fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXX.

In n. etc. [1] Licet homines de malo saepius quaestionem facient, quod ineuitabiliter nemine prohibere potente, infert Deus incredulis : Illam diem cominus uidens, a caeteris a longe perspectam, qua ad ipsum ascendent angeli et homines, cuius tantum est spacium, quantum est L. milia annorum, [2] tu patienter indura. Illa quidem die coelum ut fumus euanescet, tellus ut lana carpetur, nec amicus amici recordabitur.

¶ Illa quidem die quilibet incredulus, pro se redimendo filios suos atque mulieres, omnesque suos, totamque terrae substantiam tribueret. Tunc enim incredulos, quoniam Deum non adorabant, pecuniamque multam coaceruando nil boni perpetrabant (quippe Deus hominem sic composuit, ut malo uiso pauescat, bonum adeptum retineat) graue malum passuros, ignis comprimet : Orantibus iugiter exceptis, et dantibus rem scitam quaerentibus, atque pauperibus, dieique futurae euentum ueraciter asserentibus, uindictamque diuinam ineuitabilem timentibus, et castis in omnes, praeter in mulieres proprias, suaeque manui subditas, unde nullus reatus sequitur. [3] A praedictis alia petens, uelut malus damnandus est. Depositi custos fidelis, testisque constans, uir immutabilis, ac iugiter orans paradisum, et honorem sufficientem habebunt. Cum te dextrorsum et sinistrorsum ambiant increduli, cur suum errorem non relinquent ? Quomodo sperant Deum daturum sibi paradisum ? Per orientis et occidentis dominum, nos eorum loco meliores ponere poterimus. Ipsi uero in me nullam uindictam exercere poterunt.

¶ Illos nunc hoc, nunc illud dicere, et ludum atque derisionem exercere permitte. Die namque, qua saepius illis dicta reperient, per me suis e foueis confestim resuscitandi, uelut ad concilium proficiscentes, uisibus subiectis, minimeque perspicacibus dedecus fidei saepius illis praenunciatae, malumque patientur.

notes originales réduire la fenêtre

[1] De iudicii die loquitur.

[2] Si L. millibus annorum diem domini abesse dicit, sibi contraria loquitur, saepius scribens fortasse breui uenturum. Si tot annorum iter : quomodo Machumet una nocte conficit bis ? Ingeniis hominum esse inditum, ut malum auersentur, bono gaudeant.

[3] Videtur libidini malae tribuere aliquid. Sed in aliis locis requirit castitatem inter coniuges de adulterio sibi datum priuilegium fingit.