fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXXI.

In n. etc. Cum omnia coelorum atque terrae Deum incompraehensibilem atque sapientem adorent, [1] uos homines credentes et boni, cur pollicendo quod non agitis, Deum offenditis ? [2] Ipse quidem diligit pro sui nomine pugnantes, aciebus bene dispositis, more firmiter aedificii structi praeeuntes. Cum post Moysen quaerentem suam gentem, cur prauis operibus insisteret, post ipsum nuncium illi missum illa Dei uias deserebat, Deus a suis cordibus bonum dimouit, cum ille malos illos abhorreat, et in uiam rectam nunquam dirigat. [3] Christum item Mariae filium dicentem : O filii Israёl, ego uobis a Deo missus nuncius, quod de testamento meis inest manibus, affirmo, uobisque nuncium affero, de nuncio post me uenturo, cui nomen Machumetus, magum esse illi mendaciter asserebant. Quis autem peior est imponente mendacium Deo, uocanti cunctos ad legem rectam, illosque malos abhorrenti ? [4] Illis quidem ore suo Dei uerba delere nitentibus, Deus sua, licet illos pigeat, praecepta complebit, qui nuncium suum cum lege bona, uiaque recta, ut super omnem legem praeemineat, licet inde dolentibus qui Deo participes ponunt, misit. O uiri boni, mercaturam uos a maximo malo defensuram patefaciam, uidelicet in Deum atque prophetae credite, et praedatum ac expugnatum in Dei nomine cum uestris animabus atque pecuniis tendite. Hoc enim, si sapitis, est uobis optimum, cum Deus ob hoc uestra peccata dimittet, et in paradiso habitationes amoenas, domosque perpulchras uobis tribuet. Dabit item et aliud a uobis maxime dilectum, uidelicet uindictam, et terrarum leuem et facilem acquisitionem, bonisque magni gaudii nuncium. † Omnes boni Deo seruiant, ut Christus Iesus Mariae filius persuasit, interrogans uiros albis indutos uestibus : Quis mihi subueniet, ex parte Dei me sequendo ? Responderunt illi, Nos. Quidam autem filiorum Israël crediderunt, quos caeteris incredulis manentibus, praeferendo, longe super illos extulimus. [5]

notes originales réduire la fenêtre

[1] Promissa praestanda.

[2] Recte praeliantes Deus amat.

[3] Christus praedixit Machumetem uenturum.

[4] In genere sane dixit, uenturos multos pseudoprophetas, a quibus sit cauendum. Dei consilium ut lex Machumetis omnib. legibus praeemineat.Id euenisse iam proh dolor cernimus, ut maxima pars orbis eam sequatur. Christus autem praedixit : Quum ueniet filius hominis, num reperturus est fidem ? etc.

[5] † Christum hortantem homines, ut Deo seruiant. secuti sunt albis uestibus induti. ex Apocalyp.