fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXIII.

In n. etc. Ad te uenientes increduli dicent, se testimonium perhibere, quoniam tu es Dei nuncius. Deus autem agnoscens quis sit suus nuncius, illos esse mendaces perhibet : qui sacramento facto propter sui saluationem, uiam Dei derelinquunt male gerendo, cum ex credentibus fiant increduli. Nos autem eorum corda, licet ipsi nesciant, sigillauimus. Eorum tamen corpora uisa, quasi stipites perpulchri parietibus infixi, suique sermones auditi summe placent tibi. Ab illis tamen, uelut ab hostibus atque mendacibus, quos et ipse Deus destruet, tibi cauendum est. Ad prophetam enim aduocati, ut ex Dei parte ueniam consequantur, inuoluendo sua capita diuertunt, et insurgunt. Unum igitur et idem prouenit, siue condones siue non. Deus enim nunquam illis ueniam faciet. [1] Persuadentes ne prophetae fautoribus sumptus indulgeantur, ut sic suis sumptis penitus sint inopes atque mendici, a sublimibus atque diuitibus pressi diruantur et eiiciantur. Dei autem, omnes coelorum atque terrae diuitias possidentis, nec non et prophetae atque bonorum, est omnis sublimitas atque uictoria, licet hoc ignorent increduli. Viri boni, non uos detineat quippiam uestrum negotium in pecuniis seu filiis, ab inuocatione diuina. Haec enim agens perdetur. [2] Ante mortis aduentum de bonis datis uobis, benefacite, ne tunc necessitate cogente dicatis : O Deus, uitam meam ad terminum propinquum protrahe.

¶ Eleemosynas enim faciam, et bonus efficiar. [3] Deus autem omnium actus dinoscens, neminem ultra terminum suum aduenientem protrahit.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Opprimendi sunt, qui negant opibus iuuandos sectatores Machumetis.

[2] Ante mortem facultates dispensandae.

[3] Fatum.