fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LII.

In n. etc. Deus incompraehensibilis et sapiens, summus et maximus, cuius sunt uniuersa coeli et terrae, [1] tibi, sicut et praedecessoribus tuis, librum tradit Arabicum, per quem castiges matrem uillarum, et affines, praedicans illis de die totius falsitatis experte : quando quidam paradisum, quidam autem gehennae focum ingredientur. [2] Coelum quidem caderet super homines, nisi [150] propter angelos Deum adorantes, et precantes pro manentibus in terra Deum ipsum pium, ueniaeque datorem. Quippe plures Dei loco caeteros adorant : quorum cum Deus fit perspicax cognitor, tu minime custos adesse cures. Omnis enim gens una fieret, si Deus ipse uellet, qui pro uelle suo misericordiam facit his, illos uero punit, suffragio uindictaque carentes, [3] cum alios sui loco sumant. Ille namque cunctipotens est, et mortuos suscitabit, omniumque dissensiones discutiet. Ad ipsum igitur me conuertens, suae tutelae me commendo. Ipse quidem coelos et terram condidit, et bestiarum pariles, ac de uobismet mulieres creauit, ipseque uidens omnia nil comedit. [4] Ipse quoque cuncta sciens, et coeli terraeque claues retinens, huic uictum substantiamque multam, illi paucam pro uelle suo praebet.

¶ Praecepta quoque legum et mores, sicut Noem, et tibi, ac Abrahae, et Moysi, ac Christo patefecimus, nunc docemus. Illis igitur adhaerete, sicut lex praecipit, nec illi controuersantes, nec ab illa discedentes. Hoc autem taediosum atque grauissimum est illis, qui non credunt in illum, quem adoratis. Deus autem omne suum uelle perficiens, uiam rectam ad se conuertentibus manifestat. Post scientiam quidem missam, non antea schismata facta sunt ob inuidiam inortam : Unde gentes de libris sibi traditis dubitantes, malae suspicionis sunt. Nos autem iam inter eos discerneremus, nisi propter uerbum diuinum. Expectans terminum statutum, Deum inuoca : et secundum illius dogma te dirige, nequaquam hominum uoluptates et uota sequendo, sed confitendo te credere libris positis a Deo, qui rectum examinatum inter uos fieri praecipit, qui nostri uestrique dominus, nobis nostra, uobisque uestra reddet opera : qui etiam nos et uos omnes coadunaturus, nostram controuersiam discutiet. Ratiocinantes in Deum post nostrum responsum illis factum, friuolas rationes apud Deum habent : [5] cuius hunc librum cum ueritate libraque ponentis, iram et odium merentur. Hora forsis cito ueniet, cuius contradictores quam longissimum errant, et ad illam properantur : [6] Credentes autem pauescunt, quoniam illam ueraciter uenturam agnoscunt : Deus quidem custos subtilissimus, sublimis, et sapiens, cui uult necessariorum praebet copiam. [7] Volens bonum alius saeculi, suscipiet illud manu nostra. Studioso quoque bonorum huius saeculi, dabimus illa : sed nullam in alio portionem habebit. Increduli quidem habent participes, positores morum in lege nunquam a Deo statutorum, quibus malum atque dolor incumbet. Iamque discuterem inter eos, nisi propter Dei uerbum firmatum. Illis nequaquam facta sua timentibus, omne malum accidet : Credentes autem et benefacientes, pulcherrima loca paradisi possessuri, omne suum uelle perficient : hocque lucrum est maximum.

