fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XIII.

Grauioris hostilitatis et infestationis Iudaei semper erga nos, amicitiae uero maioris Christiani reperiuntur. Christianorum etenim sacerdotes et praesules non indignantes, praesumptuosiue, cum uerbum super prophetam positum audiunt, ueritatemque cognoscunt, lachrymantur, et dicunt : O Deus, nos cum illis bonis hominibus credentes, te nos illis associaturum summe speramus. [1] Cur enim in Deum, et ei quod nobis de ueritate datum est, non crederemus ? [2] Hoc autem uerbo, sicut et omnes benefacientes, paradisum aquarum fluxu dulcissimam promerentur. Increduli uero, meisque praeceptis contradicentes, igni deputantur. Viri boni, res a Deo uobis illicitas statutas, uel e conuerso, cum Deus a se prohibita gerentes abhorreat, nequaquam efficientes, bona sapida uobis a Deo concessa, ipsum timentes, quem adoretis, et inuocetis, comedite.

[3] ¶ Iusiurandum ex corde factum, non aliud uos coram Deo reos efficit. [4] Illius quidem ueniam adipisci studens, decem pauperes pascat, sicut suam gentem pascere mediocriter consuetus est, aut eos induat, uel hominem redimat. Horum omnium impotens, tres dies ieiunet. Hoc itaque propter [43] iusiurandum facturi, ea diligenter obseruantes, maxime nitetis : Deo uos sic sua secreta docenti, grates reddite. [5] Viri boni, uinum, et aleas, et scacos, cum non sint res licitae, sed diaboli machina, per quae inter homines inimicitiam et abhorritionem iniicere, et eos ab orationibus et inuocatione Dei retrahere maxime nititur, praetermittite. Dimittetis igitur, an non ? [6] Sed Dei mandatum sequentes, legatoque suo parentes, uobis cauete. Sin autem, non plus nuncio quam mandatum perficere pertinet. Quando timuerint, et crediderint, et benefecerint : itemque timuerint, et crediderint, et benefecerint : sicque tertio, de cibis eorum nullam curam custodiamue suscipias. Deus enim benegerentes diligit. [7] Viri boni, Deus uos in paruo uenatu manibus uestris seu lanceis sumendo tentare uoluit, ut sic timentes se dignoscat. Prohibitum faciens, graue malum tolerabit. In mensibus igitur prohibitionis et peregrinationis, nemo bonus uenatum interficiat : quem quilibet sponte perimens, [8] pro illius modo coram testibus in cibis pauperum apud Mechan, uel deinceps ieiunio persoluat. Hoc itaque praeceptum amodo seruate, transacta pro nihilo ducentes. Deus enim incompraehensibilis et sapiens, ulterius inde uindictam sumet. Omnis uenatus maris, euntibus Mecham, ac discedentibus, ad comedendum licitus est : Terrae uero uenatus, minime. Ad Deum itaque redituri, ipsum timete. Mechae domum, uel mensas, ac oblationes, Deus aram hominibus constituit : ut sciant, omnia coelestia seu terrestria compraehendi sapientia Dei, omnia scientis. Qui licet pius et misericors sit, grauis in fine censetur.

