fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XVI.

Licet eos cum angelis, ac etiam cum mortuis loqui, et omnibus mundi rebus atque uoluntatibus abundare fecerimus, nunquam tamen nisi deo uolente fidem assequerentur : eorumque pars plurima brutis animalibus assimilatur. Cum cuique prophetarum homines atque diaboli, quorum sermones auscultant, semper increduli, dicentes eos ueros esse, [1] cum de nihilo sint, aduersentur, Deo permittente, hos et illos, locutionesque suas dimitte, Deus quidem iudex omnium optimus, hunc librum boni malique discretiuum, et ueracissimum, illis testibus, quibus ille missis uobis largitus est : nec tu sicut plures sis, nunc hoc negans, nunc affirmans. [2] Hic namque Dei omnia scientis et audientis uerba, uera et recta, quae nemo mutare poterit, completa sunt. Sed si plures, nil nisi dubium et ambiguum sequentes, imitari uolueris, te prorsus deuiare facient a uia recta dei, quae perspicaciter credentes et incredulos discernit. [3] Cum omnes in deum credentes, suisque praeceptis obedientes, licite de rebus omnibus, super quas nomen dei inuocatum est, de aliis uero nequaquam nisi necessitate cogente, uelut superius dictum est, comedere queant, eos minime comedendo sequantur : quos uelle proprium, non aliqua discretio trahit in errorem : quos et Deus annotat.

¶  Cum opere penitus, clam atque palam, mala semper euita. [4] [5] Omnis namque peccans, aequam sui meriti mercedem accipiet. Nullatenus quicquam, supra quod Dei nomen non inuocatum fuerit, comedatis, quia peccatum est : diabolique suis persuadent hominibus, ut uobiscum inde disceptent. Quibus si uos assenseritis, eritis increduli. Nos autem mortuos ad uitam reducimus, lucem dando, qua inter homines morari queant. Incredulis quidem, et in tenebris sine termino manentibus, modum suae sectae sibi formosum apparere fecimus. Singulis uillis maiores a nobis constituti, se callidos et astutos facientes, se decipere caeteros arbitrantur. Sed licet ipsi nil inde cogitent, animas suas solummodo fallunt. [6] Isti dei uirtute superueniente, obstinaciter dicunt, se minime credere, nisi prius sibi dato diuinitus, quod nuncio tributum est. Deus autem scit, quibus praecepta sua committit, et quem sibi nuncium elegit. Ista dicentes, contemptum atque poenam ob dolum suum a Deo suscipient. Eorum cor capax et immensum ad legis intelligentiam Deus efficit, quos uiam salutis docere quiuerit : quos uero errare permittit, illis malum inferens, cor angustum et anxium, ui tamen et ira sursum tendens, generat. Haec est uia dei recta, quae singula reminiscentibus discernit. [7] Quibus Deus dans donum salutis, auxilium atque gaudium secundum opera sua praebebit. Cum omnes coram Deo congregati, diabolos de derisione atque deceptione hominum increpauerimus, confessique fuerint homines, se his et illis credidisse, et ad horam iniunctam congregatos esse, Deus eis dicet, qui est incompraehensibilis et sapiens, quod in igne perpetuo manebunt, nisi quos ipse uoluerit.

¶ Plebs hominum atque diabolorum, nonne uobis meus missus est nuncius, qui uos meas uirtutes atque mandata, et huius diei [50] resurrectionem et aduentum ante me doceret ? Dicens, Ita : Sed se stulto mundo credidisse, animarum suarum testimonio confirmabunt. Deus cuique suorum factorum, expers obliuionis, nullis malum inferre desiderat : cum ipse sit piissimus, et omnium abundans. Cui, si uoluerit uos delere, et deinceps quos uoluerit renouare, uelut de filiis uestrorum praedecessorum fecit, tum possibile, tum leue est. Quod quidem uobis accidet, sed uos minime creditis. Vos itaque pro more uestro et uelle facite, sicut et ego pro meo. Vos autem deinceps uidebitis, quem hoc factum finem habebit, et ad quid quisque uestri deueniet. [8] Sciendum quidem, Deum nequaquam auxiliaturum malis, qui uerbotenus Deo partem suarum frugum atque pecuniae ponunt, dicentes : hic est pars Dei, hic nostrorum participum : sed iudicio nequam atque prauo, portio participum minime deo, Dei uero participibus praebetur. Eisdem quoque sui participes prolem suam interficere, sicque contra legem suam litem inire, quasi decens atque formosum persuadendo fecerunt. Quod minime facerent, Deo uolente resistere : sed eos in suis operibus immorari permittit. [9] Secundum quosdam omnes bestiae agricolae cuilibet, nisi quem uoluerimus, ad comedendum sunt illicitae. Secundum alios, latera tantum : et secundum alios nulla, super quam nomen Dei inuocatum fuerit. His omnibus haec non nisi falsa Deo superponentibus, pro suae locutionis modo Deus ipse retribuet. Dixerunt item, omnes foetus in uentre bestiarum comestui licitos, si masculi fuerint : illicitos uero, si foeminei. Et si mortui, omnes comestionis sint participes. Hi quidem omnes pro modo dicendi mercedem accipient.

