fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XII.

[1] Viri boni, in omni pacto uobiscum firmato constantes, meque timentes estote, nec animalium foetus, quos illicitos dixero, cum omnes alii liciti sint, nisi peregrinantibus, comedere uelitis. Peregrinanti quidem cauendum, ne uenatus interficiat, Deo prohibente, nisi prius mense prohibitionis peracto : Tunc enim uenatus summere fas censetur. Omnis Dei domum inuocans, nequaquam oblationes in alto ponat : et ut misericordiam a Deo consequatur, in ipsum credat : nec ob homines prauos a uia recta se diuertat, Deique dilectioni, suisque bonis, nequaquam malis atque peccatis studeat, Deum timens : quoniam ipse grauis atque difficilis super rerum fines inuenitur. Sunt autem uobis haec illicita, sanguis et morticinium, animal quodlibet nequaquam Dei nomine peremptum, et suffocatum, ac igne combustum, uel ruina morti deditum, et a lupo tactum, nisi quis illud interfecerit. [2] Nullus item nisi per Deum iuret. [3] Sin autem, iniuriam effecit. [4] Malis quidem exhinc certum erit, eos uobis nunquam dominaturos, cum hodie tibi tua lex, mihi propter te placita, donumque Dei necessarium atque sufficiens compleantur. Me itaque, non illos timete. Si cuiquam rerum istarum aliquam, quasi sibi necessarias quis quaesierit, nec culpae nec peccati reus erit : quia Deus pius inundabit ueniam. [5] Quaerentibus a te, quae res sint licitae ? dices, sapidae et odoriferae. [6] Venatum tendens, si sui canes ab eo docti, sicut et a Deo, ipsi bestias coeperint, super eas Dei nomen inuocans, eas comedat, Deum timens, cui subest omnis rerum numerus. [7] Amodo rursum hic a Deo uobis datur licentia, ut de dapibus hominum legum comedatis, illique de uestris. Eorumque foeminas bonas et timentes, ac in Deum credentes, et nequaquam amasios habentes, cum illis munera danda tribueritis, ducite. Omnis legi non credens, omnia sua perdit opera, in die iudicii connumerandus amissoribus. [8] Viri boni, cum oratum surrexeritis, facies uestras ac manus ac brachia usque ad cubitum, et pedes usque ad tibias abluere, et capillos reuoluendo caput abstergere, et post coitum mulierum balneari uos oportet. Infirmi quidem, uel in itinere ab egestu, uel mulierum coitu uenientes, et aquam minime reperientes, facies suas atque manus terrae mundae puluere tergant. Deus namque uestram diligit mundiciam, officiique diuini perfectionem, cum gratiarum sibi redditione, et deitatis inuocatione. Cunque uos confessi fueritis coram Deo, uos foedus inter uos firmatum audire et credere, Deum timete, cum ipse arcana cordium cognoscat. [9] Omnem talem esse decet, ut nequaquam propter homines rectum dicere sinat, sed coram Deo, omnibus timendo, quoniam omnium opera noscit, rectum quo nihil est melius peragat, Deo credentes, et omnes benefacientes spe confirmaturo, et ueniam ac mercedem innumeram eis daturo.

