huiusmodi similibus ac incredulis, ignem gehennae perpetuam mansionem deus tribuet : quos ipse perpetuo confundet. Praedecessores uestros uobis maiores, et fortiores, atque ditiores, pluriumque filiorum patres, sua negotia pro uelle suo sicut et uos perficientes, et dicendo dubitantes imitari nolitis. Hic etenim sua perdiderunt opera, saeculo futuro perdendis associandi.

¶ A praedecessoribus suis, Noë scilicet, et Baath, et Themuth, et Abraham, suisque factoribus, et a gente Madian et Almutesichech, Dei mandatum cum uirtutibus atque miraculis allatum est illis qui sibi nocuerunt, Deo neminem laedente. Bonorum quidem illorum, uirorum seu mulierum, alii credentes aliis res scitas iniungunt, non agenda quidem interdicunt, orationes ac eleemosynas faciunt, deum atque prophetam exaudiunt, et sic a Deo sapientissimo ueniam promerentur, paradisum aquis amoenam, et in Gedena [24] perpetuam mansionem, amoremque Dei maximum, quo nihil est maius, suscepturi. O propheta, incredulos et insurgentes aggredere, illis manifestans, quod ad gehennam uiamque malam proficiscentur, qui post uerbum incredulorum a se dictum, fidemque suam derelictam, se non dixisse iurando, Deum testem uocant. Velle tamen suum nequaquam ad actum perduxerunt, nec aliud quam quod deus suusque legatus eos a sua uoluntate repulerunt, adepti sunt. Si redierint, commendabile est : Sin autem, graue malum in hoc, saeculoque futuro, absque repertu tutoris atque uindicis sui in terra patientur. Eorum quidam hac utuntur oratione : O deus, si nobis tuam uoluntatem dederis, inde deinceps beneficiaque, boni efficiemur. Deo quidem illis postulata praebente, errori consentiendo, nil dare uoluerunt. Unde deus eis finem contrarietatem [66] cordium, et anxietatem, ut sic saltim ad eum conuerterentur, immisit, eo quod sua Deo pollicita non soluendo, mendaces reperti sunt. Nonne sciunt, Deum omnium occultorum cognitorem, aeque suorum arcana cordium et uoce prolata percipere ? Derisores bonorum in eleemosynis, quas facere nituntur, et nil nisi per laborem suum habentium Deus irridebit, grauibusque malis affliget.

[25] ¶ Resistentibus Deo, atque suo legato, et sic ingratis deo, siue tu condones, licet etiam septuagies, siue non, Deus nequaquam ueniam faciet. Successores uicariique prophetae, quiete gaudentes, pugnatum ire nolunt cum substantia uitaque sua propter Deum, persuadentes ne quis tempore feruente pugnatum eat. [26] Sed notandum sapienti cuilibet, ignem gehennae callidiorem existere. Nunc aliquantisper rident : sed multae quaerimoniae cum lachrymis ob actus antecedentes sequentur. Quanquam Deus ad aliquam istarum gentium accesserit, sicque tecum ire pugnatum illa desiderat, dic ei, quoniam primo domo manere maluisti, nunc quoque cum aduersis atque contrariis perendina, nunquam mecum profectura, nec hostes expugnatura. [27] Nec ego super uestri quenquam orationes fundam, nec ad ipsius morti foueam accedam, tum ob hoc quod Deo legatoque suo contradixerunt, tum quoniam increduli mortui sunt. [28] Huiusmodi uirorum neque substantia, neque proles tibi placita sit, quos sibi Deus tantum malorum materiam esse quaerit, animasque suas ipsis incredulis extrahet. Cum azoaram persuadentem ut in Deum credant, et cum suo legato pugnatum proficiscantur, iniicis, eorum primates inquiunt, Bonum est, ut nos perendinantibus remanere dimittas. Eorum itaque cum illis contrariis commorari cupientium corda, licet illis nesciis, sigillata sunt. Prophetae uero, suisque factoribus pugnatum profectis, cum sua uita substantiaque deus sua semper negotia sublimaturus, paradisi mansionem perpetuam, quod prae caeteris est lucrum maximum, tribuet.

[29] ¶ Deo quidem suoque legato rebelles, domique morantes, nisi debiles uel infirmi, uel non habentes necessaria, tales enim absque reatu sunt, si solum bona uoluntate Dei suique legati praecepta corroborent, praedicta non agendo, graue malum patientur. [30] Arabum namque plures, caeterique similiter ad te uenientes, nequaquam uictum caeteraque necessaria a te quaesita, ut te comitarentur, recipientes, minime damnandi sunt, cum ob sumptuum inopiam lachrymando reuersi sunt.

