fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXVIII.

In n. etc. [1] Per calamum et lineas atque scriptum, tu non es nisi Dei nuncius habitus optimi, mercedem maximam inde sumpturus, non magus, non daemoniacus. Quod fiet euidens, quando Deus bonos malosque discernens, quis rectam, quisue prauam uiam secutus fuerit, explanabit. Contradicentes, qui te sibi similem esse desiderant, nullatenus sequaris, nec iterum crebre iurantes, quoniam ipsi contemptibiles sunt.

¶ Idem quoque sunt rerum uilificatores, et seditionum seminatores, detractores etiam, [2] bonique diminutores, et culpabiles, ac increduli, prolis tamen atque pecuniae diuites : qui nostra praecepta audientes, illa priorum esse mendacia perhibent. Unde nos sibi suas facies denigraturi, malum ab illis saepius contradictum inferemus. Talium enim dormientium facies diuina uindicta superueniens, quasi noctem comburendo denigrauit. Qui mane nisi tales a caeteris rogati, ut sicut prius, si possent, sua negotia peragerent, tandem percipiendo se prauam et falsam uiam esse secutos asserebant. Eorum uero medii dixerunt : Nonne uobis diuinam inuocationem iniunximus ? Illi uero se male fecisse, Deum testem adhibuerunt.

¶ Sic his illi sui causam erroris improperabant. Forsan tamen Deus [176] hoc malum in melius mutabit : Quoniam ad illum orandum plene conuertimur. Cumque malum huius mundi magnum sit, constat apud sapientes, alius maximum esse. Timentibus enim, a Deo paradisus tribuitur. Vos minime, malos bonis coaequare poteritis. Aut quid dicitis ? An librum hoc affirmantem habetis ? Quis eorum, dictum hoc asserit ? Perscrutetur. Vel si participes habent ad sui dicti probationem, cum illis accedant. Die, qua uocabuntur Deum adoratum, hoc agere nequibunt : Quoniam hoc sani uocati recusabunt. Siue paulisper dona illis spacium, qui quaesiti reatus emendationem seu beneficium, hoc impossibile sibi dicunt esse. Ego enim sapientissimus et prudentissimus, illos quo nesciunt, attraham. An sunt ipsi secretorum scientes ? Scribant igitur ipsa.

[3] ¶ Tu uero diuinum expecta iudicium, non imitans inclusum pisci, qui reus diuinitus aduocatus, nisi pietate diuina subueniente, ibi permaneret : per me tamen extractus, bonus effectus est. Increduli librum istum audientes, uisum aduertere nequeunt, sed nuncium daemoniacum, [4] cum non sit nisi doctor gentium, appellant.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Iurat per calamum et scriptionem, se Dei nuncium, non magum.

[2] Criminatur suae doctrinae contemptores.

[3] Exemplo Ionae deterret ab incredulitate.

[4] Machumet doctor gentium.