¶ Increduli, nostrisque praeceptis resistentes, ipsi gehennae deputantur. Viri boni, manus hominum fere uobis impositas, ego diuertens a uobis retraxi. Vos itaque me Deum, omnium bonorum tutorem, timentes adorate. Inter Deum filiosque Israël pacto foederis firmato, xii. expugnatores atque praecones iustitiae ministros ex eis Deus elegit, [10] quibus et ipse dixit : Ego uobiscum semper praesens adero. si in me credideritis, prophetis meis fidem adhibentes, et eis auxiliantes, et orationes ac eleemosynas in meo nomine feceritis : [39] uobisque dans peccaminum ueniam, paradisum et aeternam mansionem tribuam. Omnem haec linquentem, deuius error abducet. Illis autem nequaquam foedere firmato constantibus, amorem nostrum retrahentes, corda sua peruersa duraque fecimus, suae legis partem retinentia et distorquentia : unde semper res iniustas facere eos innitendo uidemus. [11] Tu uero Deum, omnes benegerentes diligentem, pro ipsis, ut ueniam faciat, deprecare. [12] Cum uiris item Christianae professionis, nostrae dilectionis foedere firmato, illi quorundam eis praeceptorum obliti sunt. Illis autem, et istis, hostilitatem et infestationem ac abhorritionem usque ad diem iudicii Deus immisit, eorum secundum opera sua uenturus iudex. [13] Viri legum, uobis nuncius uester missus, uos multa prius a nobis negata docturus, multa uero adhuc taciturnitati commendaturus, lucem secum librumque coelitus missum, qui timentibus Deum uiam saluam et rectam ostendit, et a tenebris eiicit, affert. Sciendum quidem eos incredulos esse, qui Iesum Mariae filium Deum esse dicunt. [14] Quis enim eis quicquam faceret, inde si Deus omnipotens, omnia prout uult faciens, cuius imperio cuncta subiacent, Christum atque Mariam, omnesque mundanos mori faceret. Vos Iudaei atque Christiani, si Dei filii, suique dilecti estis, prout uos dicitis, cur uobis culpas atque peccata gerentibus poenas et malum ingerit ? [15] Certe uos nihil aliud quam homines estis, a Deo ueniae mercedisque maximae datore, ad quem omnium erit reditus, creati.

¶ Vobis, uiri boni, nuncium uestrum alium prophetam a longe sequentem dimisimus, ne uos iuste conqueramini, uos carere doctore, qui gerenda praecipiat, illicitaque prohibeat. Moyses suae genti persuadens, ut Deum ipsum inuocando adorarent, quia eis prophetam, et reges, ac diuites, multaque nulli caeterarum gentium commissa contulit, inquit : Terram sanctam, scilicet Hierusalem, uobis a Deo praedestinatam, intrate retrouertentes. [16] Sin autem, damnum et detrimentum incurretis. Dixerunt illi : Cum homines ingentes, graues, atque fortes illic immorentur, nos nunquam nisi remotis illis ingrediemur. Tunc duo uiri Deum timentes inquiunt : Vosmetipsos, si boni estis, Deo commendantes, per portam super eos ingressum facite, sicque uictoriam adipiscemini : Illi tamen obstinaces, quasi Moysen improbando, inquiunt : Nisi prius illis expulsis, nos nequaquam aditum tentabimus. Sed tu Moyses, atque Deus, eos expugnate, nobis hic adstantibus. Quibus Moyses respondens, se nullius animae nisi suae fratrisque moderatorem et imperatorem esse, Deum, ut inter eum illosque malos discuteret, precatus est. Dixitque Deus : Noli solicitari, uel quicquam de huiusmodi malis hominibus cogitare. Ego namque illos malos et noxios, XL. annos inducam, et per terras uagari faciam.

¶ Illis historiam filiorum Adae, ut sciant qualiter alter alterum interfecerit, retexe. [17] Illis holocaustum igne superposito facientibus, alterius holocaustum, alterius minime a Deo collectum est. Unde alteri dicenti fratri suo, Ego te interficiam : alter respondit, Deo nullius holocaustum acceptabile, nisi timentis ipsum. Idemque dixit : Licet manum tuam ad mihi mortem inferendam superextenderis, ego nequaquam ut te necem, manum extendam. Deum namque saeculi totius imperatorem timeo.

¶ Ut tu enim peccati sarcinam feras, sic igni deputandus (talem namque mercedem maleficus assequitur) minime perhorresco. Illi itaque diu deliberanti, anima sua caedem fratris persuadente, fratrem occidit, deinceps perditis associatus. Coruus autem a Deo missus in terram, quid de fratre suo gerendum esset, insinuauit. Ille igitur nec inertia nec pigricia retentus, fratrem suum, ut coruus coruum, terra cooperiens, semetipsum [40] deinceps reum et repraehensibilem notauit. [18] Hac itaque de causa filiis Israël scripsimus, ut quisquis hominem uita priuauerit, nisi ipse primus alius interfector, terraeque uastator extiterit, quasi totius gentis peremptor existat : uniusque uiuificator, quasi totius gentis resuscitator habeatur. Multis ad uos iam prophetis cum uirtutibus missis, postea tamen eorum multi in terra manentes iniustitiam secuti sunt. [19] Omnes Deo suisque prophetis resistentes, et ubique locorum, ut iniurias hominibus terraeque uastationem ingerant, discurrentes, caedem et suspectionem, aut pedum uel manuum per oppositum abscissionem promerentur, atque de terra proiectionem. Istique tales in hoc saeculo contemptum, et in alio grauissimum malum patientur, nisi prius illi mala dereliquerint, quam uos eos aliquibus malis puniatis. Sciatis etenim, Deum sua benignitate ductum, ueniam daturum. [20] Viri boni, Deum timentes, factis per quae uos ipsi propinqui sitis, studeatis, ipsiusque nomine usquequo uos meliores et elatiores efficiamini, praedatores et expugnatores estote. Incredulorum autem die iudicii nulla fiet redemptio, licet tantum quantum bis terra caperet, pro se darent. Ipsi namque maximis affligendi poenis, ab igne gliscentes exire, nunquam inde euasuri, summe torquebuntur. [21] Furum manus abscindantur, eo quod Dei grauis atque sapientis offensionem et iram promerentur.

