fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LV.

In n. etc. Hic est liber a Deo sapiente positus, qui mirabilis apparet sapientibus in machina coelorum et terrae, et in conditione uestri et omnium animalium in uicissitudine quoque noctis atque diei, et in aquae donis ad terram excitandam, ac uentorum undique currentium motu. Cum haec omnia, caeteraque similia Dei ueracissime sint miracula, post illius mandatum quid creditis peccatores et increduli, de Deo stulte loquentes ? Diuinis praeceptis auditis, uel in ridiculum faciunt, uel quasi nihil audientes discedunt. Sed infernum demum incurrent : cum nec opus praeteritum, nec quos adorabant Dei loco quicquam, illis proficere poterunt : quin poenas malumque grauissimum patiantur. [1] Hic quidem liber uiam rectam ostendit : cui resistens, et non credens, graui flagitio punietur.

¶ Deus quidem uobis mare nauibus sulcandum, uniuersa coelorum et terrae humano seruire commodo strauit. Unde gratias homo Deo reddat, admirando et glorificando. [2] Homines boni precentur pro desperatis, quatinus Deus illis bonum pro factis suis impendat, ad quem redibunt uniuersa. Omnis benefaciens sibi prodest, omnisque peccator sibimet malum ingerit. [3] Filiis Israël iudicium atque prophetiam, ac legem, atque [155] potentiam, et diuitias prae cunctis hominibus mundi dedimus. Illis tamen nulla contrarietas intercidit, nisi post haec munera sibi data, nostrasque uirtutes agnitas, cuius occasio sola fuit inuidia. Eorum autem dissensiones Deus ipse iudicii die discutiet. Tu tandem cum lege recta, moribusque iustis missus, eorum imitator esto, nequaquam uoluntatem insciorum, quoniam ipsi sibi inuicem associati, coram Deo solum se timentes diligente, tibi nullatenus proficere poterunt. Hoc autem est lumen, uiaque recta, misericordiaque bonis et confirmatoribus eius. Perseueranter peccatores opinati sunt, mortem et uitam non esse, nisi tantum unam, seque superponendos credentibus et bene gerentibus. Sed haec quidem eorum opinio fallax et falsa.

¶ Deus coelorum terraeque uerus conditor, iuste cuique suum reddet meritum, nemini facturus iniuriam. Nonne uides, qualiter Deus illos a sapientia deuiare fecit, eorum aures et corda sigillans, oculosque tegens, qui sine sapientia uoluntate propria ducti deos sibi constituerunt ? Quis uero praeter Deum uiam rectam ostendet ? Quare memores et sapientes effici recusatis ? [4] Dicunt enim, non est uita nisi tantum huius saeculi. Hic namque uiuimus, et mortem incurrimus : hocque saeculum tantum nos nocte dieque perimit. Hoc quidem affirmant, non aliqua scientia, sed opinione sola ducti. [5] Audientes enim praecepta nostra manifesta, non habent, quod contra proferant : nisi tantum, ut suos parentes adducant nuncii, si ueridici sunt. Deus quidem coelorum et terrae conditor, mortis uitaeque dator, ad se cuncta redire faciet, licet pluribus hoc nescientibus : horaque ueniente omnes increduli iacturam facient, [6] omnesque gentes suos libros aduocabunt, Deo dicente, hodie fiet uobis secundum opera uestra. [7] En, hic enim liber noster omnes actus uestros complectens, nostra manu scriptus, uobis ueraciter omnes actus uestros aperiet. Hodie quidem omnes credentes, et benefici, misericordiae munus accepturi, plenum intrabunt gaudium. Incredulis autem dicet : Hodie uos obliuiscor : quoniam uos audito sermone de die iudicii, horaque ueracissima, confessi uos inde nihil scire, nec hoc affirmare uelle, ridiculum fecistis huius obliti diei, et in incredulitate firmati. Nunc igitur uiso ridiculo uestro, peccatoque, ignem intretis nec adiutorem nec uindicem habituri. Quoniam Dei praeceptorum derisores, huius mundi uitam dilexistis, hodie nec uos quisquam educet, nec excusatio uestra credetur. Hodie quidem sunt omnes gratiae Dei sapientis, et incompraehensibilis domini coelorum et terrae, totiusque mundi, cuius in ipsis est sublimitas omnis et honor.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcorano non credentes grauiter punientur.

[2] Boni precantur pro malis.

[3] Israelitarum excellentia.

[4] Epicurei negantes uitam aeternam.

[5] Patrum authoritatem allegantes pro summa ratione.

[6] Omnes gentes suis legibus iudicabuntur.

[7] Alcoran Dei manu scriptus. Damnatio infidelium.