fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XCII.

In n. etc. Dum coelum semetipsum aperiet, foueaeque similiter, et stellarum casus, et aequorum concursus accidet, quid praemiserint, quidue reliquerint, omnes agnoscent animae. Cur igitur in Deum largum, munificum, homo non credis ? Ipse quidem te pro uelle suo formauit. Cur diei futurae contradicis ? Tibi quidem praesunt uigiles custodes, diserti scriptores, omnes tuos actus scientes atque notantes. Timentes atque boni bonum atque gaudium assequentur : Contradicentes et increduli, focum interminabilem, nunquam illos dimissurum. [1] Sciendum quidem, illa die neminem aliis imperare : Sed diuina manus omnia tenebit.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Regnum Dei.