fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXXIIII.

In n. etc. Vir pannis laneis cooperte, [1] cito surgere, teque corrigere, et a rebus iniustis declinare, omniaque contingentia pro nomine Dei sublimis omniumque maximi patienter sustinere, [2] teque tuasque uestes emundare nullatenus recuses. Dies quidem rationis omnis amarissima fiet incredulo.

¶ Illum mihi dimitte, qui solus eum condidi, [3] pecuniamque multam illi pluresque filios testes praebui, spaciumque permisi, cuius augmentum ille sperabat. Illum enim in ignem sursum tendentem ascendere faciam, quoniam nostris praeceptis non credidit, et praemeditate prout uoluit, interfecit, consulteque factus est interfector.

¶ Deinceps iracundus respexit, et disgrediens ac insurgens, hoc incantationem, et nil nisi uerbis ab homine compositum esse confirmauit. Illum igitur in ignem quietis impatientem et interminabilem, incredulos comburentem, cui decem et nouem supersunt, deiictam.

[4] ¶ Nos non posuimus super populum ignis, nisi tantum angelos, eorumque numerum signauimus, ut mirentur increduli. Homines uero librorum atque boni corda firment, fidem adaugeant. Homines uero cordis infirmi quaerant, ut quid hanc Deus similitudinem exhibuit. Ipse quidem Deus. Hos itaque deuiare, illos recte proficisci pro uelle suo facit. Quod cum sit multa gentibus peritia, nullus exercituum Dei, praeter ipsum solum, agnoscit.

[5] ¶ Per lunam et auroram atque diluculum iste est unus maiorum, castigantium atque docentium gentes, quas credere seu recedere uoluerit. Omnibus quidem actus sui pignora fient, exceptis dextrae partis hominibus, [6] qui paradiso mansuri, uicissim dicent incredulis : Quis uos in ignem deiecit ? [7] Respondebunt : Nos quidem nec orationes fecimus, nec pauperes cibauimus, et iniuste de Deo locuti, hunc diem usque ad illius manifestam euidentiam, quando nullus prodest intercessor, contradiximus. Quare non reminiscuntur ? Quare non se conuertunt homines ? [8] Sunt quidem uelut asini, leonem ex pauore fugientes. Quibus licet multum optantibus, notulae bonae nequaquam tradentur. Quoniam diem illam minime timebant. Hoc autem, nil nisi sapientiam et recordationem, qui uult commemorat. Hoc tamen agere nemo poterit, nisi Deo uolente, a quo procedit omne bonum atque misericordia.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Officia quotidiana.

[2] Vestitus Machumetis.

[3] Impiorum et ingratorum descriptio.

[4] Angeli custodes infernalis carceris.

[5] Dei opera incomprehensibilia.

[6] Dextrae partis homines beandi, ut cap. 66.

[7] Ob quae damnentur homines.

[8] Seruiliter Deum timentes asino timenti leonem similes.