fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXV.

In n. etc. Cum tu Propheta mulieribus repudium feceris, ante terminum completum et scitum Deum timens, nec a domibus suis illas eiicias, nec ipsae nisi propter res manifeste malas exeant. [1] Termino quidem accedente, testibus bonis atque fidelibus adhibitis, nullatenus coram Deo cuncta uidente mentiri uolentibus, uel eas cum re determinata retine, uel dimitte. Huius enim termini a Deo statuti omnis neglector, suae nocebit animae. Forsis tamen aliud mandatum deinceps faciet Deus, qui nos tunc castigans atque persuadens in ipsum credere, dieique futurae fidem adhibere, omnes se timentes ab inuolucris et impedimentis expediet, uictumque tribuet ex parte non cogitata, sibique commendatis semper proficiens, omneque suum mandatum compleri faciens, omnibus rebus modum atque mensuram ingerit. Menstrua propter aetatem desperantes trium mensium metam, et praegnantes terminum partes expectent. [2] Timentibus quidem Deum, eius mandatum expeditum est et facile, qui tribuens hoc peccata dimittet, mercedemque maximam tribuet. Dimittendas itaque, uobiscum habitare absque malorum et anxietatum illatione facite, et praegnantis usque partus horam sumptus indulgete, deincepsque si prolem aluerint, pactum determinatum et cognitum firmate. Ipsis autem nutrire nolentibus, alia nutrix adhibeatur, et his uel illis pro mensura uestra posseque benefacite. Deus enim omnem difficultatem in facultatem redigens, nemini praecepit expendere, nisi secundum modum sui posse.

[3] ¶ Omnibus uillis Dei prophetaeque praeceptis contradicentibus, graue malum intulimus, suumque malum illas gustare fecimus. [174] Quorum finis interitus fuit atque perditio. Omnes itaque sapientes timeant Deum, dantem omnibus credentibus sapientiam, suique notitiam.

¶ Mittit enim uobis nuncium docentem et explanantem diuina praecepta, ut credentes et benefacientes e tenebris ad lucem educat. Omnis credens et benefaciens, a Deo paradisum aquis amoenam, perpetuam mansionem, gaudiumque plenum accipiet. Iste quidem septenario coelos terramque numero disposuit, quibus mandata sunt intersita, ut sic ipse cunctipotens, omniaque sua sapientia complectens, a cunctis esse perpendatur.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Quomodo Machumet possit diuortium facere. Verum ea praescriptio generalis fit.

[2] Timentibus Deum lex eius facilis.

[3] Machumeticae doctrinae contradicentes omnes graue supplicium luerunt.