fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XV.

[1] Tu nullatenus cum auditu carentibus sermonem ineas. Deus mortuos resuscitabit, et ad se redire faciet. Petentibus ut eis uirtutes miraculaque Dei facias, dic, Deum omnipotentem illa facere, licet plures eorum haec [46] ignorent. Omne genus animalium terrestre, seu uolatile (hic enim liber nil praetermittit) sic ut uos ad Deum redibit. Nostris praeceptis contradicentes, surdi mutique, obscura gestant uelamina : Deo, quibus uult, rectam uiam monstrante : quos uult, aberrare faciente. Si uos hora resurrectionis ira Dei percusserit, quem tutorem aduocabitis, nisi qui malum uobis subtrahere, uel illius detrimentum aut obliuionem facere potest ? [2] Plures etiam gentium ante tempus tuum summis afflictionibus atque malis, ut ad uiam rectam conuerterentur, astruximus : sed eorum pluribus factis lapideis, diabolus sua mala dulcia formosaque suis apparere uisibus effecit. Illis itaque sic oblitis praecepta nostra, omnium rerum portam et abundantiam, usquequo nostra munera summum sibi contulerunt gaudium, aperuimus. Tumque secundo a nobis ipsis subito capti et desperati, stupidique facti sunt, et eorum primos atque postremos prostrauimus, gratias Deo cunctarum gentium domino, Deo uobis auditum atque uisum auferente, cordaque uestra sigillante, et alius nequaquam deus ipse reintegrare potest. Me taliter res intelligi faciente, quare non creditis ? Ita quidem Dei subito patenterue contingens, non nisi gentem malam subruit. [3] Legatis autem meis nil aliud iniungo, nisi quod uobis opus bonum et gaudiorum effectum persuadeant, et illicita nefandaque prohibeant. Quibus omnis credens, et se diligens, ac benefaciens, nil timeat, cum nil mali passurus sit. Nostris autem praeceptis resistentes, malum iraque Dei pro factis suis trucidabunt.

[4] ¶ Nec arcana Dei, nec ipsius arcam me possidere, cum non sequar nisi quod mihi missum est a Deo : nec me angelum existere, cum nec aequales sint caecus atque uidens, quod uos sic esse cognoscitis, unquam confirmabo. Huiusmodi sermone Deum timentibus, ut ipsum prorsus imitentur, ipsumque timeant, persuadens, cum nullus alius eis auxiliari queat, [5] Deum mane uespereque deprecantes, Dei quaerendo faciem, ab eo minime repelle. Sin autem, malis associaberis, cum nec suorum operum numerus tibi, nec tuorum eis imputetur. [6] Caeteri uero plures aliis, inuidia sola repressi, bonum diuinitus datum patefacere noluerunt : licet Deus sibi grates afferentes dinoscat. [7] Sed tu cunctis ad fidem uenientibus, praeceptaque nostra sequentibus dic : Salus Dei super uos, cuius anima misericors est, et piissima. Quisquis uestri post malum ignoranter gestum a malo declinauerit, et benefecerit, ueniam et misericordiam a Deo consequetur. Ut incredulorum uiae patescant, res penitus discutiendae sunt. [8] Ego quidem castigor, ne inuocem uel adorem, quod uos loco Dei adoratis. Nec uelle uestrum amplectar : quoniam uiam rectam, secundum Dei mandatum errans, licet et uos contradicatis, proficiscor. Nec est apud me, ad quod uestri festinent animi : quia solius Dei, qui est ueracissimus, et discussor optimus, cuncta sunt iudicia, Si id quod affectatis, nostrae subesset manui, inter me et uos res ad effectum tenderent. Deus autem malos discernit, [9] apud quem sunt secretorum claues : Cum ipse solus uniuersa terra marique contenta, omniumque foliorum labentium numerum, ac terrae germina, siccum item omne et molle, uelut apud illum in libro firmata dinumerat.

[10] ¶ Solius Dei est, omnia facta uestra diurna dinoscere, et uos nocte mortificare : et deinceps uos expergefaciens die, et secum uobis omnia facta uestra dicturus, uos ad eum redituros ad placitum scitum ducens, [11] uelut omnibus gentibus imperans : uos custodit usque ad mortis horam, [12] in cuius momento festinantissime uobis mortem inducit, ille committit. deinceps omnibus ad se uersis, Deus ipse dominus noster cuncta cito dinumerans, iudicium dabit. Nubibus maris et terrae uexati, inuocantes atque timentes, et se [47] humiliantes, quaerenti, Quis liberaret eos ? dixerunt : Si nobis praesidium atque suffragium in his malis feceris, nos ulterius reddemus gratias. [13] Ille uero respondens ait : Ab iis et ab omnibus malis uos Deus liberabit. Vos tamen uestra manentes malitia, non credetis. Est tamen Deo possibile, uos ira sua pessimisque poenis undique circumdare, et uos schismatibus, et alternis contrarietatibus induere, uestrique quosdam aliorum expugnatores et infestatores efficere. Rebus taliter ad uestri noticiam explanatis, licet ibi nil sit nisi uerum, uestrae genti maliciosi contradixerunt. Quibus tu dicas, nequaquam uestri custodes existere. Hora namque scita omnium dictorum atque factorum probatio censetur. His quidem dubitantibus de praeceptis nostris, te usque uerbum aliud proferant, subtrahe. Cumque diabolus tibi rerum obliuionem ingesserit, memoria restaurata, cum malis hominibus ulterius ne moreris. Timentibus quidem Deum, nequaquam malorum numerus adscribitur : sed ut eos castigando, ad Dei noticiam atque timorem reducant. [14] Suam legem pro ludo ridiculoque tenentibus, et de huius mundi uita tantum sollicitis, manifesta, quod ob actus suos nullius boni spem neque suffragium a Deo uenturum expectare debent, sed iram Dei et flammam ignis, uelut omnes increduli.