¶ Illi tandem rei sunt, qui nulla debilitate, seu morbo, uel inopia pressi, cum aduersis commorantur : quorum corda, licet ipsis nesciis, Deus sigillat. Illis coram te redeunte se excusantibus, dic : Vobis nequaquam ob aliquam excusationem credam ulterius, quia iam Dei facta uestra uisuri, suique legati praeceptum audistis, ad deum adhuc redituri, qui omnes actus uestros occultos propalabit. Quidam eorum tui praesentis discessum per deum coniurando postulant : et tu, cum nihil nisi malum, sint gehennam ob sua merita recepturi, discede. Eorum quibusdam ueniam petentibus, et obsecrantibus, minime da ueniam : Quia licet tu dones, Deus minime dabit. Arabes peiores increduli sunt, et expugnatores pessimi, dei praecepta sapientissimi suo legato superne posita prorsus ignorantes. Eorum quidam suos sumptus pro tributo connumerantes, uobis malum inferre nituntur : sed illud in eos redundabit. Eorum uero quidam deum inuocantes, iudiciique diem expectantes, Deo legatoque suo appropinquationem sua beneficia fore credentes, minime falluntur. His etenim deus ueniam, suique dilectionem tribuent.

[31] ¶ In litibus praeeuntibus et primis, cordique beneuolo sibi suffragantibus, Deus integram peccaminum ueniam daturus, paradisum riuis amoenam, quod maximum est lucrum, tribuet. Arabum autem et Meduentium quibusdam, qui iam te nescio, tibi litem atque seditonem [67] machinantur, bis nocebo, et ad ignem diuertam. [32] Sunt alii sua confitentes peccamina, sicque bona malis commiscentes, quibus forsan deus ueniae largitor ignoscet. Eleemosynas de sua substantia suscipe, et eos emenda, bonumque suum multiplica, Deum pro ipsis inuocando, ut ipse cuncta sciens et audiens eorum cordibus quietem inducat. Deus enim suae gentis poenitentiam benigne colligit, et eleemosynas ac beneficia suscipit, qui est misericors, ueniaeque dator. Malam igitur derelinquentes benefacite, ad cognitorem et reuelatorem secretorum redituri : qui, suusque legatus, uirique boni uestra uidebunt opera. Sunt item alii spem in Deo ponentes, quibus aut ipse malum faciet, aut ignoscet. [33] Templo ob malum et incredulitatem, bonorumque diuisionem ab illis constructo, quos coram inuocantibus deum, suoque legato prius se non nisi bonum facere uelle iurantes, Dei testimonium mendaces comprobat, nunquam assurgas. [34] Melius enim est orationes fundere in templo timore Dei fundato, ubi se lauare uolentes commorantur, Deo mundiciam uolente. Quod enim melius est templum, dei gratia fundatum : an illud, quod super praecipitium conuexum et concauum aedificatum, sua ruina secum suos in ignem gehennae deuergit, quo Deus solum malos demittit ?

¶ Eorum cordibus, qui templum intentione tali fundauerunt, non aberit malum atque contrarietas, nisi suis animis prorsum immutatis. Bonis dei nomine belligerantibus, Deus paradisum tribuit, precium pro suis animabus atque substantiis, siue perempti, seu peremptores existant. [35] De dei quidem pollicito nemini dubitandum, quod testamento, et Euangelio, et Alfurcan confirmatur. [36] Sit itaque uobis pro uestris operibus summum solatium, quod deo uestras animas, substantiamque totam uendidistis, cum aliunde tantum lucrum nequaquam accidat. A malo diuertentes, et orantes assidue, gratesque reddentes, et se humiliantes, genuaque flectentes, et praecipientes gerenda, prohibendaque contraria, tandem omnes obseruatores diuinorum praeceptorum plenum gaudium atque perpetuum sortientur. [37] Nemo propheta, nec uir bonus pro illis deprecetur incredulis, quos malos ignique deputandos esse dinoscit, licet sibi sint illi consanguinei, siue propinqui. [38] Abraham uir bonus, assiduus orator, nequaquam iracundus, licet patri suo prius propter spem habitam consentiens ueniam faceret, tamen deinceps percipiens ipsum deitatis hostem existere, manum suam penitus retraxit. Deus homines post adeptionem fidei non errare permittit, priusquam eos quid timere debeant, ipse doceat. Omnia sciens, coelum et terram regens, uiuificans atque mortificans, qui non alius est tutor uindexque noster, idemque pius, ueniaeque largitor, suusque legatus, expugnatoribus, et suis in hora necessitatis auxiliatoribus, iam suis debilitatis cordibus, ignoscunt. Idem quoque piissimus tribus uiris usquequo sub ipsis terrae capacitas angusta, animaeque suae breues sibi uidebantur, et se non alias ire posse, quam ad Deum solum perpendebant, fugientibus ueniam, ut redirent, largitus est, Ipsum igitur omnes boni timete, et ueridicis perseueranter obedite.

