AZOARA LXVI.
In n. etc.
[1]
Rerum euentu ueracissimo contingente,
quando nullus mendacio
locus dabitur,
quorundam
exaltatio, quorundam depressio fiet.
Tuncque terra tremet,
et montes in puluerem redacti
atomis adsimilabuntur,
[2]
fietque cunctorum cohors tripertita,
scilicet dextra,
sinistra,
et anterior,
[166]
quae
paradiso ditissimae
propius existunt.
Gens uero prior posteriorque,
pars minima,
illic sedebunt accubitati, hi
quidem in illorum directis,
Quibus administrabunt adolescentes pulcherrimi cum
phialis,
[3]
caeterisque
uasis plenis optimo liquore,
nec capitis dolorem nec ebrietatem parituro :
electaque poma,
carnesque uolatilium
afferent.
Aderunt etiam
et uirgines, oculis immensis atque pulchris.
Talem itaque suorum factorum
remunerationem accepturi,
[4]
nullum uerbum fetidum seu culpabile,
sed tantum salutationis uerbum
mutuum
audient.
Dextrae quoque partis
homines
inter ficus,
arboresque proceras manentes,
umbram immensam
cum optimis
stramentis,
amnemque
fluentem,
pomaque
multimoda
illis nunquam
prohibenda,
uirginesque
coaequas, maritos suos
maxime diligentes, habebunt.
Sunt et in hac cohorte pars priorum,
parsque posteriorum.
[5]
Homines uero sinistri
focum pessimum,
umbramque fumi nigerrimi inibunt.
Quoniam prius negligentes,
et malis obstinaces,
dixerunt : Cum nos in
puluerem redacti erimus, nunquam nos ulterius,
seu patres nostri,
resuscitabimur.
Sciendum autem, primos atque
postremos omnes
in die
praefinita coadunandos,
et deinceps homines errantes atque contradicentes in
igne perpetuo mansuri,
uelut esurientes de arbore ezecum comesturi,
uentres suos farcient.
Deinde igneum
quasi sitientes
potum haurient.
Mihi creatori uestro quare non
creditis ?
Utrum ego
sperma foetumque,
an uos
ipsi, fecimus ?
Vos
quidem mortem manu nostra uobis immissam uindicare non potestis.
Nos formas uestras
immutamus, et plura uobis ignorata facimus.
Primam uero facturam uestram, si
memores estis, agnoscitis.
Nonne scitis, an nos, an uos hortum seminauimus ?
[6]
Si uestra quidem
uoluntas exigeret, penitus exsiccarentur, ut deinceps nostrum opus
atque uirtus appareret :
utrum nos an uos aquas coelitus missas,
quas uos potatis,
praebemus ?
Nobis quidem eas salsas dimittere
possibile esset. Gratias igitur nostrae maiestati quare non
soluitis ?
Quis uestri lignum ignis materiam
fecit ?
Nos quidem hoc
ad commodum memoriamque bonorum fecimus.
Tu Deum iugiter nominibus suis
sacris inuoca.
[7]
Per locum
occasus stellarum,
quod
magnum scientibus est sacramentum,
hic Alchoran optimus
a rege mundi compositus est atque positus,
in loco tantum a mundis atque bonis tangibili.
Cur igitur illius uerbo
contradicitis ?
Hora
quidem a uobis expectata, quasi animae suis faucibus inhaerebunt.
Quibus nos singulis,
licet nesciant, propriores assistimus.
Quilibet anteriorum et appropinquatorum,
quietem et odorem optimum, atque
paradisum perpetuam mansionem habebit.
Super quemlibet quoque dextrae partis salus Dei
descendet.
Residui uero,
uidelicet contradicentes et erronei,
ueraciter ardebunt igne grauissimo
permansuri.
Haec quidem de saeculo
futura uera sunt :
unde
tu Deum immensum inuoca suppliciter, et adora.