fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LVIII.

In n. etc. Tibi quidem summam leuitatem atque facultatem in acquirendo tribuit Deus, [1] tibi peccata praeterita futuraque dimissurus, suum praeceptum facturo, qui te docens uias rectas, potenter te uindicabit : qui super te salutem et securitatem, animosque credentium reconciliationem et augmentum fidei ponit, qui sapiens et incompraehensibilis, exercitus coelorum et terrae creauit. Credentes uiros seu mulieres in paradisum perpetuae mansioni missurus, quod sibi leue est : Incredulos ac ponentes cum Deo participes, ac de illo malum cogitantes, in malam uiam repulsurus, grauiter puniet, cum ipse dominetur exercitibus coelorum et terrae. Te quidem testem, gaudiique nuncium et castigatorem misimus, [2] ut te sequendo in Deum credant, suisquam parendo praeceptis, illum maxime glorificent, [3] et mane uespereque suppliciter inuocent. Manus suas subleuando soli Deo seruierunt. Manus namque Dei suis praesedit manibus. Omnis autem mendax, sibi mentietur : Verbis autem constans, misericordiam consequetur. [4] Arabes autem rudes domi manentes, pecuniae suae simul et gentis impedimentum praetendentes, seque sic excusantes, ueniam postulant : aliud uoce praeferentes, aliud corde tenentes. Sed quid impediet Deum omnes actus suos dinoscentem, quin bonum uel malum illis inferat pro uelle suo ? Opinati sunt autem hoc etiam optantes, indeque praui malique facti, quod nunquam ulterius propheta uirique boni suos reuisitarent, sed hominibus nequaquam in Deum credentibus, neque per prophetam secutis, feruorem ignis praedestinauit Deus, imperator coelorum et terrae, huic condonans, illum pro uelle suo damnans, pius ueniaeque largitor. In domo tamen residui, Dei uerba mutare quaerentes, fallaciter inquient : Cum praedatum iueris, duc nos tecum. Tu uero responde, Nolite me sequi. Sic enim antecessores uestri prius polliciti sunt, decipiendo. Illis tamen dicturis, hoc ob inuidiam fieri, nescientibus tamen hoc, sic responde : Nos uocabimus uos ad litem maximam, ubi uos, nisi se uerterint alii, pugnare necesse erit. [5] Si pugnaueritis, maximam a Deo mercedem : si retrocesseritis, ut prius, graue malum [159] accipietis. [6] Caecus quidem, et claudus, ac infirmus, nullatenus ob moram et mansionem rei sunt. Demum omnis sequens Deum atque prophetam, paradisum possidebit. Discedens autem, graue malum patietur.

¶ Viri boni, manus suas subtus arborem eleuati, Deo placuerunt : qui noscens secreta cordium suorum, securam firmitatem [7] illis tribuit, et praedam multam ac capturam omnem illis leuiter attulit. Quoniam eos multam capere praedam, hostesque suos manus ab illis retrahere, ut sic illis populis admirandi fierent, praecepit : sine quo docente uias rectas, minime uictoriam ab illis essent adepti. Sed ipse suis semper propitius, omnipotens est.

[8] ¶ Si pugnarent uobiscum increduli, in fugam uerterentur, nec adiutorem, nec uindicem habituri, praeter Deum, ius primum immutabile mittentem, [9] qui cunctos actus uestros perspiciens, manus uestras ab illis, et suas a uobis circa Mecham, postquam superiores facti estis, retraxit. Incredulis autem uos a templo Haram diuertere quaerentibus, malum subitum et improuisum iam incubuisset, nisi propter bonos uiros seu mulieres, licet uobis hoc ignorantibus. [10] Sed si malorum atque bonorum disiunctio fieret, incredulis malum maximum inferremus. Sed diuina pietas suis subuenit. Incredulis quidem summa fiducia sperantibus insciorum auxilium, prophetae suisque securitatem et fortitudinem, uerbumque diuini timoris intulit. Unde munera Dei, scientis omnia, meruerunt. Veraciter quidem secundum uisionem ueram diuinitus prophetae uidebatur, quoniam ipse timoris expers, et abraso capite, [11] Deo uolente, templum Haram ingressus, uocem huiusmodi percepit : Ne timeatis : Deus enim scit, quae tu et caeteri ignoratis, quod uobis licite captionem tribuit. Ille quidem prophetam doctorem et ducem in lege sua constituit, ut ipse Deo teste sufficiente, legem suam super omnes alias extollat, et manifestet. [12] Machumetus enim, suique fautores, incredulorum (Dei iussu) uictores existent, sibimet inuicem prospicientes, ipsique Deo propter suam dilectionem humiliantes, faciesque gestantes humilitatis, orationes fundunt iugiter. [13] Hique secundum testamentum et Euangelium assimilantur grano, quod in calamum surgens, messem reddit multiplicem, laeticiamque seminantibus, et incredulis iram. Credentibus et beneficis, optimam mercedem tribuit Deus.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Remissio peccatorum etiam futurorum promissa Machumeto.

[2] Nuncium gaudii et Euangelistam se facit.

[3] Orationes.

[4] Arabibus detrectantibus militiam minatur.

[5] Praemia fortiter pugnantium, et poena fugientium.

[6] Immunes a militia.

[7] Deus uictoriam Machumetistis concedens, claros facere uolunt.

[8] Increduli cum fidelibus militantes ad fugam prompti.

[9] Praelium apud Mecham.

[10] Malis parcitur ob bonos inter eos.

[11] Machumet rasus, ut monachus.

[12] Cautionem non raro ponit inter officia pietatis.

[13] Euangelica parabola de grano sinapis, aut frumenti.