fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXXVI.

In n. etc. Post tempus, quo nequaquam homo nominabatur, nos hominem de liquore produximus, dantes illi uisum et auditum, uiamque docuimus, quod quidam rectam, quidam prauam exequentur : gratiasque quidam reddunt, quidam uero minime. Incredulis quidem cathenas, et ferrum et focum praeparauimus. Ex uase uero camphora condito, et ex aperto fonte homines Dei potabunt, quibus inerat uerborum fides atque constantia, timorque diei longissimi mali, et distributio ciborum pro dilectione diuina pauperibus, et orphanis, et mendicis, quique confessi sunt, se non dedisse uictum illis nisi pro Dei facie, nullam inde remunerationem seu gratiam expectantes, quoniam Deum amaramque diem timuerunt.

¶ Deus igitur illos ab illius malo diei liberat, dans honorem, et ornatum, [1] atque mercedem maximam, paradisum uidelicet, et lectisternia serica propter indurationem. Ubi nec solis feruorem seu frigus sentient : sed arborum obumbraculum, sibi suos fructus collectos inclinantium, illic habituris. Et ibidem cum uasis uitreis et argenteis optimae compositionis, illis potus, uelut zinziber saporifer, ex fonte zelzebil administrabitur. Aderunt et iuuenes uelut margaritae speciosi, omniumque diuitiarum et bonorum copia.

¶ Vestes quidem sericas et deauratas illi iuuenes induent, torques argenteos in brachiis ferentes. Vinum quoque benedictum illic Deo dante sufficiet. Huiusmodi quidem mercedem ob actus uestros gratos et commendabiles accipietis. [2] Tu quidem, cui Alchoran istum misimus, diuinum expecta iudicium, non peccatores et incredulos imitans, sed mane uespereque diu Deum deprecans, et humiliter adorans. In loco diligentium mundum istum, dieique grauissimae obliuiscentium, nostra uoluntate potente restituemus alios. Omnibus ad Deum progredi uolentibus, quod nemini tamen possibile est, nisi ipse sapiens et immensus uoluerit, [3] haec sunt commemoranda.

¶ Qui uult ueniam et misericordiam, misericordiam praebet, malis malum grauissimum illaturus.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Paradisi descriptio.

[2] Alcoran.

[3] Nemo ad Deum uenit, nisi ipse uoluerit.