fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXIIII.

In n. etc. Deum omnium iudicem, et omnipotentem, ac glorificandum, omnia coelorum atque terrae uelut suum dominum adorant. Ille uestri conditor, et omnium uestrorum operum atque secretorum uniuersalis cognitor, quippe nulla latent eum, uos pulchris formis condecorauit, et coelos ac terram ueraciter, ac uniuersa similiter, (quod quidem et uestri perhibent,) creauit. Nonne percepistis uestros antecessores incredulos, ob suorum operum prauitatem graue malum esse passos, grauissimumque passuros : Nostros nuncios cum diuinis praeceptis missos, [173] increpando dicebant : Vos homines tantum, sicut et nos, uias Dei rectas docere praesumitis. [1] Illos autem sic incredulos manendo, Deus minime curabat. Dicentibus quidem incredulis, se nunquam resuscitandos, respondeas : Imo per Deum, imo Deus eos suscitabit, omnes suos actus, quod sibi leuissimum est, patefacturus. In Deum itaque uestrorum operum cognitorem, atque prophetam, et hunc Alchoran uobis diuinitus missum credite.

¶ Dies uestrae congregationis coram Deo cunctorum resuscitatore, uobis fiet amarissima. Credentes autem et benefacientes tunc ueniam adepti, paradisum perenniter inhabitandam, quod est maximum, possidebunt.

¶ Increduli uero, uestrisque praeceptis contradicentes, igni mansionique prauae perpetuo tradentur. Omnis mali lucrator secundum mandatum Dei solum proficiscitur, nusquam excedens : Sicut et ipse Deus omnia dinoscens, in credentium animum sectam uiamque ueracem immittit. [2] Deum atque prophetam imitari studete. Quod licet recusetis, prophetae non attinet, nisi tantum mandata nunciare, et euidenter explanare. Deus quidem unus est, praeter quem non est Deus alius. [3] Cuius tutelae singuli boni se commendant. Vos uiri boni, cum quaedam uestrarum mulierum infantiumque uobis inimicentur, cauete uos ab illis : Pro quibus licet precati fueritis, ueniamque feceritis, Deus solus ueniae largitor existit. [4] Vestra quidem proles atque pecunia, malorum nonnunquam est occasio. Apud Deum est autem omne commodum, omnisque diuitiarum copia. Illum itaque pro posse uestro timentes exaudite, et sequentes benefacite : Quod uestris utilimum est animabus. Ab auaricia namque liberi, semper antecedunt.

¶ Omne uestrum in Dei nomine beneficium ipse multiplicabit, peccataque dimittet, glorificandus et sapiens, aeque noscens occultum et apparens, incompraehensibilis et immensus.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Resurrectio.

[2] Legati munus tantum docere.

[3] Cauendum ab insidiis uxorum et liberorum.

[4] Opes et liberi aliquando malorum occasio.