fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXXI.

In n. etc. [1] Noë missus castigatum homines, ante mali grauis aduentum, inquit : O uiri, uobis doctor et castigator diuinitus missus sum, ut exaudiendo me Deum timeatis. Sicque ueniam peccaminum assequemini, placitumque dilatabitur. Dei tamen terminum nullatenus euitari sapientes intelligunt. Sed licet noctu dieque illos castigando doceret, nil hic nisi diffugium suum ab illo effecit. Quanto magis enim obnixe eos castigauerit, et a Deo ueniam illis quaesiuerit, nuncque secrete, nunc publice, ut Deum ueniae datorem obsecrarent, precatus fuerit, tanto magis insurgendo suas aures digitis, oculosque palmis suis atque uestibus cooperuerunt.

[2] ¶ Coelum quidem uobis imbres ad augmentum prolis, atque pecuniae, nec non hortorum et amnium donum et incrementum mittet, Deo iubente, qui uos multiformes effecit, et coelos ordine septeno distinxit, lunamque lucem, solemque candelam constituit. Idemque uos e terra plasmans, uos ad se denuo suscitando reuocabit, qui terram uestris itineribus planam effecit. Cur ipsum igitur corde puro moreque bono non inuocatis ?

¶ Adhuc item sermonem suum prosequendo Noem dixit : O Deus, me nullatenus imitando, sed dolos quam plurimos perpetrando, id quod sibi pecuniam atque prolem non nisi damno suo tribuit, secuti sunt. Unde illi persuadentes, uicissim caeteris, ne suas desererent imagines, quae maxima multis erroris occasio fuerunt, uidelicet [3] † Huden, [178] Schuan, Iaguta, Iannea, Nacen, cum propter castigamina plus aberrauerint, reique multum extiterint, nostra manu summersi sunt, deinceps in igne positi, omni tutore uindiceque carentes. Quod et Noë deuote precatus est, dicendo : Tu Deus, nullum eorum peccatorum superstitem esse patere : [4] quoniam plures errare facient, nullam nisi malam et incredulam prolem facturi. Mihi uero, meisque parentibus atque credentibus ueniam largire, et incredulis nil nisi confusionem immitte.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Noe, et illius temporis exemplo hortatur ad credulitatem.

[2] A coelorum opificio argumentatur Noe.

[3] † Deorum siue imaginum temporis Nohenici nomina.

[4] Dicit Noem precatum, ut totum genus mortalium aboleretur quod scriptura sancta non habet.