[15] ¶ Viis rectis nobis a Deo patefactis, cur in fine nostro uertentes, impotem boni maliue uenerantes adorabimus ? Sicut ille brutus et inscius, qui a diabolo seductus et irrisus, socios aduocat, dicens : Venite, haec est uia recta. Sed illi solius Dei uiam rectam esse firmant, sibique mandatum esse, ut non nisi dominum totius mundi inuocarent. Orationes itaque coram Deo fundite, ipsumque timete. Quia ipse coelum terramque cum ueritate fecit. Ad quem omnes redibitis : Quo dicente, Fiet, facta erunt : [16] omneque uerbum eius uerax, secundum quod ipse iudicium illa die daturus, cum buccinis canere faciet, ut omnes res absconditas atque manifestas agnoscat, ipse sapiens elocutor. [17] Abrahae patrem suum Azar increpando quaerenti, cur imagines sibi deos efficeret, unde ipse gensque sua tota in errorem manifestum incideret, dixi : Te quicquid inest coelo terraeque, docebo, ut tuum confirmum atque fidele sit. Nocte deinceps superueniente, uidens Abraham stellam, inquit : Haec est Deus. Sed cum eam in occasum tendentem agnouit, inquit : Rem transitoriam, et in occasum tendentem minime diligo. [18] Lunam item orientem aspiciens, inquit : Haec est Deus. Sed eadem ad occasum tendente, dixit : Nisi Deus me rectam uiam docuerit, erroneis adscribar. Sole deinde oriente, eum esse Deum, quoniam maior erat, firmat. Sed eodem in occasum uergente, dixit : Vos homines, a uestra credulitate fideque, cum falsa sit, amodo recedo. Ad Deum enim coeli terraeque conditorem faciem meam uerti, ulterius nequaquam incredulis adscribendus.

¶ Hominibus suis inde secum disceptantibus, inquit : Contra Deum uiarum rectarum doctorem, huiusmodi causam atque certamen agite, non contra me derelinquentem uiam uestram. [19] Nihil enim ulterius efficiam, nisi praeceptum Dei : cuius scientia complectitur omnia. Unde uos minime memores estis : quum uos non pertimescatis, in Deum non credere, et ab ipso non statuta sequi, uiam uestram quare timendo sequerer ? Scitisne, quis nostrum nil timere promeretur ? Illis uero non respondentibus, [20] inquit : Credentes in Deum, suae que fidei nullum malum annectentes, uiam rectam proficiscuntur, timoris expertes. Huiusmodi rationem Abrahae contra gentem suam tribuimus, et quem uoluimus, super caeterorum [48] gradus exaltauimus : cum ego Deus sim, Deus sapiens et incompraehensibilis. Isaac rursum, et Iacob, et Noem praedecessori suo, suisque posterioribus Dauid, et Salomoni, et Ioseph, et Moysi, et Aaron, et Zachariae atque Ioanni, et Iesu ac Heliae, omnibus scilicet his bonis, et Samueli et Ezechiae, atque Loth, uias rectas patefecimus, et eos super omnes gentes exaltauimus. Et similiter quosdam parentum suorum, et fratrum, suorumque successorum rectum iter duximus. Ita Dei lege sibi dilectis patefacta, si fierent increduli, omnium suorum operum iacturam incurrerent. [21] Si illi quibus librum et iudicium atque prophetam dedimus, non crediderint, ipsum credere uolentibus committemus.

