AZOARA X.
Non est Deus, nisi
unus, omnes congregaturus die resurrectionis : ubi nullus est locus
mendacii : Cuius uerbo quid est uerius ?
[1]
Viri boni, quid cum illis incredulis, quasi
duabus cohortibus, quorum capita deus ob errorem suum subuertit,
communicatis ? An ad uiam uestram rectam subleuare, Deo nolente eos
nisi uia mala procedere, quaeritis ?
Ipsi quidem uellent nos sibi in errore et
incredulitate coaequari.
[2]
Vos itaque neminem eorum uobis
negociatorem, seu socium, uel amicum, nisi prius recta Dei uia
pugnatum seu praedatum iuerint, associate.
[3]
Sin autem, eos ubicunque repertos, si sit possibile,
capite, et interficite.
Eorum autem nullum uobis sumatis adiutorem, nisi cum quo foedus
firmaueritis, aut cuius cor dum est ut se conuertat, ne uos,
gentemue suam expugnet, deo quidem si placeret, eos ad uos
expugnandum excitando subleuaret. Quod illis non agentibus, sed
uobis sponte sua se subiicientibus, nullam eis molestiam inferatis.
[4]
A
uobis sibi suisque securitatem petentes, et deinceps contra uos
pugnam ineuntes, nisi uero uestramque pacem acclamauerint, manusque
suas retraxerint, eos inquam ubicunque repertos, capite et
interficite, quibus eminentem instigatorem et imperatorem deus
imposuit.
[5]
¶ Nemo bonus bonum scienter interficiat : Ignoranter
quidem perimens, alium bonum propter hoc redimat, et insuper
parentelae reddat homicidium, nisi illa condonare uolente.
[6]
Huius effectus impotens deo se
poenitentem, et ulterius ab huiusmodi recessantem reddens, duobus
mensibus continuis ieiunet.
[7]
[8]
Spontaneus boni uiri peremptor, ignem gehennae perpetuum iramque dei
poenam ei summam inferentis et abhorrentis patiet.
Viri boni, praedatum euntes
nullatenus acclamantibus eos, surdas aures adhibeant, dicentes eos
nequaquam credendos, ut suam extorqueant pecuniam : cum Deus summas
diuitias innumeraque bona possideat : qui, sicut prius caeteris
incredulis, ita uobis uiam rectam tribuit, omnia sciens.
Domo manentes, nullo morbo grauati,
euntibus praedatum atque certatum in nomine Dei, cum pecunia sua
uitaque, nullatenus meritis coaequentur. Hos namque sic euntes,
illis perendinantibus, Deus omnibus bona mandans, per gradum
excelsum superponet,
uelut maioris meriti, puriorisque ueniae uiros.
Ab angelis malis interfecti,
detrimentumque suis animabus operati, quaesiti quinam essent, se
debiles in terra fuisse testati sunt. quibus et hoc responsum est :
Nonne terra Dei spaciosa satis et immensa, qua profectum iretis,
extitit ? Isti quidem gehennam, uiamque malam incurrent,
nisi uiri debilissimi, et mulieres
ac infantes ingeniorum et itineris inscii fuerint :
quibus forsan Deus ueniae largitor,
ueniam praestabit.
[9]
Terrarum propter Deum
expugnatores, et e domibus suis propter deum atque prophetam
quaesitum exeuntes, in terris abundantiam adipiscentur, ibique
morientes Dei misericordiam integre consequentur.
Quando praedatum pugnatumue
profecti estis, orationem aliquam uel omnes praetermittere non
timeatis : si timueritis, malum uobis ab hostibus futurum, cum illi
uobis summe inimicentur.
[10]
¶ Cum tu in exercitu ad orationem surrexeris,
et tecum plures, quidam tecum orent, quidam arma teneant : qui
deinceps uice mutata, fundant orationes, uobis arma tenentibus.