¶ Nec Arabes, nec Medenenses euitare poterant, quin cum legato pergerent, et pro suis animabus orarent. Nec enim sitim, seu laborem, aliquodue malum pro Dei gratia, uel exuuiam ab hostibus sibi uendicant, nec transitum nec sumptum breuem seu magnum faciunt, nec aquas abducunt, ad incredulorum molestiam atque malum transcendunt, nisi quos Deus, bonorum operum praemium omnibus plene largiturus, bonis operibus adscribit. [39] Omnes tamen adesse nec opportunum, nec necesse fuerat : sed singularum gentium aliquos abesse, qui iuris ministri legi prouiderent, et credentibus quid [68] gerendum esset, intimarent. Incredulos in uestri directo constitutos, uos uiri boni scientes Deum se timentibus auxiliaturum, sic expugnate fortiter, ut uestram sentiant audaciam. Sunt quidam, qui azoara posita quaerunt, Cuius fidem nostrum augmentat ? Hic autem corroborat, credentibus quidem plenum habituris gaudium fidem confirmat, et augmentat : [40] Incredulorum quidem uariique cordis malo malum accumulat, unde sua peribunt incredulitate. Nonne patet, eos singulis annis deteriorari : cum semel aut bis credentes, et item increduli, nec se conuertunt, nec sui memores existunt ? Hi quidem azoara sumpta, se inuicem cuicunque respicientes quaerunt, an eos quis uideat : deinceps corda sua Dei distrahunt obsequio, qui sunt indiscreti. Nuncius de uobismetipsis immutabilis et constans uobis datus est, [41] quem cum sit boni piique cordis, incredulitas uestra turbat, atque molestat, ut bonorum fides atque dilectio laetificat. Sed si nullatenus credere, fideque perseuerare uoluerint, tu Deo, praeter quem non est alius, immensi coeli domino , te commenda.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Contra finitimos bella gerenda.

[2] Persequendi sunt armis increduli. O prophetam immemorem, qui aliquoties dixit, pertinaces iudicio diuino relinquendos esse.

[3] Fides seruanda.

[4] Proselyti.

[5] Increduli a templo Mechae excludantur.

[6] Milites boni praecellunt adeuntes Mecham.

[7] Nemini fidendum praeterquam fidei consortibus.

[8] Qui non omnia religioni postponunt, malum accipient.

[9] Cladem domesticam refricat.

[10] Illoti non admittuntur ad templum.

[11] Christianos taxat, quod Iesum pro filio Dei colant, et pontifices pro suis dominis et Dei loco uenerentur.

[12] Pontifices et sacerdotes opes corradentes, et non ministrantes, uituperat.

[13] Ex XII mensibus, IIII impugnandis hostibus consecrati.

[14] Sacra et prophana diiudicare conuenit.

[15] Exemplo domestico docet fidendum auxilio diuino, quum deest humanum.

[16] Contra militiam detrectantes.

[17] Hypocritae.

[18] Noli aemulari in malignantibus.

[19] Leues, qui suum commodum semper spectant.

[20] Eleemosynae sunt congruae praecepto Dei etc.

[21] Detrectantes Prophetae Machumet, luent pοenam.

[22] Offensa Dei gehennam meretur.

[23] Prophetarum contemptores puniti a Deo.

[24] Eden locus paradisi, in Genesi .

[25] Etiam si Machumet ueniam delictorum donet, non tamen statim et Deus.

[26] Intentata gehenna instigat ad bellum.

[27] Pro mortuis orationes.

[28] Bonum notabile pro uigiliis et exequiis, etc.

[29] Quis immunis a militia.

[30] Arabes.

[31] Militantes, et qui eos iuuant, gratiam peccatorum promerentur.

[32] Confitentibus peccata spem ueniae aliquam aperit.

[33] Atqui Esaias dicit, qui sperat in eo, non confundetur.

[34] Templum Mechae commendat.

[35] Dei nomine militantibus amplissimum praemium pollicetur, ut solet.

[36] Alcoran Euangelio et ueteri scripturae aequat.

[37] Pro incredulis non orandum.

[38] Abraham patrem idololatram deseruit.

[39] Legum periti.

[40] Vis Alcorani, quae Dei uerbo syncero debetur. Blasphemat igitur pro more suo.

[41] Laudum suarum praeco liberalissimus.