fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA VIII.

[1] Deum, primi uiri plasmatorem, unde sua consequenter mulier, et ex illis deinceps totum humanum genus, sicque uos Deo operante facti estis, timentes adorate : nec foeminis uestris consanguineis beneficia dilectionemue subtrahatis, cum Deus et angeli custodes existant. [2] Orphanis pecuniam suam, nil inde, sed de uestro comedentes, persoluite, nequaquam boni uicem malo supplentes. Sed si uos illis orphanis non aequilibre rectum facere putaueritis, alias quotcunque placuerit, duas scilicet, aut tres, uel [30] [3] quatuor uxores ducite, nisi timueritis eas nullatenus pacificare posse. [4] Tunc enim uel unam, uel quod sua manus castigare quiuerit, quibus rem determinatam donet, ducat. Res autem suas illis permittentibus, uestra uoluntate postulante, licite comedere potestis. Nesciis et temerariis ante dies discretionis suae solum uictui uestituique necessaria tribuite : Adultis uero, saepiusque probatis, et moderatis, ac prouidis inuentis, integre reddatis, nil inde comedentes, si diuites fueritis : si pauperes autem, parum : hocque determinate. In redditione pecuniae testes adhibete. Deus autem totius computi cognitor est. Rerum a patribus seu parentibus relictarum filii, ac filiae, caeterique portionem rectam parum scilicet, an multum accipiant. [5] Horaque diuisionis propinqui, et orphani, ac pauperes, et miseri, aliquam saltem portiunculam cum miti dulcique sermone suscipiant. Linquentes infantes paruulos, si timuerint Deum, pertimescant, et inde bene loquantur. [6] Pecuniam orphanorum comedentes, uentrem ignis solus cibabit : ipseque semper flamma torquebitur in ipsa.

¶ Deo iubente, quantum duae filiae unus habeat filius. Et si plures quam duae fuerint, ille duas tertias : si una sola, mediam : omnesque parentes sextam obtineant, si filius affuerit. Sin autem, parentes sint haereditarii, mater tertiam, nisi fratres habuerit. Tunc enim habebit mater sextam, post persolutionem debitorum et eleemosynarum patris. [7] Vos nescitis, quis in Dei mandatis uobis erit magis commodus, cognatus scilicet, an filius. Si mulier moriens infantem uobis non reliquerit, suae pecuniae medietatem habeatis : quartam autem, ipsa prolem linquente. Pecuniae uero mariti mortui filio carentis, quartam mulier habeat : octauam autem, si proles assit, post debitorum et diuisionum persolutionem. Cumque non filius, sed alius haeres accesserit, uir seu foemina germanum uel germanam habens, eorum quilibet partem sextam habebit. Et si plures fratres sororesue fuerint, post debitum eleemosynasque suas peractas sextam inter se partiantur. Omnis horum praeceptorum obseruator, paradisum, quod est maximum : inobediens omnis et praeuaricator ignem atque gehennam, mala contemptumque passurus, possidebit. [8] Mulier adulterio quatuor foeminis testibus conuicta, in domo usque dum illi uiam Deus aperiat, uel ipsa moriatur, sit detenta : et accedentibus ad illam malum ingeratur, nisi malo relicto benefecerint. Tunc enim Deus pius ueniam dabit. Nescienter autem fornicantes, citoque digredientes non sic affligendos, Deus leuiter exaudit. Male quidem operantes, nec ante mortem, sed in ipso mortis articulo digredi uolentes, et similiter incredulos morientes, Deus abhorrens poenis affliget. [9] Viri boni, uim mulieribus inferre, easue decipere, uel eas sibi blandiciis subripere, ut ab ea prius sibi data, nisi rea fuerit, extorqueantur, minime licet : sed illis benefaciendo procedere. Cumque contigerit uos illas non diligere, quanquam forsan adeo multum proficuum allaturo dilectae fuerint, unam pro alia mutare licet. Sed licet mutandae, unum quintare, seu quantumlibet daretur, nihil inde resumere licet. Sin autem, iniustum atque peccatum facietis.

[10] ¶ Quonam modo qualiue mente cum inter uos coitus inter nos firmati foederis pactum fuerit, quicquam resumere quiueritis ? [11] Cauendum quidem maxime, ne ductas a parentibus secundum morem temporis gentilium ducatis, cum fornicatio mala uia sit et immunda. Et ut generaliter uestrum procedat eloquium, omnes hae mulieres uobis interdictae sunt et illicitae, uestrae scilicet [31] [12] matres et filiae, sorores et amicae, neptes atque materterae, nutrices atque germanae collacteae, matres etiam et filiae mulierum uestrarum, si a uobis tactae fuerint : sin autem, licitae sunt. Nurus etiam, duaeque germanae, quae tamen aliis temporibus quasi licitae sumptae sunt. Deus quidem pius et misericors ueniam efficiet.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Hominum procreatio : ex qua profluat amor coniugum.

[2] Orphani haud fraudandi.

[3] Uxores plures ducere licet, modo quis speret pacem inter eas conseruare posse.

[4] Uxorum numerus pro facultatibus temperandus.

[5] Haereditatem diuidentes benefici sint erga inopes.

[6] Orphanorum fraus punitur a Deo.

[7] Testamentarius quis optimus incertum.

[8] Adulterarum poena.

[9] Raptus, et fucus mulieribus factus.

[10] Uxorum mutatio.

[11] Fornicatio.

[12] Personae prohibitae in matrimonio.