Secundum eorum namque uelle, uobis illi superuenientes, et uos
interficerent, et substantiam uestram tollerent. Vos item, uel
infernos, uel loco pluuioso, uel lutoso manentes, arma uestra
ponere, uosque bene custodire, non sit uobis taediosum, seu
difficile. Eis namque deus malum contemptibile dedit.
Oratione terminata surgentes, seu
iacentes, Deum
[35]
nominate.
In loco uero timoris experte,
orationes uobis bonis impositas per suas horas dicite, nec propter
eos timidi, pusillanimesque sitis. Quia si uobis dolores
incubuerint, et illis : similiter uos insuper, quod illi nequaquam,
a Deo speratis, qui est incompraehensibilis et sapiens.
[11]
Librum
ueracissimum super te coelitus misi, ut secundum dogma nostrum inter
homines iudices,
[12]
nec cum malis causam ineas.
Sicque tibi tuisque
Deus pietatis ueniaeque dator, reatus condonabit.
Pro illis item hominibus, qui
animae suae detrimentum operantur,
minime Deo, et sui cordis arcana displicita ipsi
Deo, qui omnes actus suos circuit, celantibus,
ratiocinari desiste.
Licet enim in hoc saeculo pro eis
disseras, quis in alio contra Deum causam tractabit ? Vel quis
adiutor erit ?
Omnis
fornicator, et animae suae detrimentorum operator, si Deum precando
poenitentiam egerit, ipsum pium ueniaeque datorem inueniet.
[13]
Peccata perpetrans, nulli nisi animae suae nociuus existit,
cum Deus omnia sciat.
¶ Quisquis culpam peccatumue perpetrans alii imputauerit, sibi
nociuus existit.
Unde
in iudicio errans, suae tantum animae nociuus, tibi minime iudicium
a te iudicatum falsum praedicaret, nisi pietas amorque Dei
subuenisset.
[14]
Deus namque tibi magnus et abundans, te nescita docens, hunc
librum atque sapientiam super te descendere desuper fecit.
In eorum autem uerbis
nulla perpenditur utilitas, nisi tantum illius, qui de substantia
sua rem scitam eleemosynamue distribuit, et concordiam inter homines
firmauerit. Huic namque tali ueniam mercedemque maximam tribuemus.
Omnem autem post res
scitas, uiamque bonam agnitam prophetae contradicentem, ei uiam
desideratam permittendo, gehenna malaque uia torquebimus.
[15]
Deus enim nequaquam criminalia, sed illis minora, quibus
uult condonat : cum criminale gerens, in longissimum errorem
abiiciet.
Inuocantibus
nil nisi foeminas, ferocemque diabolum, deus amorem suum retrahit.
[16]
Cui
diabolus inquit, de gente tua partem agnitam ego sumens,
eam abuiam, et instigando ac
suggerendo malo pronam efficiens, ut aures et membra tum bestiarum
tum hominum secet iniungam. Omnis autem loco Dei diabolo seruiens,
iacturam manifestam incurrit.
[17]
Qui licet illis hoc et alia
facere polliceatur, nulla penitus pollicita persoluit :
Ipsique gehennam ob hoc
ingressuri, non inuenient exitum.
[18]
¶ Omnes benefacientes in paradiso aquis subtus fluentibus
amoena perseueranter collocabo. Hoc Dei uerbo quid est uerius ?
Secundum uelle uero
tuum, et plurium hominum legum, nemini male gerenti uicissitudo
remunerans reddetur : Sed ex Dei parte nec suffragium nec uindictam
Deo praesente reperiet.
[19]
Omnis autem benefaciens,
legemque rectam tenens uir, seu foemina, paradisum, ubi nullus,
quantum est granum sinapis, iniuste perdit, ingredietur.
[20]
Ubi reperiri potest lex
melior quam hominis humilis, deo penitus deuoti, sequentis legem
Abrahae, quem electum sibi deus
omnia complectens, omnia possidens,
dilexit ?
