fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XCV.

In n. etc. Per coelum signiferum, placitique diem, et testantes ac testificatos ex alhudud, accenso foco percussis, et habitaculorum suorum super se casu dirutis non ob aliud uindicta sumpta est, nisi quia minime crediderunt in Deum sublimem et immensum totius mundi dominum, et testem omnium. Male namque loquentes de Deo, credentibusque uiris seu foeminis, nisi resipuerint, malum ignis atque gehennae patientur.

¶ Credentes atque benefici paradisum aquarum fluxu iocundam, quod magnum, possidebunt. [1] Omne quidem Dei praeceptum firmum est et immutabile. Ipse namque rerum principium atque finis, et pius, ueniaeque largitor, in throno sedens, omnia pro uelle suo perficit. Nunquam ignoratum est tibi, qualiter Deus persecutor exercitus [2] Pharaonis atque Themuth, incredulos et contradictores obsedit.

¶ Hic alchoran bonus atque disertus, in tabula castigatissima continetur.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Dei praeceptum est immutabile.

[2] Pharao. Themuth.