fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XLIX.

In n. etc. Hunc librum ab incompraehensibili sapienteque Deo compositum, tibi cum ueritate dedimus. Deum itaque dantem tibi legem puram, corde puro iugiter inuoca. Aduocantes etiam alios Dei loco, non alia de causa faciunt, nisi ut Deum pro illis exorent. Deus autem illorum errorem et controuersiam discutiet, qui mendacibus et incredulis uiam rectam non aperit. [1] Si Deus filium sumpsisse uellet, optimum et clarissimum a se creatorum acciperet : quod ipse plurimum abhorret. [2] Est enim unus et solus Deus, fortis et potens, coeli terraeque creator, uerus, inaestimabilis, ueniaeque largitor. Qui diei noctem inducens, et econuerso solem et lunam ad terminum statutum promoueri iussit, humanumque genus totum produxit, consequenter ex uno patre, ab eodem sua muliere sumpta, uosque formando tribus obscuris receptaculis disposuit : Et bestiarum octo parilia fecit. Hic inquam Deus est dominus uester, rex totius mundi, praeter quem non est Deus alius. Cur igitur non conuertimini, timentes eum. Incredulitas quidem uestra minime sollicitat eum. Sed ipse uult suos esse credentes, et glorificantes eum, ut sic suis prosint animabus. Cum ad Deum secretorum cordium cognitorem, dicturum singulis singulos actus suos, uere redibitis, ulterius precare desistite. Quilibet malo laesus, Deum corde puro precatur : liberatus saepius illius precis obliuiscitur, ponens illi similem, uiam rectam exeundo. Perseueret igitur paulisper in incredulitate sua, quoniam igni deputabitur. Omnis autem inuocans Deum die noctuque, et adorans, diemque futuram timens, diuinam secure misericordiam expectet. An stulti sapientibus coaequantur ? Hoc quidem nulli nisi discreti percipiunt.

¶ Omnis quidem Deum timens, et credens, ac benefaciens, in hoc mundo misericordiam diuinam assequetur. Deus enim cuius est terra spaciosa, merentibus bonum innumerum tribuit : cuius est mandatum, quod ipsum inuocem corde puro, legemque missam imitando, credentium primus existam. [3] Aliter autem graue malum subibo. Deum itaque, legemque suam corde puro constanter imitor : [4] uos uero, quos uultis inuocate. Perditores suarum animarum, suaeque gentis, saeculo futuro ueraciter et euidenter perdentur. Ignis enim eos undique teget. Deum taliter suos homines terrentem, summe timete, qui plenum praebet gaudium, diabolos et idola linquentibus, et ad Deum solum se conuertentibus. Auscultantes uerbum meum, recta uia iugiter incedant, melius imitando. Illos enim, sicut sapientes, ad uiam rectam dirigimus.

¶ Tune uis igni deputatos ab ipso proiicere, cum super eos uerbum diuinum sit firmatum ? Soli timentes Deum, mansiones gradatim distinctas subtus fluentibus aquis, Deo nunquam diuertente se a mandato suo, possidebunt. Deus quidem de coelis in terram aquas demittit, quibus sementes primo uirides educit, et easdem deinceps croceas, tandem siccas efficit : Quod satis sapientibus est admirandum.

[5] ¶ Cui Deus cor ad credendum aperit, suam lucem immittit : Corda uero lapidea gestantes, contra diuinam inuocationem, euidenter in erroribus et tenebris inhabitant. Cum timentes Deum uerbum oportunum, uidelicet librum ubique consonum sibi audiunt, capilli suorum capitum eriguntur, cordaque mollescunt ad opis diuinae petitionem, dicendo : Veraciter hanc esse uiam rectam Dei, docentis eam, quos uult. [6] A quo quilibet deuiatus, nunquam ab alio dirigetur, quin faciei suae malum diei futurae grauissimum incumbat, cum nos incredulis mala sua peracta gustare [144] praeceperimus. Antecessores quoque suos nostris nunciis contradicentes, malum improuisum tetigit, et huius saeculi dedecus incubuit, et alius saeculi malum multo peius, atque perditio. Nos quidem in hoc Alchoran Arabico, falsitatis experte, plures induximus similitudines, ut sic memores atque scientes efficiantur homines. [7] Fuit uir quidam habens quendam participem fidelem et unanimem, et alium nequam et dissidentem. Illine similes et aequales esse censentur ? [8] Hoc exemplum a pluribus (Deo gratias) est ignoratum. Tu quidem, sicut et omnes alii, mortalis existis, dieque futura coram Deo causam et iudicium omnes habebitis.

¶ Nemo deterior est illo, qui Deo mendacium imponit, et ueritati uenienti contradicit. Nonne locus est incredulis in gehenna ? ueritatem ferentes, atque firmantes, Deum timent, et apud illum omne suum uelle, prout boni merentur, habebunt. Deus enim illis peccata dimittit, et munus suis operibus melius et maius efficit. Increduli propter imagines suas inuocatas Dei loco, tibi terrorem immittunt : Sed Deus ipsomet teste, suos potenter uindicabit, qui est uindex optimus. Quo docente quemlibet uiam rectam, directe procedit : quemlibet uero deuiare faciente, nunquam dirigetur. [9] Poteruntne, quos inuocatis loco Dei, mihi bonum a Deo uolente propositum auferre, uel malum repellere ? Deo quidem ego me commendo, cui se commendant omnes sapientes. Operimini uos more uestro, sicut et ego meo : uidebimusque, cui malum perpetuum et dedecus accidet.

