fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XCIII.

In n. etc. Qui modum examinando non seruant, uidelicet infra sistentes, cum caeteris reddunt, ultra uero cum accipiunt, licet se minime uenturos ante Deum in die publicae resurrectionis arbitrentur, graui supplicio punientur. Huiusmodi quidem malorum, caeterorumque diei futurae nostrisque praeceptis contradicentium, malorum autem tantum : qui lectionem nostrorum praeceptorum audientes, illa priorum esse mirabilia confirmant. Quippe Deus sua corda sigillis ob suos actus impressit, discessurus ab illis die iudicii ad ignem tendentibus, cum angeli dicent : En a uobis saepius contradictum. [1] Horum in quam liber suis malis insignitus, in terrarum infima reconditur. Liber autem bonorum formosissime scriptus, altissimo loco ponetur, legendus hominibus Deo propinquis : qui puluinaribus, stramentisque sericis paradiso quiescent, potaturi uinum sapidum, et uelut muscus odoriferum : suisque faciebus omnis inerit decor atque pulchritudo. Erit quidem illi uino commixtum de thosucz fonte, uidelicet a Dei propinquis potando. [2] Credentes quidem talia, hoc maxime pro illis laborare deberent. Illa quidem die credentes hoc derisi, saepius deridebunt incredulos, qui cum fructibus ad suas mulieres transeundo, illos erroneos, curaque carentes saepius adpellare consueti sunt.

¶ Tunc autem illi boni suis cubantes culcitris, an suorum factorum meritum suscepturi sint, aspicient.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Libri iustorum et iniustorum.

[2] Fons, unde miscetur potus beatorum. Cap. 86. uide.