fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA LI.

In n. etc. Alchoran Arabicus a Deo pio misericordeque positus, res enodans, atque discutiens, scientibus his bonum, illis malum nunciat. Sed plures ab auditu illius discedunt, dicentes : Corda quidem nostra contra id quod tu praedicas, clauduntur, auresque nostrae plumbo sigillantur. Sit igitur inter nos diuisio, uosque pro modo uestro, sicut ego pro meo, qui sicut uos homo sum, facite. Mihi quidem nunciatum est, quod Deus uester non est nisi Deus unus. Ad illum igitur recto tramite procedite, et precando suppliciter ueniam acquirite. Incredulis autem, qui scilicet nec decimas soluunt, nec alius aduentum diei credunt, malum perpetuum incumbet : Velut credentibus et benefacientibus, bonum indeficiens tribuetur. [1] Sed uos quare ponitis pares Deo domino mundi, qui terram in biduo creauit, et in ea montibus firmata, cuncta comestibilia duorum aequalium exquisite dierum spacio creans, ex illa semen omne multiplicatum edidit, posteaque fumo coelos ascendente, illi terraeque dixit : Utrum sponte uestra, an ui uaditis atque reditis ? Illi uero responderunt, sponte.

[2] ¶ Coelos deinde septem biduo distinguens, in singulis eorum res pro uelle suo posuit. Unde mundum fulgoribus et custodibus decorauit. Non credentibus autem in ipsum Deum, talium operum factorem, dic : Quoniam ipsi patientur sicut Hat et Themuth, qui nostris nunciis clam atque palam persuadentibus, ut in Deum unum crederent, responderunt : Si uellet Deus nos in eum credere, angelos nobis mitteret : Vobis autem nequaquam fidem adhibemus. [3] Hath se cum gente sua fallaciter sublimans, inquit : Quis nostri potentior uiribus existit ? Nonne uidere poterant Deum esse potentiorem, cuius uirtutes etiam uisas ipsi negabant ? Illis igitur uentos frigidos in diebus malis immisimus, illos confundentes, et eosdem tutore uindiceque carentes alius uitae dolore grauissimo puniuimus. Themuth quoque uiam rectam docuimus : sed ipse caecus esse maluit. Unde illi supplicium et dedecus intulimus : credentes atque timentes saluauimus, hostesque nostros hora scita coadunandos, in igne perpetuo damnabimus. Opera quorum oculi sui simul et aures ac cutes Deo faciente loquentes testificabuntur, putatisne testibus in operibus uestris carere, et Deum opera uestra nescire ? Oculi uestri quidem et aures testimonium ferent. Unde coram Deo nil prodest excusatio, sed obest : Cum suorum praedecessorum, hominum scilicet et diabolorum, uerbum perditionis super eos sit firmatum, eisque pares constituimus, qui suis inhaerens manibus asque posterius sibi placere fecerant. Dicent tamen semper increduli : Huic Alchoran nullatenus credatis, sed reiicite, sicque superabitis. Illos quidem sic nostris resistentes praeceptis, ob huiusmodi uerbum grauiter affligemus, illaturi sibi peius operi suo damnationem perpetuam. Sed ipsi die iudicii Deum postulabunt, ut suos deuiatores sibi monstret, et eos sub [149] plantis pedum suorum ponat. [4] Confessis autem Deum suum esse dominum, sicque rectis, [5] angelisui custodes nunciantes sibi gaudium promissum et paradisum, dicent : Nos in alius saeculi uita nostri fuimus, et hoc nunciamus uobis, quoniam omne uotum uestrum et uelle perficietis.

[6] ¶ Vos boni, mansionem ueniae, diuinaeque pietatis habituri, ubi non est nisi sermo salubris et optimus, benefacite, semper inuocando Deum, et confitendo uos in eum credere, [7] peccataque cum beneficiis cum sint disparia remouete. Die quidem iudicii omnis aduersarius uester amicus esse desiderabit. Nemo uero gaudium possidebit, nisi benefactor et indurator. Cuicunque contigit impedimentum aliquod a diabolo, Dei cuncta uidentis et audientis tutelae protectionique se commendet, cuius sunt miracula dies et nox, ac sol et luna. Nemo uestri solem seu lunam, sed suum conditorem adoret, et inuocet.

¶ Multi tamen dedignantur, cum Deo uero manentes, ipsum indeficienter adorant die noctuque, qui per aquae missionem, terram mortuam aperit, et foetum efficit, qui mortuos similiter reuiuificabit, cum sit omnipotens. Tui repraehensores me nequaquam latebunt. Estne melior, in ignem eiiciendus, an timoris expers, abscessurus ? Vestrum placere facite : Me quidem actus uestri non latebunt. Omnes enim contradicentes nostris nunciis, et libro, iam in libro clarissimo sunt praenotati. Hic liber a Deo pio sapienteque compositus, nec mendacium aliquod praesens seu futurum indicat, nec a prophetis praeteritis contrarium nunciat. [8] Qui si Latine notaretur, fieret quaestio, cur Latinis et Arabicis literis non distingueretur : dic : Imo credentibus uiam rectam et salutem praedicat. Incredulorum autem auribus plumbum, oculisque caecitas inhaeret. Unde illos a loco longinquo uocabimus : libro Moysi tradito plures contradicebant, unde inter illos uelox fieret iudicium, nisi propter uerbum diuinitus firmatum. Sed illi licet dubitent, omnis benefaciens sibi prodest, omnis quoque maleficus sibi nocet, Deo nocente nemini.

¶ Apud Deum solum est horae noticia, qui modum et quantitatem foetus, et partus arboris et foeminae perfectissime dinoscit. Cui interrogandi demum incredulos, ubi sui sint participes ? inquient, Nos nescimus. Eorum enim nullus nobiscum est. Ab illis enim prius adorati, non opinati se talem causam habituros, discedunt. Nullus desperet orare propter bonum. Cum cuiquam malum accidit, desperat : cum bonum ei tribuitur, ait hoc esse suum, negatque resurrectionem illa hora futuram. [9] Ad Deum tamen se conuertens, bonum apud illum inueniet. Nos quidem singulis opera sua monstraturi, grauissimum malum incredulis inferemus, [10] qui prosperitate contingente operari bonum cessant : malo quidem accidente, multum orant.

¶ Nonne uidere queunt, hoc a solo Deo compositum esse ? Nec tamen illi credunt. Quis est peior illo, qui tam longum errorem incurrit ? Ego tamen illis diuina miracula, praeceptaque coelique uirtutes, ut uerum percipiant, patefaciam. Nonne sciunt Deum esse testem omnium ? Illi uero non credunt se redituros ad Deum, omnia scientem et continentem.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Rerum origo.

[2] Coeli septem.

[3] Hat.

[4] Iudicium nouissimum.

[5] Angeli custodes hominum.

[6] Spem foelicitatis habentes bene operentur.

[7] Peccata beneficiis pensanda.

[8] Alcoran non mentitur de praesentibus aut futuris, nec prophetis repugnat. Proba.

[9] Poenitentia.

[10] Preces malorum.