fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XLV.

In n. etc. [1] Deo quisque bonus gratias reddat, qui coelorum et terrae conditor, angelorum quosdam habentes duas alas, quosdam tres, quosdam quatuor, (cuique etenim pro uelle suo commodum auget) misit : quo beneficium cuilibet dare uolente, nemo disturbare : prohibente uero, nemo dare poterit. [2] Ipse namque solus omnipotens, solus omnia faciens, uobis coeleste terrestreque bonum praebens, praeter quem non est alius Deus, omnibus imperat. Cur igitur o uiri suorum beneficiorum [136] immemores estis, et in eum non creditis : Si tibi contradixerint, similiter et praedecessoribus prophetis fecerunt. [3] Omnium tamen Deus finis est, cuius omne mandatum uerum est. Ipsius itaque praeceptis contradicere, uel huius saeculi uitae confidere nullatenus uelitis : [4] sed diabolum uobis semper aduersantem, aeterni ignis malique persuasorem, prorsus contemnentes euitate. Increduli quidem graue malum, credentes et benefacientes ueniam et gaudium habebunt. [5] Perseueret in factis iniustis, cui placent : nec hoc tibi molestiam inferat. Deus enim sciens hunc deuiare, illum recte procedere, pro uelle suo perficit : qui cunctos alia uice uiuere faciet aequali potentia, qua terram excitat per uentos et nubes atque pluuias. [6] Apud Deum est omnis operis uerbique boni sublimatio : Peccatoris uelut graue malum passuri, fiet opus omne incommodum et insusceptibile.

[7] ¶ Deus e terra uos plasmauit, et deinceps e spermate sui consimiles produxit : sine cuius scientia nulla mulier fit grauida, nec uita cuiusquam augetur, nec minuetur, nisi secundum libri praedeterminationem. [8] Ipse item aquas dissimiles condidit, hanc uidelicet dulcem potui bonam, illam salsam et amaram, e quibus carnes recentes comestui, et uestes ac ornatus elicitis, et in illis nauigando curritis : Inde grates ipsi Deo reddere debetis. Ipse quoque diem nocti, et e contra, inducit : Solem et lunam ad terminum statutum promoueri praecepit. Et ille quidem est Deus uester, omnibus imperans, omnia regens. Illi uero quos adoratis Dei loco, nec etiam quantum est alkitiner mandant, nec uocati audiunt : et licet audirent, minime responderent, saeculoque futuro uobis contradicent. Scito te nullum dicere uobis hoc, nisi scientem, uos quidem omnes erga Deum omnibus abundantem semper glorificandum, pauperes estis : cui nequaquam esset difficile uolenti omnes uos perdere, et cum gente noua redire. Tu peccatum omne dicendo seu gerendo semper euita, Tantum timentes Deum et orantes castigans. Omnis benefaciens, sibi prodest. Ad Deum autem omnes redibunt, [9] coram quo non sunt aequales caecus et uidens, nec lux et tenebrae.

¶ Non item coaequantur feruor et refrigerium, nec uiuus et mortuus. Deo quidem auditum cui uult praebente, cum sit omnipotens, tu nequaquam, cum sis castigator tantum a nobis missus, ueritatis nuncius, mortuos audire facies. Si tibi contradixerint, similiter et legatis prius missis cum uirtutibus diuinis et psalterio, libroque lucido. Omnibus enim gentibus legatos misimus, quibus contradictis incredulos confudimus : Quorum quis esset finis perpende. Soli tamen sapientes Deum sublimem, ueniaeque datorem timent, [10] qui per aquas coelitus missas arbores multimodas, et montium has partes albas, illas rubeas, coruosque nigros et homines et bestias ac pecora coloris multimodi condidit. Librum diuinum legentes et orantes, nostraque bona sibi commissa clam et palam distribuentes, sperent mercaturam nullatenus decepturam eos, sed sua merita completuram. Deus enim glorificandus ueniam tribuit, meritumque multiplicat.

¶ Hunc librum ueracissimum tibi missum confirmantem, quod tuis inest manibus, haereditatem tribuimus bonis hominibus : Quorum quidam animabus suis nociui sunt, quidam uero minime, quidam uero benefici. [11] Et hi lucrum maximum, [12] uidelicet paradisum, ubi torques aureos et margaritas, uestesque sericeas habebunt. adepti autem, Deum pium et gloriosum laudabunt : eo quod eis illius curiae mansionem absque tactu laboris et mali praebuit. Increduli uero focum gehennae mortis, et alleuiationis expertes possessuri, secundum commune meritum incredulorum clamabunt : O Deus, eiice nos hinc, et amodo melius operibus praeteritis properabimus. Deus autem respondebit : [137] Nonne uobis nuncium misi, uitamque tribui, ut memores et sapientes efficeremini ? Malum tutoris et uindicis expertes gustate. Deus quidem scit cordium et coelorum ac terrae secreta, qui uos praedecessorum uicarios, auditores et mandatores in terra constituit. In quem quisquis non crediderit, nil coram ipso, nisi damnum et iacturam sentiet. Vestri participes inuocati loco Dei, quam in terra potentiam, uel quam coeli portionem habent ? An misimus illis librum illius sectae doctorem ? Mali uero malos, non nisi cum nugis, et male castigant.

¶ Deus quidem coelum et terram suis in locis immobiles tenet : quo mouente illos a loco suo, nemo retinere poterit. Licet nunc iurent, se futuros meliores suis antecessoribus, si nuncium haberent : tamen nunc missus eis nuncius, nil nisi praesumptionem, et incredulitatem, et a bono discessum augmentat. [13] [14] Mores enim tantummodo patrum suorum obstinaciter amplectuntur : Sed mos diuinus est immutabilis. Quare non perscrutantur fines suorum antecessorum, qui potentiores et ditiores illis, nunquam omnipotenti sapientique Deo in coelis terraue quicquam auferre poterant ? [15] Si Deus autem illico de factis hominum se uindicaret, nihil in mundo dimitteret. Sed ipse prouidus et patiens, eos ad horam terminatam differt, in cuius aduentu Deus optime perspicit, quid suis facturus est.

notes originales réduire la fenêtre

[1] > Angelorum diuersitas.

[2] > Omnia bona a Deo.

[3] Deus finis omnium.

[4] Cauendus diabolus.

[5] Praefracti negligantur.

[6] Opera bona, seu mala.

[7] Hominis formatio.

[8] Dei beneficia in homines.

[9] Discrimen inter homines coram Deo.

[10] Varietas in rerum natura.

[11] Foelicem mercaturam promittit benefacientibus, qui tantum futuri saeculi bona quaerere iubet Alcoran bonis hominibus haereditas.

[12] Paradisus. Inferi.

[13] Peruersa doctrina. Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.

[14] Patrum sectatores.

[15] Longanimis Deus.