fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LX.

In n. etc. Per Alchoran disertum [1] summe mirati sunt increduli, nuncium de semetipsis esse missum, indignanterque dicunt, hoc diuinum esse miraculum. Sed licet ipsi dicant, Cum mortui nos in puluerem redacti fuerimus, prolixus erit reditus : tamen nos scimus, quantum de suo numero parua singulis diebus surripit, et quando fiet reditus. Apud nos enim est liber, haec omnia notans. Illi uero ueritatis missae contradictores, summe dubitant. [2] Nonne uident, quomodo coelum supernum sine plica confusioneque speciosissimum ornauimus, et terram planando montibus firmauimus, et in ea rerum omnium pares formose creauimus, ad omnium bonorum uisum et recordationem : et per aquas utiles coelitus missas producentes hortos, et spicas, ac germina, nec non palmas proceras, et hermodactylos, uictum scilicet hominibus, terram mortuam excitauimus, consimili quoque potentia ueraciter illos suscitaturi ? [3] Sui quoque praedecessores, uidelicet homines Noë et Hat, superbique Pharaonis, nec non et Tuba, nostris praeceptis, atque prophetis contradixerunt. Illisque contingit, quod illis praedictum est et praedicatum. Ego quidem hominis conditor, sui cordis secreta cognosco, [4] illi propior quam guttur suum. Nihil autem in dextris uel in sinistris loquitur quis, uel operatur, quin a Deo sciatur atque firmetur.

¶ Verum ueraciter mortis ebrietas, quam uos diffugistis, flatuque buccinae ueniet iudicii dies, qua cunctae coram uenient animae, cum testibus suis adductis. [5] Dicetque Deus : Qui diem istum neglexistis, iam detectis oculis uestris limaciter perspicite, et gehennam omnes intrate, malum grauissimum passuri : qui nostris praeceptis contradixistis, increduli manentes, et bona prohibentes, malaque gerentes, et cum Deo ponentes participes. Sui quoque socii dicentes hoc idem sibi contigisse, Deum sic alloquentur : O Deus, nos quidem eis nullatenus errorem intulimus, sed ipsimet errauerunt. Respondebit Deus : Nolite mecum causas agere. [6] Verbum enim meum non mutabitur, quin contradictoribus infernus impleatur, et uos iam meos habuistis nuncios. Infernus quidem ab illo tunc quaesitus, an plenus sit, respondebit : Adhuc tribue. [161] Credentibus quidem, et diuina mandata corde puro custodientibus, inquiet Deus : Paradisum timentibus factam, intrate cum salute. Haec est enim dies, qua perpetuam mansionem illic accipietis, omne uelle uestrum habituri, quod et ego semper augebo. [7] Plurimae gentes illis potentiores a nobis destructae, in terra multum malum operatae, an quoquam in terris apparent ? Hoc quidam sapientes in memoriam reducere deberent, et recolere, quomodo sine labore fatigationeque coelos, et terram, et interpositum omne sex diebus creauimus. Tu quidem dictum eorum sustine, et ora Deum ante solis ortum et occasum, caput bis ad terram inclinans, [8] et expectans, quando praeco clamorem ex propinquo faciet. Illa namque die uocem ueram audient omnes, et e foueis exibunt. Terra namque cito diuidetur, nostra uoluntate iubente, ut ad nos redeant omnia : quibus prius uitam, postea mortem dedimus. [9] Nobis omnia sua dicta cognoscentibus, nullam illis castigando uim inferas : sed tantum Alchoran istum illis explana, ut sic timentes dirigas.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcoran laudat immodice

[2] Opera domini et beneficia resurrectionem probant.

[3] Exempla incredulorum.

[4] Deus de propinquo.

[5] Sententia nouissima Dei.

[6] Dei uerbum non mutatur.

[7] Paradisi uoluptas augenda subinde. Igitur non perfectam habet felicitatem.

[8] Orantes diem domini expectent. Resurrectio.

[9] Docendi, non cogendi homines.