[22] ¶ Post malum perpetratum poenitenti, beneque facienti, Deus pius et misericors, sibi dilectis ueniam, inimicis malum pro uelle suo praebens, cum ipse sit omnipotens, eiusque sint uniuersa, ueniam tribuet. Pro festinantibus secundum uires suas ad incredulitatem, qui scilicet ore fidem confitentes, corde renuunt, nec curam multam nec dolorem, tu nuncie sustineas. [23] Iudaeorum falsa loquentium, aliisque consimilia fari persuadentium, qui uerba distorquentes dicunt : Si uobis haec uel illa dederit, sumite : sin autem, uos ab illo cauete, cum ex Dei parte nemini quicquam proficere queat, cui Deus nocere uoluerit : Horum inquam uerba nequaquam esse munda Deus censet, eis in hoc mundo dedecus, et in alio graue malum allaturus. Istos quidem sic falsa proferentes, et illicita ac iniusta praemia comedentes, si ad te uenerint, aut a te repelle, quod nec tibi nocebit : uel cum ueritate, quam Deus diligit, iudica. [24] Cum ipsi testamentum habeant iudicium Dei docens, uiamque rectam et lucem ac sapientiam praestans, suis cordibus et mentibus ad gerendorum noticiam a Deo monstratum, cum quo prophetae, timentesque Deum, et sacerdotes atque pontifices iudicant, cur a te iudicium postulant ? Ego quidem timendus uobis sum, non homines : nec mea mandata pro modico precio uendere uelitis. Omnis secundum Dei positum non iudicans, malis et incredulis adnumerabitur. Est autem illico a Deo positum, ut anima pro anima, oculus pro oculo, naris pro nare, et dens pro dente tribuatur, et pro uulnere consimile fiat. [25] [26] Hoc tamen condonans, Dei misericordiam, peccatique decrementum accipiet. [27] Christum item Mariae filium, cui commisimus Euangelium, quod est lumen et confirmatio testamenti, et castigamen ac recta uia timentibus Deum, ad uestrae legis complementum misimus. Omnis igitur euangelii seruus, ipsius praecepta iudicando sequatur. sin autem, malus erit. [28] Tibi quoque librum ueritatis, suorum praeceptorum confirmatorem, cum quo tuum est iudicare, desuper misimus. Tu igitur secundum ipsum inter eos discussurus, eorum uelle nequaquam, sed solum ueritatem amplectere, cum sui cuique posita sint a nobis lex et iudicia. [29] Sciendum quidem, Deum, si sibi placuisset, omnes gentem unam effecisse : sed scire quaerit, quid de suis mandatis quisque perficiat. Sit igitur intentio uestra, semper benefacere, cum ad Deum uestras lites controuersiasque discussurum omnes redibitis.