[21]
Quaestione facta de
mulieribus orphanis, quibus determinata scripto minime soluuntur, et
quas in uxores ducere postulatis, liber hic inde gerenda tradit.
Infantulis, et caeteris orphanis rectum examen facite : Deus enim
omnes actus annumerat.
[22]
Si mulier sui mariti discessum derelictionemue
timuit, ei pacem quaerere, cum pax melior sit, non sit difficile.
Similiter et caeterae mulieres auarae, super alias zelotypae, pacem
confirment, atque corroborent. Omnis timens et benefaciens, Deo
singula sciente, mercedem accipiet.
Inter uestras mulieres pacem et aequalitatem
retinere cum sit
[36]
impossibile, earum
contrarietates prout minus poteritis patiamini. Vobis enim pacem
firmantibus, deus pius dabit ueniam.
Illis quidem diuisis, cuique portionem amplitudinis
suae deus immensus et sapiens,
cunctaque possidens, praebebit.
Hominibus quidem
legum, tuis antecessoribus, tibique, timere deum iniunximus. Sin
autem,
Dei
cuncta scientis atque uidentis sunt uniuersa :
cui si placuerit, omnia mundana et
transitoria destruens, cum aliis ueniet super hoc summe potens,
apud quem est, quicquid
de hoc, saeculoue futuro quislibet expetit.
[23]
Viri boni,
directores uel dilectores hominum, et aequilibres coram Deo testes,
licet de uobismetipsis sit, uel de parentibus, seu propinquis,
diuitibus uel pauperibus, cum deus omnium sit iudex, estote, nec
uiam falsam et erroneam sequi uelitis. Rem etenim inuoluentes, aut
de recto discedentes, deus agnoscet.
[24]
Viri boni, in deum credentes, suo
legato libroque super eum misso, et libro quoque prius posito, et
angelis ac alius diei aduentui credite. Sin autem, longus error uos
abducit.
[25]
Prius in deum credentes, postea factos incredulos, exhinc
legales, postremoque malos, si in illa perseuerent incredulitate,
ipse deus penitus abhorrens, nec ueniam dabit, nec rectam uiam
patefaciet.
Quibus tu
manifesta, quod ignem grauissimum introibunt.
[26]
Loco
bonorum, incredulorum amicitiam et societatem propter honoris
adeptionem, cum Dei sint honores uniuersi, nemo sortiatur.
Liber enim super uos
coelitus missus, quod cum renuentibus mandata Dei non sedeatis, nisi
prius ipsis mutantibus uerbum, instruit atque castigat. Sin autem,
illis couniti et consimiles eritis. Quia deus raptores, iniustos, et
incredulos in gehennam congregabit.
[27]
Vobiscum blandiendo morantes, a uobis commodo
lucroque suscepto, se fuisse uobiscum asserunt : Incredulis autem
adueniente successu, se suos protectores et auxiliatores esse
testati sunt. Saeculo uero futuro inter eos iudicium dabit Deus,
illos malos bonis nequaquam praeferens.
[28]
¶ Increduli Deum fallere nitentes, ab ipso
potissime falluntur. Qui surgentes oratum, inconstanter et aegrota
mente orationes fundentes, hominibus benefacientes censentur :
cum illi nec hinc, nec
illinc deum nequaquam nisi parum diligunt : nec quis, quem Deus
aberrare uult, uiam rectam inueniet.
Illi inquam mali et increduli, infimo septimo
puteorum igneo sine omni spe suffragii mergentur :
nisi qui uia praua relicta bene
facientes, Deo paruerint, et se in Dei nomine in sua lege
purgauerint.
[29]
His namque sociandis bonis
hominibus commodum, praemiumque multum a Deo speranda sunt.
Vobis quidem malum
inferri non uult Deus, si ei cui grates omnes reddendae sunt, in eum
credentes gratias retuleritis.