fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XIIII.

Deo coeli terraeque creatori, qui lucem tenebrasque posuit, grates reddens, ipsum inuoca : qui tui cunctorumque plasmator, uobis terminum et placitum ab eo praescitum imposuit : quod uos ambigentes, nunc sic esse, nunc non esse dicitis. Sed ipse coelo terraque manens, omnia nostra benefacta, tam arcana quam manifesta, dinoscit. [1] Increduli uero, alium Christi Deo consimilem et aequalem ponunt. Tu quidem nequaquam ad eos cum Dei miraculis manifestis uenies : quoniam ea uelut odiosa atque contraria reiiciunt, et ueritati ad eos uenienti contradixerunt. Nunc autem ad eos scientia rei, quam irridebant, ueniet. [2] Nonne uidere queunt, quot gentes nostra tempora praecedentes, quibus prae caeteris diuitiarum et uitae quantitatem dedimus, et aquas de coelo uenire, riuosque subtus currere fecimus : ob suas postea culpas confudimus, et nouas generationes hominum formauimus ? Illi tamen hunc librum manifestum, magicum esse confirmarent, si eum in quarta positum manu tetigissent, [3] dicentes, illi credendum esse, si uel super angelos, uel cum illis uenientem, poneretur. Quod nos minime curamus. Si enim angelum mitteremus, ei formam humanam atque uestem tribueremus.

¶ Iis qui nuncios te praecedentes deriserunt, secundum irrisionis modum atque mensuram poena praeparatur. Terras perscrutando perquirite, quis finis contradicentium fuerit. Tu uero quem coeli terraeque dominatorem [45] esse firmas ? Inquit, Deum : qui piissimus die ueracissimo, quo contradicentes omnes, licet : nesciant, suas ammittent animas, omnes coadunabit : cuius omnia scientis et audientis, sunt uniuersa, mobilia scilicet, motuue carentia. Nocte dieque neminem nisi Deum coeli terraeque factorem, qui cunctos nisi semetipsum cibat, uobis in negotiis uestris adiutorem uocate. Praeceptum est quidem, ut primus in Deum credat, ne connumeretur incredulis : qui nisi fecero, me malum grauissimum die magna passurum pertimesco. Illa die, inde recedenti Deus pius ueniam, quod est immensum, largietur : cuius ictum et illationem poenae nemo reuelabit, beneficiumque nemo nisi ipso doctore praenoscet. Ipse enim est omnipotens, imperatorque sapiens, uim atque uirtutem super gentem suam obtinens. [4] Qui cuius testimonio nil maius est, inter me et uos testis assidet : qui mihi hunc Alchoran, ad uestri correctionem atque castigationem, misit. Sed uos alios cum ipso Deo esse testamini. [5] Ego uero non alium nisi ipsum unum, praeter quem non est alius, cum ab hoc quod uos dicitis, ego penitus sim liberatus.

¶ Non minus quam prolis suae detrimentum, atque perditio animarum incredulorum innotescit his, quibus librum dedimus. [6] Quid enim peius est, quam Deo mendacium imponere, suisque uirtutibus contradicere ? His profecto nunquam suum beneficium Deus afferret, eisque die congregationis omnium dicet : Ubi sunt uestri participes, quos uobis auxiliaturos credebatis ? Tunc tandem se errasse cognoscentes, inquient : O Deus, nos fuimus increduli. Considera qualiter errando, mihique mendacium imponendo, suis animabus nocuerunt, eisque parentium oculis repagulum, auribusque plumbum immisimus. Qui licet omnes uirtutes, omniaque Dei miracula uiderent, nunquam nisi tecum disceptatione facta credent : cum dicant haec nequaquam fieri, nisi per primas incantationes. Eos tamen, minime credentes ei, de ipso malum auditum turbat atque molestat. Nec ipsi alii quam suis animabus officiunt. Isti quidem in igne ponentur, suo corde prius retenta propalabunt, tandem dicendo : Si liceret nobis regredi, Dei praeceptis pareremus, nosmetipsos efficiendo bonos. Sed si daretur reditus, ut prius, mendaces effecti, [7] nullam nisi suam uiam rectam esse, et se minime resurgere dicerent.

¶ Si quaereres ab illis, quando stabunt ante Deum, hocne uerum sit an non ? ita esse, per Deum affirmarent. Sed Deus eis dicet : Gustate malum, ob errorem uestrum et incredulitatem. Qui congregationi ante Deum usque ad horam subitam contradicunt, perdendis associati, se nimium ob incredulitatem errasse confitentur : quando sua peccata nimium eos aggrauant atque premunt. [8] Mundus autem iste nil nisi ludus est atque ridiculum, quem tamen insipientes plus assequuntur. Alius uero melior est, curia timentibus Deum. Scio te molestari atque pigere, quod ipsi tibi contradicunt. Sed ipsi cum sint increduli, Dei prius praeceptis resistunt. Aliis quidem legatis priusquam tibi contradicendo resistebant, sicque obstinaciter eis flagitium atque malum intulerunt, usquequo diuinum illis subuenit auxilium. Dei tamen uerbum nequaquam suo uerbo immutare queunt, prophetarum fine cognito. Si tibi molestum sit atque graue, quod tibi minime credunt : si tibi sit possibile, totam terram perscrutare, aut coelos per scalas ascende, ut cum uirtutibus atque miraculis aduenias. Nonne si Deo placet, omnes sub eadem lege uiaque recta colligeret ? Tu igitur brutis assimilari desiste.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Increduli Christum aequalem Deo ponentes.

[2] Exemplis gentium quae ob contemptos prophetas perierunt, fidem Alcorano captat.

[3] Alcoran fides abnegatur, quia per quartas manus traditus.

[4] Alchoran a Deo exhibitus, ad corrigendos homines.

[5] Unus duntaxat Deus.

[6] Obdurati, et excaecati.

[7] Resurrectioni et iudicio generali contradicentes.

[8] Saeculum hoc fabula et somnium.