fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LIX.

In n. etc. [1] Viri credentes, nolite praecedere Dei prophetaeque manus, nec uerba uestri super illa prophetae extollere, nec ipsum sicut aliquem uestrum quilibet alius acclamare. Sic enim, licet hoc a uobis minime percepto, uestra negotia perderetis. Deum autem omnia scientem, et audientem, timete. Virorum namque blandi lenisque sermonis in prophetam corda Deus in bono probauit, illis ueniam meritumque maximum daturus. Extrinsecorum atque praedonum te uocantium, plures sunt insensati. Esset enim illis melius atque commodius, tuum ad illos exitum expectare. Deus enim est piissimus, ueniaeque largitor. Viri boni cauete, ne si quis malus uobis uerisimilia praedicet, uos inscios † inueniat iam prophetam habentes. [2] Poenitentia namque sequetur. Morsque iam uos pressisset, si uestram uoluntatem omnem suus effectus secutus esset. Deus autem fidei bonique dilectionem, et malorum ac incredulitatis abhorritionem cordibus uestris ingessit : sicque uiam rectam, diligendo Deum, incompraehensibilem et sapientem sequimini.

¶ * Gentes consimiles inter se pugnam committentes, uel dirigendo pacifica, [3] uel hanc [160] infestantem illam ob inuidiam nec pacificari uolentem, usquequo Dei praeceptis obediat impugna. Illis autem pacem quaerentibus, rectum examen inter illas effice. Deus enim iustum iudicium diligit, omnesque credentes fratres sunt. Illis igitur pax est imitanda. 

[4] ¶ Nemo uir seu mulier, ut sic maior uideatur, irrideat alium, nec uerbis inhonestis dedecoret, post fidem adeptam. Hoc enim malum est. [5] Semoueat item a se quisque suspiciones malas. [6] Nullus insidietur aliis, [7] nec de absente quid mali dicat. An uestri quis carnes fratris sui mortui corrodere uellet ? Absit. [8] Timete Deum ueniae largitorem, qui uos de masculo foeminaque producens, in magnam multitudinem redegit : ut ipse cuncta dinoscens uideret, quis eum plus timendo, plus diligeret. [9] Arabum uulgo dicenti se in Deum credere, responde : Non credis, sed te Deo commendare dicis. Si corda uestra tamen fides intrauerit, et Deum atque prophetam sequendo, in litibus cum pecuniis uestris et animabus affueritis. Aliter namque faciens, non est credens, seu bonus. De uestris operibus negotiisue nil amittetis, cum Deus pius talibus ueniam praestet. Non doceatis Deum legem uestram. Improperantes enim illi, quoniam ipse uerus, solus uos credere faciens, [10] uniuersa coelorum et terrae regens, et eorum omnia secreta, nec non et actus uestros dinoscens, omnia perspicit, et optimam mercedem tribuit.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Obedientiam suadet.

[2] † et amplificat, et quidem iam habentes, etc.

[3] * Ratio dirimendi contentiones infidelium : nimirum ut Assirius rex arbiter intercessit inter Israelitas.

[4] Prohibet irrisionem et contumelias caeteras.

[5] Suspicio prohibetur.

[6] Insidiae.

[7] Detrectatio.

[8] Ratio Paulina Gal. 5. ad charitatem hortans.

[9] Arabes hypocritae.

[10] Omniscius et munificus Deus.