fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XCI.

In n. etc. Die qua sol obscurabitur, stellaeque cadent, montesque fient puluis, locaque uillarum herema, bestiarumque syluestrium inter se similiterque inter se uicissim conuentus aderit, et ad corpora redibunt animae, et foemina de suae caedis occasione quaesita fuerit, librique semetipsos ad perspiciendum inscriptum sibi reuoluent, coelumque [183] plicam in unam colligetur, focusque fortiter accensus, et paradisus ornata fuerit : Tunc inquam omnis anima suos actus omnes agnoscet. [1] Per stellas combustas, et retrogradas, atque directas, ac noctem obscuratam, et auroram, hoc uerbum est boni prophetae, ipsum absque augmento diminutioneque ferentis, qui coram Deo potens est, ipsi deuote seruiens, suum praeceptum nunquam transgrediens. Nullatenus autem est daemoniaci, seu diaboli. Quo tenditis ? hoc non est nisi commemoratio, tritaeque uiae doctrina, omnibus qui rectificari studuerunt. Quod tamen nemini contingit, nisi Deo mundi domino uolente.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Iuramentum de certitudine doctrinae et sanctitate Machumetis.