¶ Tu inter eos iudicium daturus, secundum Dei [41] dispositionem, caue ne suum uelle sequendo, te a dato tibi coelitus in suam partem distrahant. Sciendum quidem, Deum illis malum etiam pro minimis peccatis daturum, si tuis iudiciis non obedierint. [30] Et eorum multi sunt increduli, quaeruntque iudicia brutorum et insipientium : cum Deo non sit iudex melior. [31] Vos uiri credentes, super uos nequaquam constitui praefectos seu iudices Iudaeos ac Christianos permittatis. Omnis enim haec agens, eis consimilis efficitur : cum Deus homines prauos ad uiam rectam minime dirigat. Viri tamen infirmi cordis, dicentes se malum sibi futurum timere, quibus suo corde repraehendenda timentibus, Deus, aliquisue pro eo, ui sua superueniet, illis obediunt, sicque bonorum testimonio sua perdunt opera, perdendis associandi. [32] Viri credentes, si quis uestri suam legem liquerit, uiros se dilectiores Deus ipse diligendos eliget, qui pii dulcisque cordis in bonos atque fideles, grauis autem atque crudelis in incredulos habetur. [33] Expugnatores Dei nomine lites aggressi, nihil timeant. Haec sua munera Deus cui uult tribuit, cum ille sit diues et largus, ac sapiens et immensus. Solus Deus, suusque legatus, uirique boni, uidelicet eleemosynarum ac orationum factores, seque Deo penitus subiicientes, uobis auxilientur. Pars enim illis commendata, uictoriam adipiscitur. [34] De nostra lege ludum atque ridiculum facientes, qui scilicet priusquam uos legi subiecti fuerant, ei similiter incredulos, qui uos orantes illudunt, cum sint insipientes, nullatenus uobis participes, nec uestrorum tractatores negotiorum statuatis, Deum timentes, si boni estis.

¶ Viri legum, cum nos in Deum credimus, suisque praeceptis super nos et praedecessores nostros missis paremus, uosque peiores existitis, cur de nobis uindictam sumitis ? imo peiores aestimando uos ueraciter estis, et a recta uia magis deuii. Quibus Deus amorem suum retrahens, uestri quosdam simias, et porcos, ac idololatras constituit. Vos item accedentes fidem uestram confitemini, qui semper et aduentu atque discessu corda gestatis incredula, Deo cordium uestrorum secreta dinoscente. Horum multi malorum studiosi, mala gerunt, et illicita praemia comedunt. Cum igitur a suis primatibus et tacenda dicant, et non agenda gerant, haec praetermittere non iubentur : Manus Dei manicis ferreis coniunctas, Iudaeis dicentibus, suas manus merito sic uinciri, seque pessumdari, uerbum illud exigit, cum diuinae manus capacissimae, et penitus expansae, prout uult, et quantum uult, largiantur. Sed eorum semper error augmentabitur, ut minus praeceptis super te coelitus missis fidem adhibeant. [35] Unde uobis hostilitas et abhorritio, ante diem iudicii nequaquam terminanda intercidet. Sed hoc quidem tibi minime curandum, quia flamma eorum inertiam Deus extinxit. Terras tamen adhuc uastatum, quod Deus abhorret, proficiscuntur. [36] Nos quidem hominibus legum, si crederent atque timerent, ueniam peccaminum facturi, paradisum sufficientem tribueremus : Et si testamenti, simul et euangelii, ac coelitus super eos missi praecepta sequerentur, tot cibis totque bonis abundarent, quod etiam suis substernerentur pedibus. Eorum tamen pauci fidem obtinent, plurimi quidem sunt increduli. [37] Tu donum tibi coelitus missum, nuncie, caeteris docendo tribue. Sin autem, te Deus ab illis hominibus liberabit, qui malos ad uiam rectam nequaquam dirigit. [38] Sciendum quidem, uiros legum nullius legi fideiue perfectionem assequi, nisi testamenti et euangelii ac huius libri a Deo positi praeceptis pareant. Hic autem multis eorum incredulitatem atque maliciam et obstinantiam augebit : quod tibi nullam curam iniiciat.