[10] ¶ Suorum interfectores filiorum, licet nescii, perdendis associandi, et bona sibi diuinitus data non secundum Dei praeceptum illicita statuentes, et Deo mendacium imponentes, errantes atque deuii facti sunt. [11] De fructibus, quos omnes deus, faciens uineas iacentes et sursum eleuatas, et palmas, messesque dissimiles, et oliuas uarias, uobis tribuit : cum tempestiui fuerint, comedite. Cumque collegeritis, inde reddenda persoluite, sed non superflue. Deus enim odit superflua. [12] Cum bestiarum quaedam ad sarcinas leuandas, quaedam tantum ad decolandum sint commodae, uos de bonis uobis a Deo datis comedentes, errorem diaboli, qui uobis maximus hostis semper aduersatur, non sequamini. Parilium VIII. camelorum, et boum, caprarum, et ouium, de singulis scilicet duorum, utrum masculos an foeminas ueraciter illicitis annumeratis ? Vos haec testificantes, quando diuinum inde praeceptum habuistis ? Quid peius deteriusue, quam Deo malos minime uiam rectam docenti, mendacium imponere, et hominibus insciis errorem immittere ? In omnibus quidem, nisi diuinitus mandatis, nil comedere uolenti illicitum et contra legem reperio, nisi sanguinem, et carnem porcinam, et morticinium. [13] Ex his tamen necessitate cogente comedenti, Deus in sibi dilectos pius, ueniam dabit. [14] Iudaeis autem, ob suam maliciam omnia fecimus illicita, ungulam continuam habentia, et uaccarum ac ouium pinguedines, nisi costis aut carni uel ossi commistas. quod licet ipsi contradixerint, Deus sapientissimus atque pius, eis suam non subtrahet maliciam. [15] Dicent tamen increduli, se parentesue suos nequaquam incredulos, uel eis aliquid illicitum fuisse, si Deo solum placeret : quod et praedecessores sui fecerunt, usque dum malum grauissimum eis incubuit. Si quid constans atque scitum [51] habetis, coram ueniat, nec ulterius pro more uestro rem incertam sequamini. Deus quidem, quo uolente omnes uiam rectam sequerentur, omnem uestram controuersiam discutiet.

¶ Vestri participes, testantes Deum res praedictas illicitas fecisse, quibus uel incredulis legique resistentibus tu nullatenus assentias, assint, ut quas sibi Deus res illicitas proposuit, addiscant. [16] Nullum igitur illius participem faciant : parentibus suis auxilientur : prolem suam nullatenus ob paupertatem (his etenim ac illis metum dabimus) interficiant : nec aliud unum, quod Deus illicitum posuerit, deinde nil culpabile clam palamue perpetrent : Orphanorum pecunias ante dies ueneri statutos nec rapiant, nec dispergant : Examen atque pondus recte trutinent. [17] Haec praecepta Deus, hancque uiam rectam, si reminiscimini, tradidit. Eam itaque non plures uiarum uarietates, ne discrepemini, sequentes, Deum timete. His peractis, Moysi librum, praedicti confirmationem et complementum, omniumque rerum discretionem, et uiam, atque misericordiam omnibus credentibus se redituros ad Deum, praebuimus.

[18] ¶ Librum utilimum e coelo missum sequentes, ut misericordiam adipiscamini, timete : nec dicentes, Deum illis duabus gentibus praemissis tantummodo legem scripsisse : nec uos melius legem obseruare, si uobis daretur, quam illi, praesumatis. Vobis iam Dei uirtute legeque tributis, illis resistere, seu alias diuertere, cum hoc nihil sit deterius, nolitis. Sed scio, nil nisi angelorum, seu Dei aduentum, et miraculorum effectum expectatis. Sed uobis nil fides proficiet, quando uenerint, quia prius non credidistis. Si uos expectatis, et ego. [19] Vos tamen minime credo de multitudine suam legem derelinquentium existere : quibus Deus suos actus enucleauit.

[20] ¶ Omnibus suum beneficium decuplabitur : omni quidem peccatori sui mali merces aequalis, Deo nemini nocente, reddetur. Ego quidem, cui Deus uiam rectam atque directam, illam scilicet Abrahae non increduli patefecit, et immisit, primo credens omnibus praeceptis suis : (in quem enim crederem, nisi in dominum omnium rerum ?) testor, omnes nostras orationes et holocausta, uitam etiam meam ac mortem, prorsus Dei, totius mundi dominatoris, socioque carentis, esse, qui nobis omnibus ad se redituris, omnia facta nostra propalabit, et controuersias discutiet. [21] Illa autem nos in terra uicissim et successorie creans, hos illis praetulit, ut uos in singulis commissis uobis experiatur, et probet. [22] Ipse namque potens est, rerumque finis, misericordiae totius ueniaeque largitor :

notes originales réduire la fenêtre

[1] Diaboli de nihilo sunt.

[2] Diuinus codex Alcoran.

[3] Per diuini nominis inuocationem alimentum sanctificatur.

[4] Vetiti et concessi cibi, ut 12. cap.

[5] Edere sine benedictione , peccatum.

[6] Deum seductionis humanae authorem dicit. Verum non eo sensu, quo Paulus ad Thess. etc.

[7] Iudicium generale.

[8] Sacrilegorum damnatio.

[9] Opiniones de uetitis animalibus.

[10] Occisores liberorum, et concessa in cibum illicita statuentes, et Deo mendacium obtrudentes, pariter puniendi.

[11] Fructus uitium concessus : non tamen uinum.

[12] Modus in beneficentia. Leuit. 11.

[13] Dispensare licet ex necessitate.

[14] Quare Iudaeis tot uetita sint.

[15] Disputat contra Iudaeos Andabatarum more.

[16] Praecepta officiorum.

[17] Unum salutis iter ingrediendum.

[18] Alcoran ueteri et nouo testamento confert.

[19] Signa, quae fidem Alcoran adstruant, non necessaria

[20] Decuplum praemium bonorum, simplum malorum supplicium.

[21] Protestatio Machumetis ampullosa.

[22] Deus finis ultimus.