fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXVIII.

In n. etc. Sermonem coram te conquerentis de marito suo, et de Deo uisore cunctorum et auditore, tuumque Deus audiens, inquit : [1] Suae coniuges minime sunt suae matres. Solae namque parturientes eos : unde uerbum maritus illius horridum et mendax protulit. Deus autem pius est, ueniaeque dator. Omnis quidem huiusmodi uerbum proferens, uel aliquem redimat, uel captiuum suum liberum faciat, antequam tangat eam. Sic enim praecipit Deus, omnes nostros actus dinoscens.

[2] ¶ Impotens autem huius rei, duos integre continueque menses ante concubitum eius ieiunet. Vel huius item impotens rei, quadraginta pauperes pascat. Hos quidem fines Deus statuit, ut in se, suoque prophetae credentes agnoscat : Quorum omnis neglector et incredulus, graue malum patietur. [3] Omnes quidem Deo suoque prophetae repugnantes, Deus ipse, sicut et antecessores suos, destruet. Cuius uirtutibus iam manifeste positis omnis contradicens, malum et dedecus die publicae resurrectionis, qua Deus omnium suorum factorum dinumerator, quorum obliti sunt illi, uelut testis euidenter pandet, quippe omnium coelestium et terrestrium cognitor, sortientur. Nusquam est trium conuentus, quin ipse quartus adsit : Nunquam quinque, quin ipse sextus : Tandem omnibus, siue pluribus, seu paucioribus, ille semper praesens adest. [4] Unde ipse cunctorum cognitor, cunctis omnes suos actus die futura reuelabit. Nonne uident illos, quibus super praecepta nostra conuentum interdiximus, a nobis prohibita perpetrare, uerbumque peccati proferre, prophetaeque nullatenus credere ? Unde uenientes ad ipsum dicunt : Deum illa praecepta nequaquam misisse, arbitrantes Deum nequaquam uindictam sumpturum de dictis suis, quae sibi damnationis uiaeque malae causa sunt. Vos uero uiri boni, nolite loquendo malum seu culpam incurrere, nec prophetae contradicere, sed Deum, ad quem fiet uester reditus, timendo, uerbum iustum et honestum proferte. [5] Illorum autem diabolorum omne uerbum ad id nititur, ut dedecus atque malum bonis inferatur hominibus : Quod illis est impossibile, nisi Deo uolente, cui se cuncti boni commendant.

¶ Vos uiri boni, locum postulantibus praebete. Deus enim uobis locum tribuet. Quaerentes sublimationem a uobis, locum excelsum accipiant. Sic enim Deus omnes uestros actus agnoscens, uestri bonis [169] atque sublimibus gradum sublimem permittet. Cum prophetam conueneritis, beneficia perpetranda promittite. Quae si minime facere poteritis, Deus pius ueniam dabit. [6] An de beneficiis praecedentibus molestamini ? Si beneficiis possibilibus ueniam nequaquam adsequi poteritis, [7] oratores et [8] decimatores estote, sequendo Deum omnium operum cognitorem atque prophetam. Nonne uident Deum illis iratum esse, qui se cunctis hominibus commendando, scienterque mendacium proferendo, nec uobis nec illis consentiunt ? [9] Qui licet ob sui saluationem iura iuranda faciant, a Dei uia disgrediuntur. Unde malum et dedecus suscepturi sunt, ignemque perpetuum passuri, neque sua pecunia, neque prole, nec etiam ipso Deo subueniente. A Deo quidem suscitati, sicut nunc uobis iura iuranda facient, extimaturi hoc illis prodesse : Sed minime. Mendaces enim comparebunt. Ipsique socii daemonis, qui praesidens illis eos obliuisci Deum fecerat, perdentur. Praue loquentes, atque resistentes Deo, suoque prophetae, quos scriptum diuinum semper superaturos asserit, cum Deus sit omnipotens, uelut omnium miserrimi pedibus substernentur et conculcabuntur.

¶ Nemo quidem credens in Deum, dieique futurae, reperiri potest, qui Deo suisque prophetis resistentes, licet parentes seu fratres filiiue seu familiares sint, diligat. [10] Talibus enim Deus ipse suffragans, eorum cordibus fidem atque constantiam inscripsit, daturus illis ueniam placidam, et paradisum, mansionem perpetuam. [11] Illi sunt namque gens Dei, semper antecedens.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Dubitantes de praemio sibi obuenturo a Deo, grauiss. peccant.

[2] Peccatorum redemptio per opera bona.

[3] Prophetis et Deo repugnantes omnes punientur.

[4] Dei praesentiam inter homines notat, ut Christus suam. Si duo uel tres. etc. Matth. 18.

[5] Diabolus praecipue bonis nocere cupit : nihil tamen potest efficere, quam quod Deus permittit.

[6] Beneficentia.

[7] Orationes.

[8] Decimae.

[9] Iusiurandum uiolantes luent poenam infernalem.

[10] Deus fidem cordibus saluandorum inscribit.

[11] Populus Dei.