AZOARA XCIIII.
In n. etc.
Quando
coelum diuidetur,
tellusque pessundata
occulta sua quoquam reuelabit,
propter Dei praeceptum atque
iusticiam,
homo tunc ad
Deum iturus, opus tuum omne reperies.
[1]
Cuiuscunque dextrae sua charta tradetur.
Ille quidem leuem habiturus
computum,
ad suos redibit
hilaris.
Cuicunque uero
charta post tergum committetur,
clamabit : Heu heu quam grauis, quamque difficilis
hora.
In ignem enim
proiicietur,
ob gaudium
hic inter suos habitum,
et quoniam minime sperabat se rediturum ad Deum,
uel uisurum eum unquam.
Per occasus
ruborem,
noctemque
tenebrosam,
lunamque
deficientem,
ex hinc
[184]
mandata post mandata uidebitis.
Quare non credunt ?
¶
Cum legitur illis Alchoran, quare non humiliant se ?
Contradicunt autem, manentes
increduli.
Deus quidem
scit suorum secreta cordium.
Tu constanter et euidenter nuncia malum illis omnibus
uenturum,
exceptis
bonis, qui plenum gaudium et honorem integrum absque contumeliis et
opprobriis sortientur.