fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XLVI.

In n. etc. Per hunc librum sublimi pioque Deo compositum, [1] tibique missum ad castigationem hominum a suis patribus, quippe negligentibus et insciis, nequaquam correctorum, tu es nuncius uerax. Verbum autem incredulitatis plurimorum cordibus firmatum est : quorum colla cathenis onerabimus mento nisum presso. [2] Licet enim suis manibus insit arbitrium uoluntarium, caeci tamen semper nunquam credent, siue castiges siue non. Nullus enim a te castigetur, nisi uerborum tuorum imitator, et Deum timens, ac sperans daturum ipsum sibi ueniam et gaudium saeculo futuro.

¶ Nos mortuos omnes uiuificaturi, omnes suos praecedentes actus in euidente libro scriptos eis reuelabimus. Dic illis exemplum de gente uillae, quae duobus nunciis primo missis contradixit. [3] Eisdem quoque rursum aduenientibus, tertio comitatis, et dicentibus se missos illi nuncios, rebellis extitit dicens : Per uos tantum homines, sicut et nos, nihil unquam mandauit Deus : sed uos mendaces aduenistis. Illi uero responderunt : Deus scit nos esse nuncios, quibus nil nisi nuncium patefacere pertinet. Illis dicentibus, Omine malo uos uidimus : unde uos nisi cito facto discessu lapidabimus, poenisque magnis affligemus. Responderunt nuncii : Super uos onus uestrum, qui licet nobis docentibus et admonentibus, prodigi profluique manetis. Interim uir quidam a parte uillae remotiore ueniens, inquit : Hos nuncios uiam rectam absque nostri precii petitione docentes, omnes sequamini.

¶ Deum mei factorem et resuscitatorem quare non inuocem ? Quomodo sui loco Deum alium sumerem : Illo namque uolente mihi nocere, nullus uindex uel adiutor aderit, quin malam uiam proficiscar. Ipsi itaque confitenti, se in Deum suum credere, et optare gentem suam scisse, quod iam Deus eum bonum effecit, illi paradisum polliciti sunt. Incredulis autem illis sola nox immissa, nullo diuinitus postea praecepto misso morti tradidit. En quantum infortunium illis incubuit. Omnem enim nuncium illis missum irridebant. Nonne perceperant, nos prius multas gentes confudisse ? quarum nullus reditus ad eos permittebatur ? Omnium autem ante me congregatio fiet.

¶ Nonne uiderant nos terram excitasse, indeque grana suo comestui necessaria produxisse, et uineas atque palmeta, fontesque, ut de fructibus laboreque manuum suarum homines [138] comederent, omniumque terra nascentium, et animalium et rerum ignoratarum par unum fecisse, obscuramque noctem, admirandum gentibus die recedente, solemque nescium quietis in cursu suo, lunamque per mansiones promoueri, usque diminuta sicut scopae subtile lignum et antiquum appareat ? [4] Cur igitur Deum horum factorem omnium, incompraehensibilem, et sapientem, non glorificant, nec adorant ? Eodem quoque dispositore nec sol lunam consequitur, neque nox diem praecedere potest. Haec enim in circulo disponuntur. [5] Est item illis admirandum, quod filii sui nauibus oneratis per aequora currunt.

¶ Alias item illis equituras fecimus, si nos eos aqua summergere uelimus : Nec uerbum contra proferent, nec protectorem inuenient, nisi nostra pietas subueniat, eos ad tempus finitum dimittens. Quum dicitur illis, Timete, credentesque benefacite, ut misericordiam et ueniam assequamini (nullos enim nisi digredientes et incredulos percussit uindicta diuina) [6] bonaque uobis a Deo commissa distribuite : respondent, Quare daremus huic uel illi cibum, aut aliud ? Deus enim illi daret si uellet. Ecce quam errore manifesto uexantur : quaerentes a te terminum, si uerax es, non expectant nisi uocem subito uenientem super illos, negotia sua causasque tractantem. Sed tunc nec quicquam mandare, nec suos reuocare poterunt. Buccina namque sonante, cunctos e foueis Deus suscitabit.

[7] ¶ Illis conquerentibus, Heu heu, quis nos sopitos expergefecit ? dicetur : Hic est terminus a nunciis firmatus, quo per sonitum unum omnes ad Deum reuocabuntur. Illa die nemini malum faciemus, nisi secundum meritum suum. [8] Tuncque uiri paradisi, mulieresque suae, similiter de nullis solliciti, puluinaribus sericis accubitati, de fructibus omnibus in umbra comedent, omne sibi placitum insuper accepturi, uerbum salutis et diuinae pietatis alternatim audient. [9] Increduli uero repellentur illinc. O filii Adae, nonne uobis mandaui, ne diabolum uestrum hostem pessimum sequeremini, sed in me rectam sequendo uiam crederetis ?

¶ Quoniam per ipsum aberrastis, et indiscreti perseuerastis, en hic est infernus, quem uobis nunciauimus. Hodie scietis, uos incredulos extisse. Hodie uobis ora uestra sigillabo, manusque nostrae uobiscum sequentur, et pedes erunt testes operum uestrorum. Si uellemus, oculos uestros clauderemus, ne purgatorium ignem transeundum uideretis. [10] Esset item uoluntati uestrae possibile, illos suo loco transformare, nec quicquam uiderent, uel recederent. Cui uita longa permittitur, in modum breuiorem redigitur. An sapientia sensuque caretis ? Nos quidem nequaquam cantus seu uersus, sed Alchoran euidentem, [11] per quem castigentur uiuentes, firmeturque uerbum super incredulos, docemus. Nunquid uident, qualiter bestias eorum seruituti commodoque necessarias fecimus ?

¶ Nos quidem illas mansuetas fecimus, quarum quasdam equitant, quasdam edunt, et ex illis proficuum eliciunt, et irrigant. Cur igitur Deo grates non reddunt ? [12] Imo Deum alium assumunt, ut eos uindicet, qui tamen praesens illis succurrere non potest. Verba sua te nullatenus sollicitent. Nos enim scimus, quid corde celent, quidue promant. Homo quidem me factore de spermate factus, causidicus et disputator efficitur, uobis inducens similitudines, oblitus animae suae. Ait enim, ossa in puluerem redacta resuscitare quaeris ? dic : Qui uos primo plasmauit, secundo reuiuificabit, omnium sapiens. [13] Ille quidem arbores uirides educit, e quibus ignem accenditis. Nonne coeli terraeque conditor consimilia facere potest ? Imo. Est enim omnipotens, et omnia [139] sciens, cuius mandatum solum omnia perficit. cuius manus omnia regit, et ad illum redibunt uniuersa.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Se suumque laudat codicem.

[2] Liberum arbitrium.

[3] Exemplum nescio quod apponit, eorum qui ob contemptum prophetarum perierunt.

[4] Similitudo lepida, ita ut nil supra.

[5] Nauigationis miraculum.

[6] Excusatio malignorum, qui eleemosynas minime conferunt.

[7] Resurrectio.

[8] Paradisi uoluptas.

[9] Damnatio impiorum.

[10] Ignis purgatorius transeundus. De quo superius.

[11] Negat se poeticen docere. Tametsi Alcoran uersu compositus est.

[12] A beneficiis Dei arguit, unicum Deum uenerandum.

[13] Qui condidit hominem, is et facile mortuum resuscitabit, etc.