¶ Huiusmodi quidem pollicitum credentibus et benefacientibus summam laeticiam denunciat. [8] Ego uero nihil ob hoc a uobis postulo, nisi quod propinquos uestros diligatis. Omnique bene gerenti bonum suum augebit Deus pius, ueniaeque dator. Plures ante te Deo mendacium imposuisse perhibent. Sed si Deo placuerit, cor tuum sigillabit, falsum abradet, uerbum uerum firmabit. Quoniam ipse noscit secreta cordium, poenitentes colligit, peccata dimittit, operumque cunctorum cognitor, et credentium ac benegerentium exauditor, bonum suum augebit, incredulis graue malum inferet, qui pro uelle suo modum atque mensuram omnibus rebus imponens, uelut omnia uidens et sapiens. Nequaquam hic suis plenum uictum atque substantiam coaceruat, ne a caeteris inuideantur. Ille quidem misericors, imbres iam desperatis tribuit, uelut omnibus imperans, omnibusque [151] glorificandus, qui coelos et terram mirabiliter † machinatus est, [9] et in eis sua posuit animalia, potens iterum, hora scilicet qua uoluit, cuncta coadunare : qui percussurus malos secundum manuum suarum opera, multis ueniam faciet. Naues item uelificatas aequora sulcare facit. Quo uolente uenti quiescerent, marisque planicies maneret immobilis : quod mirandum est omnibus indurantibus, Deumque glorificantibus : praeter quem nec adiutorem nec uindicem habebitis.

¶ Incredulos forsan omnes Deus confundet, forsan eorum multis ueniam faciet, nostrorumque praeceptorum contradictoribus forsan nullum a nobis diffugium patebit. Pecuniae uobis datae sunt uitae huius breuis mundi, quibus melior et durabilior seruatur apud Deum, ad opus credentium, et se Deo commendantium, atque respondentium, et orantium, ac consulentium, bonaque sibi data diuinitus expendentium, et a criminalibus ac culpis et ira mala se retrahentium, atque diuertentium. Malum cui libet inferentes malum, consimile merentur. [10] Dimittens tamen, melius operatur, a Deo per optime remunerandus, malos illos abhorrente. Vindicans se post iniuriam illatam, nequaquam reus existit. Malum enim inferentes, atque nocentes sine causa, soli rei sunt, malum graue passuri : Patiens tamen et dimittens, prae caeteris optime facit.

¶ Ideo positus in errorem, post Deum non habebit adiutorem. Incredulis autem, malo uiso quaerentibus, an sit uia redeundi, tot contumeliae tantumque malum infertur, quod loquela uisuque, nisi tantum stupido, pro dedecore carebunt die, qua suas animas gentemque suam perdituri, perpetuae damnationis iudicium ferent, nullum adiutorem seu uindicem habituri. Viam fallacem exequitur, quem Deus aberrare perficit, antequam dies ueniat, qua nemini discedere licebit : nec excusator nec adiutor aderit diuinae uoluntati respondentes. Nos quidem non misimus te custodem, uel coactorem disgredientium a lege. Tuum enim non est, nisi rem tantum nunciare. [11] Homo beneficio sibi collato congaudet : Malo uero propter peccata sua contingente, confringitur manens incredulus. Dei quidem est imperium coelorum et terrae, quicquid uult operantis, dantisque pro uelle suo, huic mares, illi foeminas, uel etiam gemellos huius et illius sexus, seu facientis sterilem : Cum ille sit omnipotens, et sapiens. [12] Non accidit cuiquam hominum, quod cum eo Deus sublimis et sapiens loqueretur † nisi per uisionem et uelamen interpositum, uel per internuncium, omnia pro uelle suo praeceptoque dicentem. * [13] Tibi quidem, qui librum et legem ignorabas, nostrum spiritum mittentes, lucem praebuimus, per quam tu pro uelle tuo castigans homines, docens uiam rectam Dei, cuius sunt uniuersa coelorum et terrae, et ad ipsum redibunt uniuersa.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Per Alcoran praedicanda iudicii nouissimi dies.

[2] Coelum caderet nisi angeli pro mortalibus orarent.

[3] Deus quem uult indurat. etc.

[4] Deus munera sua inequali mensura distribuit.

[5] Machumet arbiter dissensionum religionis. Quis te constituit iudicem.

[6] Diem domini boni expauescunt.

[7] Qui fruuntur bonis temporariis, carebunt futuris.

[8] Mutua beneuolentia.

[9] Machinatus est, pro fabrefecit.

[10] Malum retaliare permittit, contra illud Mosis, Mihi uindictam, et ego retribuam, etc.

[11] Non est Machumeti a Deo iniunctum, homines ad religionem cogere. Quorsum igitur, aut unde sanguinaria ista lex, de ui aduersum incredulos ?

[12] † Modus colloquii diuini.

[13] Machumet per spiritum Dei edoctus, pro suo uelle docuit homines. Haec uidelicet fundamenta sectae istius.