AZOARA LXIII.
In n. etc.
[1]
Per stellam uespertinam
cliens
noster, nullatenus errans,
nil ex
proprio uelle,
nisi
tantum diuinitus sibi mandatum loquitur :
qui subleuatus ad orizontis
celsitudinem,
ad Deum
ipsum instruentem illum,
atque docentem efficaciter, accessit :
tanti tamen spacii interuallo,
quantum sagitta arcu
missa bis transcurreret.
Qui tunc praecepta Deum sibi dicentem audiens,
animum minime dubitantem
inde tulit :
ubi nec uos
eum de diuina uisione calumniemini.
In loco namque propinquo paradiso,
optime de uirtutibus maioribus
uidit,
oculo suo
nullatenus eum fallente.
An tribus imaginibus uisis, uidelicet Alleto, Alance,
Meneth,
masculos Deoque foeminas
adscribitis ?
[2]
Haec
quidem est iniusta partitio :
quoniam illa non sunt nisi uana nomina, tantum a
uobis patribusque uestris ficta : quibus nullas uirtutes Deus
permisit. Sed uos nil nisi tantum opiniones sequimini, uestras et
uoluntates. Nunc autem uobis rectum humanumque uotum a Deo mittitur,
[3]
huius et alius saeculi
domino :
sine cuius
uoluntate nec etiam aliquis multitudinis angelorum cuiquam prodesse
poterit.
[4]
Alii tamen
saeculo non credentes, angelis nomina foeminarum imponunt,
nullam inde peritiam
habentes. Opiniones enim uerum impedire minime potentes, tantum
exequantur.
Ab illis
igitur me nominare nolentibus, sed huius mundi uitam diligentibus,
cui totum studium atque
sapientiam praebent, manum tuam retrahe. Deus enim recte procedentes
et aberrantes dinoscens,
rebus uniuersis imperans, malis suam mercedem,
bonisque suam similiter iustissime reddet :
Qui tamen tum peccata maxima, tum
culpas modicas committentibus, amplam misericordiam faciet. Ipsi
itaque scienti, qualiter uos primo creauit, et in matris aluo
secundo formauit, cur de corporibus uestris diuina debita
beneficiaque non tribuitis ? Ille quidem timentes annotat.
Nonne uides illum
a beneficiis cessare
penitus, qui primo paruum praebuit ?
Apud Deum est uisus atque noticia secretorum.
Nonne uidit, qualiter
libri Moysis
et Abrahae iam defunctorum praecipiunt,
[5]
ne quisquam peccata peccatis transactis accumulet :
cum omnis mercedem suam
optime uisurus,
secundum
opera sua tantum iudicabitur, diuina tamen misericordia meritum
augente.
¶
Omnes quidem redibitis ad Deum,
qui ridere et plangere,
ac mori et uiuere tribuit,
et masculum et foeminam
de spermate secundum modum atque
mensuram fecit,
omnes
alia uice suscitaturus :
qui pro uelle suo hos diuites, illos pauperes
efficit.
Estque dominus
Ascheare.
Ipse quidem
Hath confudit,
nec
Themuth dimisit,
nec
genti Noem prius maliciosiori atque superbiori pepercit.
Almutefichet etiam in terram
deuergendo,
penitus
superne cooperuit.
[6]
An
aliquod istorum Dei factorum contradicitis ?
Vos quidem castigat, sicut et
primos.
Aliud autem
saeculum iam appropinquat,
quod nullus nisi solus Deus diuertere poterit.
Hoc autem uerbum uos
admirantes,
nil tamen
inde curantes deridetis,
indeque ludum facitis.
¶
Deum humiliter adorate, et ipsum iugiter inuocate. .
[164]