¶ Credentes atque Iudaei, et angelos loco Dei adorantes, qui scilicet legem pro lege uariant, Christiani etiam, omnes hi inquam, si in Deum crediderint, et iudicii [42] diem expectantes benefecerint, nihil timeant. Cum filiis Israël dilectionis foedere firmato, nostrorum legatorum eis deinceps missorum, quia displicita difficiliaque illis nunciauerint, quibusdam contradixerunt, quosdam autem interfecerunt, hoc nequaquam certamen atque seditionem extimantes, surdi caecique facti sunt, Deo singulos suos actus annotante. [39] Omnes quidem dicentes Christum Iesum Mariae filium Deum existere, mendaces et increduli reperti sunt. Cum Christus ipse dixisset, Filii Israël in Deum dominum meum atque uestrum credite : Cui quisquis socium atque participem posuerit, ingressum paradisi illicitum sibi reperturus, et in ignem ibit, in perpetuum expers adiutoris atque uindicis. [40] Sunt iterum increduli, firmantes deos tres esse : quia non est nisi Deus unus. Unde si huiusmodi uerbum non mutauerint, malo grauissimo percutientur. [41] Cur igitur se non conuertant ad Deum, ueniamque precentur, mirandum. Ille namque ueniam atque misericordiam illis tribuet. [42] Christus quidem Mariae filius, non est nisi Dei nuncius, quem et plures nuncii praecesserunt : materque sua uera, et illi, uterque comestibilibus uescebantur. Qualiter res, ex plano perspice : et quare non credant, postea perpende. [43] Quia loco Dei, quod nec bonum nec malum nobis dare potest, adoratis : cum Deus omnia sciat, et audiat. [44] Viri legum, nil nisi ueritatem in lege uestra sublimate, non imitantes homines, qui prius erronei multos errare fecerunt. [45] Filios autem Israël, ob incredulitatem suam atque maliciam, ab amore suo Deus per linguam Dauid, Christique filii Mariae, prorsus eiecit.

¶ Plures se nequaquam a rebus illicitis et flagitiosis abstinentes, plurima mala perpetrabant. Eorum item plures incredulorum negotia, ad quae manus extendisse nefas est, cum ob hoc Deus eos confundens semper in igne comburet, illis amici facti tractabant : quod nequaquam fieret, si in Deum crederent, suoque prophetae, libroque super eum coelitus misso fidem adhiberent. Sed eorum pars plurima semper in sua manet malicia.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Cibi uetiti.

[2] Leuitico quaedam concinunt.

[3] Iurandum in Dei nomine, Machumet autem iurat per coelum, etc.

[4] Lex Machumetis propter ipsum Deo placita.

[5] Cibi concessi.

[6] Venatus.

[7] Quatenus participandum cum Iudaeis.

[8] Lotiones.

[9] Deo, non hominibus seruiendum.

[10] Dubium, an de exploratoribus xii. an de principibus tribuum loquatur.

[11] Intercedendum pro Iudaeis.

[12] Christiani legem traditam sibi deseruerunt.

[13] Machumet legum lator.

[14] Iesum Deum confitentes, increduli.

[15] Christiani et Iudaei non filii Dei dilecti, quia propter peccata affliguntur. at Prouerbiorum 3. refellitur.

[16] Historiam Num. 13. 14. perperam replicat, ut solet.

[17] Historiam occisi Abel, Gen. 4. uertit in fabulam.

[18] Homicidium scelus maximum.

[19] Grassatorum poena.

[20] Inter se benefici Machumetistae, alios persequantur.

[21] Furti poena.

[22] Remissio peccati.

[23] Contra Iudaeos doctrinam Machumetis oppugnantes.

[24] Iuxta legem Dei iudicandum.

[25] Exod. 22.

[26] Math. 5.

[27] Euangelium Christi lumen, et confirmatio ueteris testamenti.

[28] Liber Machumetis, Christi praecepta confirmat, si diis placet.

[29] Deus posset, si uellet, omnes redigere in unam fidem : Atqui uult omnes saluos fieri.

[30] Homines autem diligunt tenebras.

[31] Magistratus fidei Machumeticae sint.

[32] Notate uerba, signate mysteria.

[33] Boni tantum uiri sunt adscribendi ad militiam.

[34] Contra Machumetistarum hostes.

[35] Aeterna hostilitas indicitur doctrinae Machumeticae contemptoribus.

[36] Transeuntibus in sectam Machume. paradisus promittitur.

[37] Doctrina coelitus missa Machume. aliis tradenda.

[38] Nulla doctrina perfecta, quam uetus testamentum, et Euangelium : et Alchoran

[39] Iesum Christum Deum confitentes, increduli.

[40] Imo spiritus omnis qui negat hoc, ex Deo non est.

[41] Negat trinitatem cum Sabellio haeretico. etc.

[42] Nos unum essentia trinum in personis orthodoxe confitemur.

[43] Magni consilii angelus.

[44] Contra diuorum inuocationem.

[45] Iudaei a Dauid et Christo damnantur.