[9] ¶ Ad prophetam nil nisi mandatum patefacere pertinet, Deo sciente singula, manifesta scilicet, et cordis arcana. Mala et insipida, licet ipsa plura sint, saporiferis minime coaequantur. Homines sapientes, ut in anteriora procedatis, Deum timete. De praeceptis huius libri quare quis quaestionem querimoniamue mouet ? Post Alchoran enim positionem, quicquam inde mutare nefas est. Et mutatio si fieret, uobis iram atque molestiam generaret. Haec et his similia, priusquam uos, caeteri quaesiuerunt, sed eis postea minime crediderunt, nec Bahiratin, nec Cehibatin, nec Cehiletin, nec Ham Deus mandauit. Increduli quidem, et minime Deum adorantes, deoque mendacium imponentes, cum ipsi postulantur praeceptis a Deo positis suoque legato fidem adhibere, inquiunt, se nolle quicquam imitari, nisi quod parentes sui imitati sunt. Quibus talis fit obiectio : Utrumne patres, nisi uiam rectam tenentes, imitamini ? [10] Viri boni, cum cuiusque sua sit anima, nec sibi rectam uiam proficiscenti alius error noceat, uos ad Deum, omnia facta uestra uobis dicturum, conuertamini. [11] Inter uos item testimonia facite, cum quis ad mortem hora diuisionis appropinquauerit : sintque duo uestri, aut alius professionis, testes. In itinere uero mortem praeoccupatos, usque post orationem terminatam, tenere debeatis. Suique testes per Deum iurabunt. Sed nec quicquam falsitatis apponere, nec minus dicere, nec pro pecunia testimonium uendere, cum quilibet modorum istorum peccatum pariat. Si eos tamen illic peccare contigerit, alii super eos testimonium dantes, iureiurando probent suum testimonium uerius quam priorum existere. Deum timentes, ipsum exaudiant, cum ipse malos uiam rectam nequaquam doceat. [12] Dic Deum omnes nuncios congregaturum, eosque quaeret quid scilicet proficuum quisque fecerit : quod tamen nequaquam eorum est scire, sed ipsius Dei, qui cuncta nouit cordium arcana. [13] Deus Iesum Mariae filium [44] affatus, cui tribuit animam mundam atque benedictam, qua iuuenes et infantulos affatus est, et formis uolatilium luteis a se factis insufflans uolatum praebuit. Caecum natum, atque leprosum curauit : Mortuos resuscitauit : [14] quem item librum, et sapientiam, nec non Euangelium et testamentum docuit, inquit : Te sic ad filios Israël cum uirtutibus meo uelle ueniente, eorum increduli magum esse perhibent. Tu uero de bonis tibi matrique tuae diuinitus datis, mihi gratias redde. Deo item a uiris uestibus albis indutis quaerente, an in se nunciumque suum crederent ? responderunt, Ita, credimus, et tu testis es. Inde eisdem a Iesu Mariae filio quaerentibus, an Deus super omnes mensam coelestem ponere potens esset ? [15] Iesus ipse respondit : Si creditis in Deum, ipsum timete. Illis autem dicentibus, Volumus inde comedere ad nostrorum cordium confirmationem, utrum te uerum dixisse sciamus, cum nostro testimonio confirmemus. Deus inde sic exorat : O Deus, nobis mensam coelestem quae sit nobis pascha, omnibusque praesentibus, primis scilicet, atque caeteris, atque miraculum tribue. Quem Deus exaudiens inquit : Illis eam praebebo. Sed quisquis eorum deinceps incredulus factus fuerit, eum prae cunctis mundi gentibus, poenis atque miseriis affligam. [16] Ipsi iterum Deo dicenti : O Iesu Mariae fili, tu persuades hominibus, ut Dei loco te matremque tuam duos deos habeant, et uenerentur ? [17] respondit Iesus, Nolit Deus, ut ego quid praeter uerum dicam. Et si ego protuli, tu nosti. Quia tu omnium secreta cordium noscens, mei cordis arcanum penetras : ego uero nequaquam tui. Tu scis itaque, me nil hominibus nisi mandata tua dixisse, scilicet quod te Deum meum atque suum inuocent, et adorent : quorum quamdiu tibi placuit, testis affui. Nunc autem tu, qui es testis omnium, post quam ab illis ad te me sublimasti, eorum cognitor existas. Quibus si malum feceris, gens tua sunt : Si condonaueris, tu es incompraehensibilis et sapiens. Dicit Deus : Nunc instat dies, quo sua uindicis ueritas proficiet. Eis etenim ueniam quoniam me secuti sunt, quod sibi prae caeteris lucrum est maximum, et paradisum aquarum fluxu dulcissimam, ubi perseuerent, tribuam. Ego namque Deus omnipotens, coelo et terrae, et uniuersis quae sua capacitas continet, impero.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Christianorum praesules nescio qui Machumetizantes.

[2] Leuissima ratio Paradisum adipiscendi.

[3] Iuramentum ex animo factum obligat.

[4] Eiusque uiolati expiatio.

[5] Vinum, alea, scaci ludus uetantur.

[6] Legati officium exponere, mandata.

[7] Venatio licitae quando.

[8] Mecha.

[9] Alcoran doctrina non uocanda in dubium.

[10] Patrum traditiones eadem facilitate reiiciuntur, qua allegantur.

[11] Testamenta.

[12] Legatorum Dei iudicium.

[13] Iesus animam habet mundam et benedictam.

[14] Miracula partim uera, partim ficta. Ut 5. cap.

[15] De mensa et coena dominica more suo nugatur Pascha.

[16] Iesum negat Deum esse.

[17] Mariam pro Dea coli obiicit. Quod utinam non quibusdam competeret.