fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXIX.

In n. etc. Verum quidem, uerumque ueraciter est illud, [1] cui Hat atque Themuth contradixerunt. Unde gentem Themuth ob suam praesumptionem atque superbiam confudimus, populum Hath uento grauissimo dispersimus.

¶ Ventus enim illis septem diebus et noctibus octo incumbens, prorsus ut palmas uacuas et fragiles postrauit eos. Quare si quisquam superstes existat, perpende. [2] Pharaonem item, suosque praedecessores ob errores suos Dei nuncio contradicentes, diuina uindicta grauiter percussit, [3] diluuio quoque ueniente, nostros per arcam liberauimus.

¶ Hoc quidem gentibus commemorandum posuimus, ut aure percipiant, cordeque firme recondant. Primo buccinae sonitu tellus et montes prosternentur, et in puluerem redigentur, hora ueniente, coelumque fundetur et debilitabitur, et angeli octo Dei thronum sustentabunt. [4] Illa die nullum cuiusquam hominis factum celabitur. [5] Omnisque chartam suam dextra sumpturus, inquiet : O mater, meam chartam legam, qui me uenturum ad hunc computum semper existimaui. Unde nunc uita dulci perennique perfruar.

¶ Hominibus huiusmodi paradisum sublimem, ubi propinqua pomorum est copia, possidentibus dicetur : Pro uelle uestro, modoque penitus propter actus uestros praecedentes, comedite simul atque bibite. Illi uero quorum sinistris charta committetur, inquient : Utinam huius chartae dono computique noticia careremus, unaque tantum uita fuisset, cum pecunia iam deleta nil nobis proficit. Faucibus enim atque gutture sumpti in ignem proiicientur.

[6] ¶ In cathenis quoque LXX. cubitorum detenti firme uincientur : Quoniam nec in Deum crediderunt, nec pauperibus cibum praebuerunt. Hodie namque nec amicum, nec uictum, nisi tantum peccatorum, uidelicet igneum, cruentum, atque uenenosum inuenient. Per res uisibiles et inuisibiles nuncii uerbum bonum est a Deo mundi conditore compositum, non a mimo, uel incantatore, uel mathematico. [7] Si quicquam enim praeter mandatum a me profertur, illi dextra sumpta uenam cardiacam abscinderem, nullo mihi prohibere potente. Hoc autem uerum, uerumque ueraciter est, ueram sectam timentibus patefaciens, incredulis maliciam adaugens, nec nobis est ignoratum, qui credunt illi, quiue contradicunt. Tu uero Deum cum ipsius immensis nominibus deprecare, te suae tutelae commendans. [177]

notes originales réduire la fenêtre

[1] Hath et Themuth ueritati resistentes perierunt.

[2] Pharao.

[3] Noem tempora.

[4] Iudicium Dei nouissimum uerbosius describitur.

[5] Beandis charta seu catalogus operum in dexteram tradetur, damnandis in sinistram.

[6] Cathenis ferreis uincientur damnandi.

[7] Poena pseudoprophetae.