fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LXII.

In n. etc. [1] Per montem Sinai, librumque lineariter in chartis subtilissimis scriptum, et per superne domum aedificatam, tectumque sublime, mareque metis pressum, Dei uindicta superueniet, quam nemo diuertere poterit die, qua coelum cum uniuersis illo contentis mouebitur, et montes cum nubibus, et contradictores malum saepius illis dictum sortientur. Quibus tunc ad ignem gehennae uocatis, Deus inquiet : Hic est ecce focus, cui saepius deridendo contradixistis. An hunc fantasticum atque magicum, an uerum esse perspicitis ? Illum igitur patienter sustinete. Non minus enim patiemini, si sustinere nolueritis : cum secundum opera uestra meritum suscepturi estis. Timentibus autem, paradisum possessuris, et ab igne penitus liberandis, dicetur : De fructibus omnimodis uobis datis, optimoque uictu comedite, atque bibite, ob actus uestros optimos : [2] et super uestium stramenta formosissima pro modo uestro discumbite, ducturi uirgines decentissimas, cum oculis immensis atque pudibundis, nusquam nisi tantum ad maritos suos flectendis. Credentium quoque filios credentes secundum opera sua sufficienter remunerabimus. Illis fructus et carnes pro sui uoti modo multiplicaturi, [3] qui pueris suis speciosis, ut margaritae constipandi, potum sument, nec fetidi nec immensi peccati participem. Et horum alii sic alios alloquentur : Quoniam nos hominibus misericordes, Deum prius atque suppliciter inuocauimus, ipse pius ueniaeque dator nos ab ignis feruore liberauit. [4] Homines ad memoriam reducere non desiste. Quoniam licet non sis prorsus conuersionis efficax, non es auarus, nec uersificator : Cum expectantibus tamen, nec conuerti uolentibus ante mortem, tu simul expectes. [5] An dicunt sua somnia talia fore ? an superbia praesumptioneue ducti ponunt alia ? an perhibent hunc illa finxisse, et nec ideo se credere uelle ? Veniant igitur cum similibus, si uerum dixerunt, nec illos pro nihilo fecimus. An illi coelos et terram condiderunt ? Hoc autem nequaquam asserunt. An apud eos Dei pecunia deponitur ? an ipsi de Deo iuste conqueruntur ? an † scalam, [6] ut coelestia secreta percipiant, obtinent ? Res igitur nouas atque rumores afferant. An remunerationem, an calumnias ab illis quaeres ? Dicent quidem illas sibi grauissimas et impossibiles esse. An est apud eos secretorum noticia ? Scribant igitur. An quaerunt decipere ? Deceptores quidem sunt. An habent nisi Deum unum ? Nolit Deus, quod ipsi perhibent. Qui uidentes aliquid coeleste cadere, dicunt, id esse nubes bonas conglomeratas. Illos usque ad diem dimitte, qua [163] malorum operatoribus et incredulis, quorum pars est plurima, nec ars aliqua proficiet, nec quisquam adiutor, seu uindex aderit. [7] Tu quidem patienter expecta diuinum iudicium, te uidente gerendum. [8] Cumque surrexeris, nocteque, similiter circiter auroram, Deo grates humiliter redde.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Iurat Dei uindictam impendere.

[2] Paradisus lurconibus appetibilis.

[3] Credentium filii aetate puerili fungentur officio pincernarum.

[4] Instandum est doctrinae.

[5] Contentio contra infideles, qui plures deos asserunt.

[6] Scalam : sicut ipse per scalas caelum ascendit.

[7] Iudicium.

[8] Oratio.