fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXIX.

In n. etc. Uniuersa coelorum et terrae Deum adorant, incompraehensibilem et sapientem, [1] qui die iudicii incredulos hominum libri, e domibus suis contra suam opinionem eduxit. Extimabant etenim se protegendos a Deo, per castra sua munitissima. Deus autem improuisus aduenit, qui tantum eorum cordibus pauorem intulit, quod domus suas bonis hominibus deserebant. Hoc itaque uidentes, memores estote. Illi uero hoc a Deo dedecus atque malum, nisi propter fugam illis perscriptam acciperent, saeculoque futuro perpetuum ignem, quoniam suum prophetam impugnabant. Quascunque suas arbores secueritis, uel suis radicibus firmiter inhaerere permiseritis, diuino mandato perficitur, ut sic incredulis dedecus et damnum inferatur. Deus quidem super quos uult, suum prophetam exaltans, cum ille sit omnipotens, illi partem praedae uestrae de bestiis et exuuiis statuit, praecepitque quod opes uillarum Dei sint atque prophetae, et propinquorum atque orphanorum, et pauperum ac peregrinantium. [2] Quicquid igitur propheta uobis iniunxerit, facite : ab illo prohibita dimittite, timendo Deum, in fine grauem. Pauperes in Dei nomine peregrinantes, et e domibus suis atque pecuniis exeuntes, ac Deo suoque prophetae subuenientes, ueraces existunt. Quorum primi credentes, diligentes ad se uenientes alios sibi praeferunt, bonaque sua diuinitus sibi commissa caeteris tribuendo sibi subtrahunt, licet eos fames atque necessitas premant. Horum autem successores Deum taliter exorant : O Deus, nobis nostrisque praedecessoribus bonis ueniam tribue, omnem maliciam contra bonos homines a cordibus nostris remoue : quoniam tu es optimus largitor ueniae.

¶ Nonne uides, qualiter mali suos socios librorum incredulos alloquuntur ? Dicentes : Nemini super uos fidem adhibebimus, quin uobiscum eiectis a domibus uestris exeamus, et de uestris expugnatoribus uindictam accipiamus. Deo uero teste mentiuntur. Quia si fuerint eiecti, minime cum illis exibunt, [170] nec illos unquam uindicabunt. Licet enim nonnunquam uindicare parauerint, ante uictoriam adeptam fugam properabunt. Vos enim nunquam aggredi uel expugnare praesument, nisi ex castellis munitis, uel post muros. Illis tamen inest sua semotim uerbotenus audacia, dicentibus se simul omnes uni parti fauere, cum eorum uelut insciorum corda penitus disgregata sint. Unde graue malum subibunt, uelut et sui iam praedecessores ob suam incredulitatem. Velut diabolus, qui cuidam homini Deo displicita facere persuasit, et eum postea liquit, dicens, Se Deum mundi timere : unde merces uirtusque contigit secundum commune meritum talium, ignis perpetuus. Viri boni, timete Deum, et uideat omnis, quid propter crastinum diem permittit. Nullatenus obliuiscamini Deum, omnes actus uestros dinoscentem. Ipse namque tunc uere damnandos uos traderet obliuioni. Homines quidem igni deputati, minime coaequantur hominibus paradisi. Illi namque his meliores existunt. [3] Si super montem quemlibet hunc Alchoran poneremus, pro diuino timore funditus dissolueretur. Hunc sermonem proferimus, ut sic homines memores efficiantur.

¶ Ille uerus Deus est, praeter quem non est Deus alius, aeque res occultas ut manifestas agnoscens, [4] pius, * condonator, rex, iudex benedictus atque saluator, omnipotens, altissimus, maximus participibus illi mendaciter adscriptis carens, omnium creator, res faciens, et corpora formans. Cuius nomina formosissima sunt, cui cuncta coelorum et terrae subiiciuntur, cum ille sit sapiens et incompraehensibilis.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Victoriae cuiusdam meminit.

[2] Opes ciuitatum Dei sunt, et prophetae, etc.

[3] Alcorani uis, quae montes liquefaciat. Arrogat autem suis nugis, quae de potentia diuini uerbi uerissime dicuntur, quod sit malleus contundens petras, et ignis. Ierem. 23. etc.

[4] * Dei nomina