¶ Credentibus itaque Deus, quos nequaquam caeteri sequuntur, uias rectas manifestauit : nec ante precium aliud pro huiusmodi re postulat, nisi gentem suam ammonere atque docere. [22] Dicentes Deum non posuisse quicquam super aliquem, interroga, quis Moysi librum clarissimum homines edocentem plura, quorum quaedam chartis inscripta propalatis, plura quidem absconditis, tradidit ? [23] Sed ille quidem nec uobis, nec parentibus uestris omnia enodauit. O Deus, eos in ambiguitate disceptationeque sua dimitte. [24] Mater uillarum, circaque positis uillis atque credentibus aduentum alius diei persuade, ut hunc librum multiplicantem probantemque ueritatem, obseruationes orationum, caeterorumque beneficiorum praeceptorem credant, atque sequantur. Quis est deterior, magisque reus, quam Deo mendacium imponens : uel se missum fuisse nuncium falso perhibens : uel sibi possibile leueque fuisse, se talem librum facere, qualem Deus edidit ? Quid si in mortis articulo, angelosque manus eorum tenentes, et taliter alloquentes eos uideretis ? Vos hodie malum atque contemptum ob mendacia Deo a uobis imposita, suorumque mandatorum contradictionem accepturi, uestras animas emittite. [25] Et sicut uitam ingressi, semoti accedite, omnia uestra retro relicturi. [26] Ubi sunt uobis polliciti, se prece suaque potentia uobis suffragari, participesque fieri ? Nusquam uideo. Hodie uestrum errorem discutiet Deus, qui grana fructuum diuidit, et ex mortuis uiuos et econtra facit : et diem ac noctem discernens, noctem quieti deputat, et solem ac lunam certo numero promouens, [27] stellasque uarias disponens, ut per eas nocte, terra marique rerum aliqua sumatur notitia. Aquam ad ortum omnium rerum atque nutritionem, quales sunt res uirides, grana simplicia, atque multimoda, palmae ac uites, et oliuae, malaque punica, similia atque dissimilia, quae omnia tum ortu suo, tum cremento credentibus in Deum magnum praestant miraculum, e coelo mittit, [28] qui uos omnes natos atque foetus ex una produxit anima. Hic quidem Deus solus est, et unus incompraehensibilis, et sapiens, nec aliud quisquam corde suo gerat.

[29] ¶ Quorundam quidem est positio, diabolos socios atque participes Dei esse, ipsumque Deum filios et filias habere. Ipse uero omnium conditor, omniumque cognitor, praeter quem non est alius, nil nouit talium, qui omnibus uisibus incompraehensibilis, omnium oculos atque mentes penitus penetrat. Nunc autem uobis praecepta manifestissima largitus est : quorum ignorantia, seu noticia, cuilibet insita, suae semper incumbit animae : Nec enim tu semper illis, nec ego tibi semper custos insidebo. Tu uero res ita discernens, illos Dei mandata, praeter quem non est alius, edoce : cum Deus uult eos recto tramite proficisci. [30] Ab incredulis quidem, nil mali seu contumeliarum illis inferens, licet illi per iram et inscientiam de Deo male loquantur (cuique namque gentium sua sibi placita formosaque uideri fecimus) [49] recede. Ad deum autem cum redierint, opera sua deo pandente cognoscent, et per Deum ipsum iurabunt, se nuncio credidisse, si quem habuissent. Apud deum solum sunt ea, quae quaeritis. Quibus forsan cum aduenerint, non credetis. Deus autem incredulorum corda, quia prima uice non crediderunt, probabit : et nos eos prauis cogitationibus suis immorari permittemus.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Non disputandum cum incredulis.

[2] Gentes incredulae punitae.

[3] Legati officium docere.

[4] Quis haberi uelit Machumet.

[5] Non imputantur aliena opera.

[6] Doctrina propaganda.

[7] Remissio peccati.

[8] Afflictiones sutinere se dicit, ob ueritatem et inuocationem unius Dei.

[9] Deus habet claues secretorum.

[10] Prouidentia Dei, uel potius omniscientia.

[11] Deus omnium gubernator.

[12] In periculis Deum confitentes, postea sunt ingrati.

[13] Contentio poena perfidiae.

[14] Cura saeculi occupati et legem contemnentes, a spe felicitatis excidunt.

[15] Contra diuorum et imaginum adorationem.

[16] Verbum Dei firmum.

[17] Abrahae et Tharhae disceptatio de idolis.

[18] Fabula Iudaica, orta ex eo, quod Philo et alii, tribuunt Abrahae Astronomiae scientiam egregiam : indeque fidei uerae occasionem.

[19] Praeceptum Dei, uera sapientia.

[20] Credentes et bene agentes, tuti sunt.

[21] Si non credant Saraceni libro Machumetis, ad alios digniores transferetur.

[22] Moysis doctrina probat, sibi librum datum.

[23] Moysis lex partim scripto, partim non, compraehensa, ut Thalmudici Iudaei etiam tradunt.

[24] Petitione principii probat, sibi librum datum a Deo.

[25] Nudus in terram ueniens, nudus exit.

[26] Patroni et intercessores non ualent coram Deo.

[27] Stellae, signa.

[28] Rerum omnium origo ex una anima.

[29] Quidam asserunt, daemones esse diuinae conditionis : et Deum habere filios et filias.

[30] Increduli relinquendi, non cogendi armis.