¶ Licet tibi missus sit liber diuinitus ad opus gentis, non tamen sis custos, nisi perficientium uelle tuum. Quilibet namque sibi, uidelicet ueram uiam seu falsam sequens, operabitur. Morientibus mortis hora, caeteris hora sopitionis, Deus animas extrahit : quibusdam item reddens eas ad horam scitam, quibusdam nunquam, omnia pro suo uelle faciens : Quod mirandum est sapientibus. [10] [11] Loco Dei sumuntur, quorum alius precatur pro alio. Illi tamen imperio sensuque carent penitus.

¶ Deus solus est prolocutor, et iudex coelorum et terrae, ad quem omnium fiet reditus. Eorum tamen corda, qui saeculum aliud futurum non credunt, diffugiunt, audiendo Deum solum inuocandum esse : Caeterorum autem Dei loco sumptorum, inuocationi congaudent. Deus autem coelorum et terrae conditor, omniumque secretorum cognitor, dissensiones et contrarietates omnes discutiet. Si quilibet incredulus totius terrae substantiam duplicatam possideret, die qua non est aestimatum, [12] quam saepius ab illo derisum sibi singulis peccatis suis reuelatis aspiciet, eam totam pro se redimendo praeberet. [13] Hoc enim malo sibi contingente, Deum intente precatur : adueniente bono, firmat hoc sibi nullatenus esse datum, nisi per sapientiam suam. Sed plures hoc ignorant : antecessores quoque suis malis uisis, peccatisque reuelatis, hoc eodem uerbo potiti sunt. Sed totum lucrum suum nil eis profuit, sicut non suum perdendis quicquam proficiet. Nonne sciunt, Deum huic substantiam multam, illi paucam pro uelle suo tribuisse ? quod credentes admirantur ? [14] Gens mea, quae nefanda peccataque perpetrauit, ne desperet. Deus enim ipse misericors peccata dimittit.

¶ Deum igitur ante malorum aduentum adorate : Ad ipsum autem conuersi, et sequentes librum optimum, uobis diuinitus datum. Malo namque subito uobis non tractantibus inde superueniente, nullum habebitis adiutorem uel uindicem. Omnis enim anima mala, tunc suum conquerens infortunium, dicet : Quare derisionem feci ? non ex Dei parte derisor extitit. [15] Vel inquiet : Si me Deus ad uiam rectam dirigeret, timens essem : Et si nunc mihi daretur reditus, [145] bonum efficerem. Respondebit dominus ipse : Nuncio uobis misso contradixistis increduli, unde nunc malum et perditionem incurrite. Imponentes Deo mendacium, facies suas illa die nigrescere uidebunt, ingressuri gehennam, quam sibi lucrati sunt. Timentes autem et bonos Deus creans omnia, cuius sunt uniuersa, mali totius et timoris expertes efficiens, saluabit. Vosne uiri nescii, me quenquam nisi Deum solum adorare, persuadetis ? Ex praedecessoribus meis percipio, me perdendis associandum, si Deo participes ponam, sicut et illi fecerunt, cuius tota multitudo nequiuit, quantum Deus solus : cuius pugnus in futuro saeculo totam terram includit, in cuius dextera coeli cuncti prorsus inuoluentur, et incredulorum dicta respuit. Ipsum igitur adoro : Illi gratias reddo. Primo quidem buccinae sonitu morti succumbent omnia, nisi quae Dei uoluntas protexerit : Secundo sonante, singula reuiuiscent, [16] Deique splendore coeli et terra splendescent. Tum Deus omnium cognitor cum prophetis interfectis accedens, omnia cum ueritate iudicabit, nemini facturus inuiuriam, omnique suum meritum completurus, multasque gentium cohortes ad ipsius inferni portas ducturus. Illi deinceps ab inferni ianitoribus quaesiti, Nunquid neminem nuncium de die illa praedicantem habuissent, respondebunt, Ita. Sed uerbum mali super incredulos firmatum est. Dicent et alii : Portas igitur intrate, perpetuam ibi mansionem facturi.

¶ Cohortes timentium ad paradisi ianuas ducendae, et praecepturae sibi portas aperiri, hoc a ianitoribus responsum audient : Salus Dei super uos bonos. Introite, hic sine fine mansuri. Unde gaudentes illi, gratias Deo reddent, ob uerbum suum uerax : Quoniam ipsi prius ab ipso telluris haeredes constituti, demum in paradiso, optima beneficiorum mercede, uelle suum omne perficiunt, uidentes circa Deum angelos illius, circa precantes gratiam, et iudicantes inter gentes. [17]

notes originales réduire la fenêtre

[1] Deos alienos colere dicit hic planius, qui diuorum patrocinia et intercessionem petunt.

[2] Deum non suscepisse filium argutatur ex humilitate Christi Seruatoris.

[3] Machumet primus credentium, id est, nouae sectae conditor.

[4] Obstinati quidam perditioni destinati.

[5] Deus fidem donat.

[6] Alcoran sibi ubique consonat : Ideo diuinitus datus. Sed aliquoties sibi discrepat disdiapason : Igitur non est ex Deo.

[7] Quare Alcoran parabolis utatur.

[8] Aenigma, quod sphingem postulat.

[9] Vana est diuorum inuocatio : Siquidem uoluntati diuinae nemo potest resistere.

[10] De anima opinio impia.

[11] Patroni diui, loco Dei habentur.

[12] Quid si homo lucretur uniuersum mundum, animae autem faciat iacturam ?

[13] Malis prementibus homines quidam inuocant Deum : Bona obuenientia suae arrogant industriae.

[14] Remissio peccatorum.

[15] Pereuntes culpam Deo imputant falso.

[16] Ultimo die primo tubae concentu morientur omnes, secundo reuiuiscent. Aliter docet diuinus Paulus 1. Cor. Iudicium ultimum.

[17] Angeli iudices. Aliquoties solum Deum iudicare scribit.