fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XCIX.

In n. etc. [1] Per auroram, noctesque X. et per pascha, biduumque praecedens, noctisque transitum, et hoc apud sapientes iusiurandum esse constat. [2] Deus Hat filio * Herantis [3] aedificii structori, quale non alia terra uidit, et Themuth lapidum erinolatori, et Pharaoni Alantheth : his omnibus uidelicet in terra maleficis et destructoribus, malum grauissimum intulit omnium inspector.

[4] ¶ Deo cuiquam bonum pecuniamque praebente, dicit ille, meis ex meritis Deus me diligit. uictum autem tenuem modicamue substantiam a Deo suscipiens inquit : O Deus, cur mihi dedecus efficis ? Me quidem iam minime diligis. [5] Quare non impenditis orphanis atque pauperibus curam bonam, et beneficia ? Magis quidem diligitis alienas haereditates comedere, et pecuniam coaceruare. In ipsius autem Dei et angelorum aduentu seriatim disposito, cum infernum palam facient, quando tellus minutissime scindetur, quid agetis ? Illa quidem hora si sibi proficeret, essetne possibile, memor efficeretur homo cum diceret : O qui sibi praemisit beneficium, opusque bonum. Illa die nulli nisi malo nociua, ipsi soli suum uotum abnegabit. Animae uero bonae dicetur :

¶ Ad Deum te uerte, suisque te commisce, et paradisum ingredere.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Iuramentum per tempora religiosa.

[2] Exempla uindicatae incredulitatis.

[3] * al. Heran, talis aedificii, Locus est mutilus et corruptus. uelut pro Herantis, duae personae distinctae in Arabico ponuntur Irem, et Dhethi. Erinolatori positum uidetur pro statuario, ut Graeci dicunt hermo- glypum. Etc.

[4] Hominum peruersitas, qui bona suo merito adscribunt malis se indignos parant :

[5] In auaros.